EPISTOLE SINE NOMINE

FRANCESCO PETRARCA

 

Prefatio

Cum semper odiosa fuerit, nunc capitalis est veritas. Crescentibus nempe flagitiis hominum, crevit veri odium, et regnum blanditiis ac mendacio datum est. Id me sepe dixisse, interdum etiam et scripsisse memini; sed dicendum sepius scribendumque est. Non ante fletus desinet quam dolor. Ea me pridem cogitatio induxit, ut Bucolicum carmen, poematis genus ambigui, scriberem, quod paucis intellectum plures forsitan delectaret. Est enim nonnullis corruptus adeo gustus ingenii, ut eos notus sapor, quamvis idem suavissimus, offendat, ignota omnia, licet asperiora, permulceant. Sic, mirum dictu, difficultas rerum sepe etiam fragilibus humeris grata est.
Idem me hodie respectus inducit, ut his literis pauca quidem, sed quo veriora eo malis odiosiora concludam, bonis vero, nisi fallor, amabilia: epistolas scilicet aliquot, diversis ex causis variisque temporibus ad amicos scriptas, quas unum in locum ideo conieci ne, ut erant sparse, totum epistolarum corpus aspergerent ac veri hostibus odiosum facerent, et ut qui has legere voluerit, sciat ubi eas querat; qui noluerit, intelligat quid declinet; si quis autem eradendas abiciendasque censuerit, possit facilius partem unam sine totius operis deformitate convellere. Qua in re et lectori consultum volui et michi, ut sicut in pastorio, de quo loquebar, opusculo, sic in isto, illic obscuritate quadam, hic scriptorum latebris ac silentio tutus sim; nec solus ego, sed hi quoque quibus hec scripseram. Quorum nomina sciens volensque subticui, ne, his forsan in lucem erumpentibus, aut noxe, si supererant, aut odio, si obierint, illis sint, quasi hec eis potissimum inscripserim quos scirem libentius audituros. Equidem liber ille ad quorundam manus maximorum hominum me presente pervenit. Dumque eam partem legerent qua maxime tangebantur, quid ibi sensissem percontatos memini meque de industria transtulisse sermonem. Hic vero, quia nullum huiuscemodi velum erat, providebo si potero, ne vivo me cuiusquam talium in manus veniat. Si fefellerit, ego tamen veri studio quesitum odium non verebor et meritis partam invidiam inter titulos numerabo. Sin, usque dum abiero, bona fide latuerit, postmodum, ut libet, seviant, irascantur, tonent, fulminent. Quid ad me? Certe si, ut Satirico placet, viventi de mortuis loqui tutum est, multo est tutius mortuo de vivis. Illic enim potest superesse qui vindicet; hic, in quem vindicetur, utique iam non est. Sit licet odiosa veritas, sit pestifera, sit funesta: ipse iam «in portu navigat», ut ait Comicus, et in tuto est; iam terribilia cunta transgressus, omnes mortalium minas spernit. Si quid tunc igitur in me parant, iam hinc pro responso habeant illud Planci oratoris elegans dictum adversus Asinium Pollionem: «cum mortuis non nisi larvas luctari». Sin in hunc seu alios libellos meos accinguntur, ubi illos huic calamo vel mea indignatio vel eorum obiecit indignitas, non mecum fore sibi noverint, sed cum Veritate certamen, Deo iudice, mundo teste.

I

Quid agis, bone vir? quid agis, pater optime? quid agis, oro te, quid cogitas? Quem rebus exitum, quem presenti naufragio finem speras? Portumne tenebimus an in mediis tempestatibus obruemur? Equorei senis cimba tantis impar est fluctibus, nimius carbasa ventus implevit et carina gravissimo fasce deprimitur. Remos agunt inexperti. Clavi autem rector, ut vides, artis nautice precepta despiciens, terram amat, quod ingens navigantibus solet esse periculum. Idem et sereno nimium fidit demens, et stellas vagas intuens, stabilem Arcton, fidam puppibus ducem, spernit. Hec inter vino madidus, evo gravis ac soporifero rore perfusus, iam nutitat, iam dormitat, iam somno preceps — atque utinam solus! — ruit. Iam pallorem cadentis aspeximus, iam naufragantium miserum murmur audivimus, iam fatiscens alvus crepuit, sparsa iam pelago fluitant armamenta. O si Pater excelsus, amisso fluitantem errare magistro sentiens, ipse etiam ratem suam nocturnis in undis regat nec mergi sinat, quam tanto pretio redemit ab hostibus! Alioquin valde metuendum est, ne urgente estu inter piratas et scopulos pereamus.
Huc nos gubernatoris nostri perduxit inscitia, mitius loquor, imo vero cecitas. Et hoc ipsum excusabile. Loquendum igitur est proprie et vera rebus reddenda vocabula. Fecit hoc furor et rabies et turpis inertia et procellosi litoris fervidus appetitus et rationis imperium fortune traditum et hortatu fede cupidinis pondus infame susceptum. Heu quanto felicius patrio terram sulcasset aratro quam scalmum piscatorium ascendisset! Quid dicam? Scio quidem quod universali offense particularis vindicta non sufficit. Sed quid amplius fiat? Ille igitur vadit pro meritis accepturus et canibus esca maritimis, ille digitis omnium ostensus, omnium salibus aspersus, omnium ludibrium iocusque mensarum, postremo omnibus hoc mare sulcantibus in eternum fabula.
De nobis autem quid putas? Certe si ad clavum similis nauclerus accesserit, Salus nos ipsa, si velit, salvare vix poterit. Una nobis in tantis terroribus spes salutis, tale nusquam esse portentum. Tu vero circumspice, si qua est ad enatandum tabula, quam complexi in siccum evadamus. Si consilium meum poscis, in rure tuo, si liceat, optime manebimus; ibi silentium optatum et portus michi quietissimus videtur. Hic animum intende et vale.

II

Quid hinc humanitatis aut clementie seu quid omnino iustitie sperare possis, excellentie tue nuntius expertus testabitur. Novum genus sevitie, puerum incomitatum, incautum, innocentem hostiliter aggredi; virgam quam, si quid sani esset, et vereri et timere debuerant, capsulam quoque gravissimis ac suavissimis literis refertam in caput immeritum, donec utrumque frangeretur, allidere, ipsasque literas, que marmoreos animos mollire potuissent, discerptas effundere! En hospitalitas, en caritas! Ad Durentiam captus, tortus, flagellatus et civitatis ingressu prohibitus nuntius tuus minasque cum verberibus ac vulneribus referens, ad pedes tuos vertice cruentato rediit.
O vere Durentia, ut vulgus appellat: durities antium, sive ut quidam scriptores vocant, Ruentia: a ruendo diceris, preceps fluvius damnosusque, cuius accole nichil undis et alveo mitiores et ipsi tanto impetu in quodlibet scelus ruunt. O impudenter elati, o irreverentes et indevoti amnes! O non tua sorbens, et tumide in dominum surgens Sorga! O Rodanus rodens omnia! Sic Tyberim recognoscitis? Sic dominum honoratis? O Avinio, cuius vinea, si quid coniectoribus fidei est, botros amarissimas et cruentam proferet vindemiam, sic dominam Romam colis, sic tui, sic illius, sic proprie servitutis, sic summi imperii memor es? Ve tibi, infelix, si illa ceperit expergisci, imo vero, si caput extulerit et dormienti sibi illatas iniurias ac damna perspexerit! Experrecta enim iam nunc est, crede michi; non dormit, sed silet, et somnia preteriti temporis in silentio repetit, et quid surgens actura sit cogitat. Expecta paululum, et videbis magnalia in orbe terrarum, fierique mirabere que ante factum impossibilia iudicasses. An quid sis, an ubi sis, an cui subsis ignoras? An Provincie nomen nescis unde descendat? Quisnam furor hic, quenam ista dementia? Sic modico sereno, tempestatum omnium surrepsit oblivio? Siccine provinciarum dominam veneraris? Sopita erat, tu mortuam credidisti, et velut morte domine libertati reddita adhuc servam te putasti, nisi libertatem ipsam flagitiis approbares. Esse aliquid, posse aliquid videri cupis. Nos aliquamdiu te voti compotem delirando fecimus; tempus est, ut nobis admonentibus resipiscas. Multorum nempe potentia non in propriis viribus, sed in aliena debilitate fundata est; verum hec adversario convalescente corruat oportet. Tunc ergo, quid fueris, intelliges, cum, quid adhuc sit Roma, cognoveris, cuius modo nuntiis sic insultas, putans non esse qui vindicet. Falleris, ineptis, insanis. Est qui vindicet in celo Deus, est qui vindicet in terris amicus Dei, quem tu nescis. Sunt vires quas ne suspicari quidem potes. Ah misera! sed experiere illico, ut spero. Tue nobis vim nostram iniurie reddidere. Cum primum dolere cepimus, magno tractu et ad sanitatem et ad robur accessimus.
Tu vero res nostras miserate, vir illustris, erige surgentem patriam et gentibus incredulis, quid nunc etiam Roma possit, ostende! De reliqua enim Italia, cui dubium est quin quantum potuit possit, nec consilium nec vires nec opes nec animos defore, sed consensum? Qui si unus affuerit, illudentibus nomini italico tenore presentis epistole propinquam stragem pernitiemque denuntio. Tu, inquam, quem tante rei ducem fata constituunt, perge qua cepisti! Nichil formidaveris: nubecule iste sole radiante dissilient; vulpecularum astutie leonis impetum non ferent. Ingressus es gloriose. I fortiter, i constanter ad reliqua! Ostende superbie, quantum humilitate sit inferior, avaritie, quantum largitate pauperior, fallacie, quam stulta sit obiecta prudentie, voluptati, quam turpis admota temperantie ac decori. Agnoscat iam tandem fucus ypocrisis, quam nichil sit, ubi vera virtus affulserit.
Eya age, rumpe moras, et ranam tumore ridiculo molem solidi bovis imitantem protere, frange, conculca! Non loquor ut incitem, nec impulsore nec lenitore indiges, et calcar et frenum in potestate habes, sed dolorem animi tacitus ferre non potui. Dolor loquendo auctus querelam auxit et vicissim sermo indignationi alimentum prebuit et indignatio sermoni. Quis enim tranquillus hec videat: violatum ius gentium, spreta humanitatis federa in nuntii tui persona? O immemor honestatis ira! melius inter barbaros hostes fuisset nuntius tuus quam inter eos, quos et rebaris latinos et benivolos merebaris. Evolvant historias, si modo quicquam preter quibus inhiant divitias spectare queunt; inquirant et michi respondeant: que barbaries legatos violavit unquam, nisi perraro, nulla presertim causa interveniente? Temptavit hoc quondam in legatis nostris fallax et infida Carthaginiensium plebs, sed prohibita vis est magistratuum interventu. Hanc vim, queso, quis prohibuit? quis factam punivit? Durior sum: imo vero quis arguit vel reprehendit? Quanto tutior nuntius tuus isset in Parthiam, truncis Crassis et legionibus nostris fusis! Quanto intactior isset in Germaniam, cesis Theutonis et Mario triumphante, quam huc venit, te Romanam Ecclesiam filialiter venerante! Certe nec victoris insolentia nec victi hostis dolor tantum presumpsisset, quantum ficte amicitie presumpsit invidia. Facilius puer tuus nemorosum Pelion et algentes Tauri colles hyeme media quam Orgonis planitiem autumnali temperie transivisset, liberius Gangem et Hyberum quam Durentiam transnatasset.
Hec levandi animi gratia dixisse volui. Te vero, vir magnifice, nec iniuria nec iniurie illatores nec ulla prorsus false magnitudinis simulacra permoveant. Non est vera magnitudo nec verum robur posse nocere, id enim minimis atque infirmissimis animantibus datum est. Magnitudo vera est posse prodesse, verior autem velle. Potuerunt nocere nocentissimi hominum innocenti puero et boni nuntii vicem hanc referre. Quid hic magni est, imo quid non nichilo minus? Si enim peccatum omne nichil est, eo magis est nichil, quo peccatum maius. Ita peccati magnitudo, si dici potest magnitudo, nichil est. Hac modo magnitudine viri fortes et suis artibus usi sunt. Potuerunt, quod scorpius, quod aranea potuisset. Nocuerunt uni ex tuis, et quod est in hac immanitate conspectius, tibi nocere voluerunt, nec tibi ut tibi, sed ut libertatis ac iustitie defensori. Te enim non nisi propter illas odio habent; illas autem propter se, ut quas iniusto quo superbiunt imperio contrarias norunt. Tu, si ad magnitudinem animi tui redis, horum tumidum et inane propositum simul oderis et contemnes. Acria ista quidem et acuta, sed parva sunt. De maioribus agitur. Hec cum universitate transibunt, et servi tui ultio latebit sub reipublice vindicta. Vale et perfice quod cepisti!

III

Leve est quod nunc animum premit, egerendum tamen, ne neglectum stomacho obsit. Plus enim quam pro quantitate, bilem excitat et, parvum licet, ingentis nausee materiam fert. Olet nempe virus abditum profundi vetustique odii. Ita michi visum est, ita tibi visum iri certus sum; et si latius innotescat, totius populi romani atque omnium Italorum animis incussurum iustissime indignationis aculeos spero, excussurumque gravedinem torporis, quo nunc priscus generose indolis vigor tepet. Cui vi vel sponte totus olim orbis cessit, nunc — pudor! — ultimi hominum insultant. Non inutile opus reipublice, si successerit, ut opto. Brevis scintilla magnum sepe movit incendium: verbum unum multarum ac magnarum rerum fuit indicium. Sed iam res ipsa tractanda est, nec tam meis exaggeranda sermonibus quam indignatione legentium.
Nuper equidem inter quosdam ex his, qui sibi videntur sapientes, aliis forte non ita, dubitatum et in questionis formam propositum fuit: expediretne terrarum orbi, urbem Roman et Italiam esse unanimes atque pacificas? Et quamvis ipsa rerum dubitatio satis puerilis et inepta sit, tamen disputandi studio utcumque poterat excusari, nisi multis argumentis ultro citroque iactatis is, qui omnium sapientissimus habebatur, cum plausu et favore omnium: 'Nullatenus expedire' venenata diffinitione firmasset.
Quod tu, queso, vir eloquentissime, cum primum, ut soles, in publico perorabis, populo romano meis verbis nuntia, ut intelligat, que sunt horum procerum de nostra salute sententie, per quas et si nichil nocent, animos tamen suos ventosa loquacitate detegunt, dum, quod de nobis cupiunt, tam vehementer cupiunt, ut dissimulare non possint, et votum iniquissimum ac hostile propositum suum in rationis locum transferre contendunt cecitate turpissima. Sed ipsi quidem in erroribus suis morientur; nos in manibus Dei sumus, fortunam non quam ipsi volunt, sed quam ille nobis preparaverit habituri.
Non tamen his deliramentis interfui. Contristassem fortasse aliquos; neque enim aut honestum aut michi possibile in tam impia loquacitate silentium fuisset. Ceterum ut res ad me perlata est, indignatus graviter et tunc inter nostros contrarium diffinivi, et nunc apud te, libertatis nostre princeps, quantulacunque auctoritate diffinio. Teque ante alios et romanum populum atque universam Italiam, ut quod ego verbis assero, rebus approbetis, per omnes celicolas supplex oro, et ut in statu prospero diu vivas et rempublicam fortiter liberatam feliciter regas opto.

IV

Apud te quidem, invictissime domitorque terrarum popule meus, apud te clam paucis res magna tractanda est. Advertite animos, queso obtestorque vos, viri clarissimi! Vestra res agitur, magna, inquam, nec solum magna, sed maxima, et cui in terris nulla par esse potest. Neve forsitan sciendi avidos expectatione conficiam aut rem suapte natura permaximam nitar verbis augere, prefationibus omissis ad rem ipsam venio.
Tribunus olim vester, nunc captivus alienus — o triste spectaculum! — ceu fur nocturnus aut patrie proditor, ex vinculis causam dicit, et que nulli unquam sacrilego prerepta est, apud iudices orbis terrarum et iustitie magistros iuste sibi defensionis facultas eripitur. Est ille forte non indignus hec perpeti, qui suo ingenio suisque, ut ita dixerim, manibus plantatam et iam radicatam florentemque rempublicam in ipso gloriosissimi successus flore destituit. At minime digna est Roma, cuius olim cives lege inviolabiles et supplicio exempti, nunc non modo sine sceleris infamia, sed multa quoque cum laude virtutis passim sevo quorumlibet arbitrio violentur.
Ne enim causam ignoretis, viri illustres, qua olim caput et rector — nunc civis dicam an exul vester? — opprimitur, rem nescio an vobis incognitam, sed certe mirabilem et indignam audietis. Non ille quidem neglecte, sed defense libertatis arguitur; nec deserti, sed occupati Capitolii reus est. Illud sibi summum et crucibus expiandum scelus obicitur, quod affirmare presumpserit romanum imperium nunc etiam Rome et penes populum romanum esse.
O impia secula! O truculentam invidiam! O malivolentiam inauditam! Tu vero nunc, infallibilis et incorrupte rerum arbiter Christe, quid agis? Ubi sunt oculi tui, quibus humanarum miseriarum nebulas serenare solitus es? Cur illos avertis? Cur non ancipiti fulmine causam dirimis sceleratam? Etsi non meremur, aspice in nos et miserere nostri! Respice inimicos nostros nec minus tuos, quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt nos nec minus te! Discerne, quesumus, inter partes omni ex parte dissimiles! Denique de vultu tuo iudicium nostrum prodeat: oculi tui videant equitatem!
Certe si iugo romano, quod omnium iustissimum atque suavissimum fuit, aliqua gens, imo vero gens omnis, ut cernimus, voluit colla subducere, nichil est quod indignemur aut miremur. Est enim animis mortalium libertatis insitus appetitus sepe etiam inconsultus ac preceps, et sepe, dum parere melioribus pudor vetat, qui bene subessent male president. Sic omnia miscentur atque turbantur; unde nonnunquam in loco digni imperii servitium indignum et in loco iusti servitii iniustum imperium videmus. Quod nisi ita esset, meliori loco essent res humane et adhuc incolumi capite mundus integrior. Id si michi non creditur, experientie credatur. Quando unquam tanta pax, tanta tranquillitas, tanta iustitia, tantus virtuti honor, tanta bonis premia, tanta malis supplicia, tam bene consultum rebus quam postquam unum caput orbis habuit caputque ipsum Roma fuit? Quo potissimum tempore amator pacis ac iustitie nasci Deus ex virgine terrasque visitare dignatus est! Singula quidem singulis corporibus data sunt capita, et orbis universus, cui a poeta «magni corporis» nomen ascribitur, uno temporali capite debet esse contentus. Monstruosum est enim omne animal biceps: quanto magis horrendum et immane prodigium est animal mille capitum diversorum seseque mordentium invicemque pugnantium! Quodsi capita plura sint, unum tamen quod cunta compescat atque omnibus presit esse debere non ambigitur, ut totius corporis pax inconcussa permaneat. Certe quod experimentis innumeris et doctissimorum hominum auctoritate deprehensum est, et in celo et in terra optima semper fuit unitas principatus. Id sane supremum caput velle se Deus omnipotens non aliud esse quam Roman multiplicibus declaravit indiciis, quam belli pacisque gloria quamque mirabilis sine exemplo virtus tanta preminentia dignam fecit. Que quamvis ita sint, adhuc tamen, si humani more animi malo suo cotidie gaudentis aliqua gens, ut dixi, damnosam et ambiguam libertatem quam tutum et salutare publice matris imperium mallet amplecti, posset insolentie vel inscitie venia deberi.
Illud vero quis inoffensis auribus accipiat inter homines doctos queri, an romanum imperium Rome sit? Ergo apud Parthos Persasque et Medos Parthorum Persarumque et Medorum regna consistent, romanum imperium vagum erit? Quis hanc indignitatem stomachus ferat? quis non potius evomat penitusque reiciat? Si imperium romanum Rome non est, ubi, queso, est? Nempe si alibi est, iam Romanorum imperium non est, sed eorum penes quos illud volubilis fortuna deposuit. Etsi enim sepe romani imperatores pro necessitate reipublice in orientis aut occidentis extremo, sepe sub Borea vel Austro cum exercitibus agerent, romanum tamen interim imperium Rome erat, et de romanis imperatoribus, quo vel premio vel supplicio digni essent, Roma censebat. De Capitolio petebatur, quis honorandus, quis plectendus, quis Urbem privatus, quis ovans, quis triumphans introiret. Quin etiam post Iulii Cesaris seu tyrannidem, seu dicere malumus monarchiam, romani principes, quamquam iam deorum concilio ascripti, adhuc tamen a senatu vel a populo romano gerendarum rerum licentiam postulasse compertum est, et data vel negata licentia, egisse que destinaverant vel cessasse. Imperators igitur vagi esse possunt: stabile fixumque semper imperium est. Nec de temporali statu, sed de perpetuitate imperii dixisse credendus est Maro ubi ait:
Dum domus Enee Capitolii immobile saxumaccolet, imperiumque pater Romanus habebit.
Neque enim hec dicens centum aut mille annorum, sed immortalem illis duobus gloriam spondebat.
Neve quisquam verba hec blanditias vocet, que profecto nec lingua mea nec vestris auribus digne sunt, digressione opus est. Scio ego de hac re Virgilium quodam loco ab Augustino reprehensum non iniuste, sed ibidem mox iustissime excusatum. Cum poeta loquentem de vobis Iovem faceret, sic ait:
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condetmenia, Romanosque suo de nomine dicet,
et origini perpetuitatem adiciens inquit:
His ego nec metas rerum nec tempora pono,imperium sine fine dedi.
Hoc non immerito quidem notat Augustinus: Quomodo enim imperium sine fine dabit, qui nichil unquam dedit aut dare potuit nisi quod homo sceleratus et mortalis potest, false divinitatis opinione non ornatus, sed oneratus et oppressus? Pretereo autem hec. Quisquis imperium romanum dedit — quod non dedisse certum est nisi omnipotentem Deum, cuius in celo et in terra imperium unum est, unde imperia cunta descendunt — ubi tamen hoc imperium sit, querit Augustinus: «in terra an in celo? Et utique», inquit, «in terra est. Et si esset in celo, celum et terra transient. Transient que ipse fecit Deus, quanto citius quod condidit Romulus!».
Hec Augustinus in Virgilium. Et certe perspicuum est, regna omnia et quidquid usquam clarum aut magnificum oculis nostris apparet, si ante non ruerint, tunc saltem ruitura esse, dum celum et terra movebuntur illo concutiente, qui creavit quique novum celum novamque terram faciet, non mentiturus ut Iupiter, cum ipse sit veritas. Eius est illud regnum principio carens et fine cariturum, de quo scriptum est «et regni eius non erit finis». Quod licet forte Virgilius ignoraret, cui Deus ingenium excellens eloquiumque prestiterat, verum hec a sapientibus abscondita et parvulis revelanda negaverat, illud certe non ignorabat peritura esse regna omnia, que initium habuissent. Ingenti igitur cautela usus est: siquidem ubi immortalitatem romano pollicebatur imperio, non ipse loquebatur ex persona propria, sed Iovem loquentem inducebat, ut mendacis dei mendax oraculum esset et falsa promissio. Ipse autem ad gratiam populi romani alieno mendacio utebatur. At alibi quando ex persona sua loqui voluit, veritatem ipsam idem poeta non tacuit. Ait enim:
Res Romane perituraque regna.
Quis non clare videat, inter imperium sine fine perituraque regna quid intersit! Sed hic Virgilius, ibi Iupiter loquebatur: hic homo ingeniosus, ibi falsus deus. Aliis quidem verbis, sed hac plane sententia Virgilium accusat et excusat Augustinus, secundum quam intelligo que dixi et que dicam. Certe romanus erat ille qui scripsit: «Omnia orta occidunt et aucta senescunt». Senescent ergo hec omnia, si durent; et si cuiusque rei finis est senectus sua, utique omnia senescent, nisi iam forte senuerint, quando et que stant cunta occident, et occasum, si non prevenerit, saltem comitabitur senectus. Ita nulla est exceptio: seu durent seu non durent, orta omnia serius aut ocius tandem occident et senescent. Volvet motu continuo rotam suam instabilis fortuna et de gente in gentem volubilia regna versabit. Faciet illa, cum volet, reges ex servis, servos ex regibus, et in urbem Roman et in orbem romanum suam ineluctabilem potentiam exercebit; quam precipue in vos, viri optimi, multis forte miserantibus, nullo penitus succurrente, diu miserabilibus modis exercuit et exercet. Scio doleoque et plus quam credi possit indignor. Quid amplius faciam non habeo. Nec me angit, quod fortuna iure suo utitur ut in reliquis sic in vobis atque, ut se rerum humanarum plane dominam probet, ipsum rerum caput attingere non veretur. Scio violentiam, instabiles mores novi. Quarumdam vero domitarum gentium inanem iactantiam egre fero, quarum nunc romano trita iugo colla lasciviunt.
Itaque — pudor et infelix fabula! — iam, ut cetera multa et gravia sileam, in questionem venit, «an romanum imperium Rome sit». Enim vero ubi nunc horrida silva est, poterunt regia tecta consurgere, atque ubi nunc atria sunt auro rutilante fulgentia, poterunt cupidi greges pasci, et in penetralibus regum vagus pastor insistere. Non detrecto fortune imperium. Potest illa funditus, ut urbes alias, sic reginam urbium pari nisu ruina maiore prosternere, quod heu! magna ex parte iam fecit. Illud profecto nunquam poterit efficere, ut romanum imperium alibi sit quam Rome: simul enim alibi esse ceperit, desinet esse romanum.
Hec se miserabilis civis vester affirmasse et affirmare non negat, et hoc est illud grave crimen, unde in discrimen capitis adducitur. Addit autem se id multorum consilio sapientum dixisse, nec, puto, mentitur. Et defensionis copiam advocatumque sibi dari flagitat. Negatur. Et nisi divina misericordia vesterque favor occurrerit, actum est: innocens indefensusque damnabitur. Hominum pars magna compatitur; nemo fere est, qui non misereatur, preter eos, quibus maxime proprium erat misereri et parcere erroribus, non invidere virtutibus. Iurisconsulti insignes hic etiam non desunt, qui iure civili asserant hanc ipsam sententiam probari clarissima ratione. Nec desunt, qui ex historiis se multa et valida probaturos dicant ad eiusdem sententie firmitatem, modo liberam vocem liceat emittere. Nunc tamen nemo est, qui mutire audeat, preterquam in angulis, in tenebris, in timore.
Ego ipse, qui vobis hec scribo et forte pro veritate non recusem mori, si mea mors collatura aliquid reipublice videatur, nunc taceo, neque his ipsis ad vos scriptis meum nomen adicio, stilum ipsum sufficere arbitratus, hoc adiecto, civem romanum esse qui loquitur. Quodsi tuto in loco apud equum iudicem et non ad tribunal hostium res agatur, spero, veritate animum illustrante et linguam seu calamum dirigente Deo, posse aliquid dicere, quo luce clarius appareat, imperium romanum, quamquam fortune iniuria nunc attritum oppressumque diu et quamquam varie ab Hispanis, Afris, Grecis, Gallis, Theutonis occupatum, adhuc tamen, quantulumcumque est, Rome esse, non alibi, ibidemque mansurum, etsi nichil prorsus ex tanta urbe preter nudum saxum Capitolii superesset: quin etiam tunc, quando nondum externis manibus agebamur tantumque romani cesares imperitabant, non penes eos, sed penes senatum ac populum romanum omne ius imperii fuisse, si verum est, quod male fidei possessor ullo tempore non prescribat. In hoc autem rerum statu dum dies trahitur, quo forte desuper datum est, ut, quod modo ne sperare quidem auderetis, tanta res in lucem veniat, unum, quod ad vestram et romani nominis dignitatem spectare visum est, dissimulare non potui, cogente me ad calamum fide illa, qua vos urbemque vestram inter omnes singulari quodam amore ac veneratione complector.
Claritatem igitur vestram hortor atque obsecro, ne civem vestrum in extremis positum deseratis, sed vestrum esse monstretis, solemnibus eum nuntiis reposcentes. Etsi enim vobis imperii titulum nitantur eripere, nondum tamen eo vesanie sunt evecti, ut negare audeant, vos in vestros cives ius habere. Certe, si quid homo iste peccavit, Rome peccavit. Nec dubitari potest de commissis Rome peccatis vestrum esse iudicium, nisi vobis fundatoribus legum atque cultoribus et qui iura gentibus tradidistis, eripitur ius commune. Ubi enim iustius delicta castiges quam ubi commissa sunt, ubi scilicet et locus ipse memoriam criminis renovans sceleratis pars sit non parva supplicii et scelerum spectatores pene spectaculum aut soletur aut terreat? Quodsi forte tribunus vester — quoniam multi, quin potius boni omnes ita sentiunt — non supplicio, sed premio dignus est, ubinam melius quod meretur accipiet, quam ubi fecit propter quod talia mereretur? Nusquam dignius premium viri fortis exolvitur quam ubi fortiter gessit, ut qui actum viderint, ad imitandum premio accendantur. Fidenter itaque reposcite civem vestrum: nichil novum, nichil iniustum poscitis, potiusque delinquitis, si tacetis. Quodsi comunis iure patrie, ubi nunc captus est, puniendus asseritur, quanto verius comunis patria Roma est, ubi ille natus educatusque est, ubi quidquid id est unde accusatur admisit, qui contra nichil hic vel laude vel vituperio dignum fecit! Si vero contra morem maiorum cum fortuna ceciderunt animi adeoque degeneratum est, ut iustitiam poscere temeritas videatur his, quorum patribus nichil olim difficile visum est, at saltem quod ab omni que legibus vivat barbarie posci potest, poscite, ut civi vestro audientia publica et defensionis legitime non negetur copia; neve qui in luce fecit omnia, imo qui quantum per hominem fieri poterat lucem mundo reddidit, in tenebris condemnetur.
Ostendite denique vos causam ac fortunam non negligere civis vestri. Resistite iniurie! Prohibete nefas! protegite innocentem reum vel nocentem iudicate, aut saltem, ne pro cuiusquam libidine iudicetur, occurrite! Ferte quam potestis et quam debetis opem tribuno vel, si id nomen evanuit, civi vestro multa de republica benemerito, atque illud in primis, quod questionem magnam atque utilem mundo, multis sopitam ac sepultam seculis, suscitavit, que una ad reformationem status publici atque ad aurei seculi initium via est. Succurrite illi viro, neque contempseritis salutem eius, qui pro vestra salute sese mille periculis ac sempiterne obiecit invidie. Illius propositum atque animum cogitate, et memineritis, quo in statu res vestre fuerant, et quam repente unius viri consilio atque opere quantam in spem non Roma tantum, sed Italia omnis erecta est, quantum subito nomen italicum, quam renovata ac detersa romana gloria, quantus hostium metus ac dolor, quantum gaudium amicorum, quanta populorum expectatio, quam mutatus rerum tenor, quam facies orbis alia, quam diversus habitus animorum, quam nichil sibi simile ex omnibus, que sub celo sunt! Tam mira et tam repentina mutatio rerum fuit. Septem enim mensium non amplius spatio frena reipublice tenuit, ut vix ab origine mundi maius aliquid attentatum rear, et si successisset ut ceperat, divinum potius quam humanum opus esse videretur. Et profecto quicquid ab homine bene agitur, divinum opus est. Huic ergo, quem vestre glorie, non ambitioni proprie desudasse notum est, favor haud dubius debetur. De eventu fortuna culpanda est. Si quis autem tepor ferventi principio intervenit, humane varietati atque imbecillitati veniam date; et, dum licet, vindicate civem vestrum ab iniuria, qui Grecos a Macedonum, Siculos a Carthaginiensium, Campanos a Samnitum, Tuscos a Gallorum iniuriis non sine gravi vestro periculo vendicastis! Extenuate sunt, fateor, opes vestre: at nunquam plus animorum patribus vestris fuit, quam dum romana paupertas dives virtutum viguit. Imminuta potentia vestra est, non ignoro, sed michi credite: si qua prisci sanguinis gutta superest, non parva vobis est maiestas nec mediocris auctoritas.
Audete aliquid, adiuro vos, per memoriam rerum romanarum, per maiorum cineres ac gloriam, per nomen imperii, per misericordiam Ihesu Christi, qui diligi proximum et succurri iubet afflictis! Audete, oro, aliquid, presertim cum et honesta petitio et inhonestum ac turpe silentium est, et si non propter illius salutem, at propter vestrum decus! Audete aliquid, si vultis esse aliquid! Nil minus romanum est quam timor. Predico autem vobis, quoniam, si timetis, si vos ipsos temnitis, multi vos quoque contemnent, metuet nullus. Sin sperni nolle ceperitis, longe lateque metuemini, quod cum sepe olim tum nuper apparuit illo rempublicam gubernante, de quo loquor. Aperite tantum unanimiter ora vestra, sentiat mundus unam esse vocem populi romani! Nemo usquam illam irridebit aut spernet, nemo non venerabitur aut timebit. Reposcite modo captivum hunc vel iustitiam poscite! Alterum non negabitur. Et qui parva quondam legatione regem Egyptium ab obsidione syriaca liberastis, civem nunc vestrum ab indignis carceribus liberate!

V

Geminus michi Parnasus, alter in Italia est, alter in Galliis, qualisqualis exulantium late Pieridum duplex domus. In ausonio Helicone felicior fui
dum fata Deusque sinebant,
ut apud Maronem illa miserabilis amans ait, si tamen amans miserabilis et non pudicissima ac constantissima mulier fuit Dido. Nunc me gallicus orbis habet et occidentalis Babilon, qua nichil informius sol videt, et ferox Rodanus estuanti Cocyto vel tartareo simillimus Acheronti, ubi piscatorum inops quondam regnat hereditas, mirum in modum oblita principii. Stupor est memorare illos, hos cernere auro onustos et purpura, superbos principum ac gentium spoliis; videre pro inversis ratibus luxuriosa palatia, et menibus clausos montes pro retibus parvis, quibus olim in estu galileo victus vix exiguus querebatur, quibus in stagno Genesareth tota nocte laborantes nichil ceperant (mane autem facto capta est in nomine Iesu ingens piscium multitudo); audire nunc mendaces linguas, spectare membranas vero vacuas et pendenti plumbulo versas in retia, quibus in nomine eodem, sed in operibus Belial credula cristianorum turba concluditur, ut mox, squamis exuta, curarum flammis et desolatoriis carbonibus exuratur, avari ventris expletura voraginem; cernere pro sancta solitudine frequentiam sceleratam et circumfusas acies satellitum pessimorum, pro sobriis ieiuniis voluptuosa convivia, pro peregrinationibus piis otium inhumanum et obscenum, pro nudis pedibus apostolorum niveos furum volitare cornipedes, auro instratos, auro tectos, aurum mandentes, auro denique propediem, nisi Dominus servilem luxum coerceat, calciandos. Quid multa? Persarum aut Parthorum reges dicas, quos adorari oporteat, quos salutari sine munere nephas sit. O hirsuti ieiunique senes! quibus laborastis! quibus agrum dominicum sevistis! quibus sata rigantes sacrum sanguinem effudistis! Mitto autem hec.
His igitur nunc in locis miserare sortem iniquissimam amici aliud forte, sed hoc certe supplicium non merentis. His ego nunc in locis, ubi puer fueram, iam senior sum, fato me, liberum ut putabam, ad puerilia rursum fastidia retrahente. Hic ita confectus et affectus et defectus sum, ut, iam sensim morbo animi in corpus translato totus eger nil preter meros dolores ac rancores loqui possim. Itaque multa, que in animo erant, differre habui. Uterque michi nunc stomachus dolet, nil ex me hodie placidum speres. Non potest ex amaro fonte dulcis rivus erumpere. Natura fert ut exulcerati pectoris infecta suspiria et offensi animi verba sint acria.

VI

Si per occupationes licuisset, nunquam alias tam iusta scribendi simul et indignandi, ne dicam flendi, materia data est. Quid vis dicam? Piget incepisse, sed et desinere itidem pudet. Itaque, quamvis adverso sidere, postquam tamen ut aiunt boves sub iugum misi, hec michi brevis papirus exaranda est.
«Omne in precipiti vitium stetit», inquit Satiricus. O simplex! etatem nostram certe non videras. Nunc, nunc in precipiti vitia substiterunt, ut iam sine publica ruina transiri ulterius non possit. Intempestive igitur alienam querelam in tuum seculum transtulisti. Quicquid historicorum labor, quicquid tragediarum gemitus in nostram pertulit notitiam, minus fuit quam quod oculis videmus. Quod apud illos cothurno dignum scelus erat, apud nos iam veniale peccatum est. Iratus est mundo Deus, nec immerito; patientiam potius tantam miror. Temporibus illis iocabatur fortuna, nunc sevit. Redde Neronem, precor, redde Domitianum! Apertior quidem persecutio, sed levior erit et brevior. Liceat pretio modici sanguinis mercari celum et ad gloriam martirio pervenire. Latenti tabe consumimur; non vita preripitur, sed virtus, nec bene vivere sinimur nec honeste mori. Sentio, rediit ab inferis Iulianus eoque funestior quod novum nomen assumpsit, animum servat antiquum et hostile propositum amicitie velo tegit. Signa nostra sequentes prodimur nostrique ducis auspiciis imus in pernitiem; et nisi se Cristus iterum vindicet, actum est.
Heu, nimium dilecte michi, quid putas, quid existimas, quid censes, quid michi nunc animi suspicaris? Mirum nisi contra naturam meam croceus sum, siquidem totus effuso felle sum cholera. Non autem metus, non reverentia, non amor, non veritati indicta supplicia, premia mendacio impediunt aperte loqui que sentio, sed occupatio, sed ira, sed dolor animi, sed luctus, hostes ingenii. Et o utinam stilus par materie rebusque meis explicitis otiose vite spatium detur! Profecto impetus ardorque non deerunt. Non fabulas agam, etsi fabulis sint hec similiora quam vero. Dicam monstra que vidi, que audivi, quibus infectos oculos atque aures habeo. Non simplex insania, non unus furens Hercules, non una Thyestis cena, non unus monstruosus fedusque concubitus, non una discordia inter avaros fratres, non unus innocentis osor ac mactator coniugis matrisque, non una profuge parentis impietas ac libido, denique non unum Ilion eversum, non unus iniqui patris imperio discerptus Hippolitus, sed totus orbis eversus ac lacer. Que ab aliis undique studio conquiruntur, hic passim in triviis occursant. Putasne tragico carmini deesse subiectum? Ceteri singulorum fortunas ac singula scelera cecinere, michi inaudita portenta, quorum nullus est numerus, michi totius humani generis cantanda, seu potius deflenda calamitas, servitus, ruina, ludificatio et mors. Verissima quoque texetur historia, sed flebilis et horrenda. Non lintei libri ab annalibus dissentient, nulla inter Polibium et Claudium et Licinium et Valerium Antiatem, nulla inter Salustium et Livium, nulla inter Herodotum et Thuchididem lis erit: «vero omnia consonant», inquit Aristotiles. Ego scribam, Veritas dictabit, humanum genus omne testabitur. Iudex esto, posteritas, nisi forte tuis malis oppressa nostris intendere non potes!
Tibi interim, amice, si te novi, ex his paucis omnia non modo que scribo, sed que meditor, clara sunt, nec tragedia tibi alia nec historia opus est. Vale et te felicem scito quod hinc abes!

VII

Dum sanctissimum gravissimumque sermonem repeto, quem mecum ante religiosi illius ac veteris templi fores nudius tertius habuisti, concalesco acriter, et ita sum, ut oraculum aditis penetralibus emissum putem et deum michi videar audisse, non hominem. Adeo michi divine presentem statum, imo casum ac ruinam reipublice deplorare adeoque profunde digitos eloquii tui in vulnera nostra demittere visus eras, ut quotiens verborum tuorum sonus ad memoriam meam redit, totiens dolor ad animum, meror ad oculos revertatur; et cor meum, quod, dum loquebaris, ardebat, nunc dum meminit, dum cogitat, dum providet, resolvatur in lacrimas, non quidem femineas, sed viriles, sed masculas et, si detur, pium aliquid ausuras, proque virili portione usque ad iustitie patrocinium erupturas.
Cum sepe igitur antea, tum precipue post eum diem solito sepius tecum sum; sepe subit desperatio, sepe spes, sepe autem inter utramque fluctuante animo mecum dico: O! si unquam... O! si in diebus meis accidat! O! si tam clari operis et tante glorie sim particeps!
Dehinc crebro ad eum, quem in deliciis habeo, crucifixum versus, mesta voce atque oculis humentibus exclamo: Ihesu bone et nimium mansuete, quid hoc est? Exurge! Quare obdormis? Exurge et ne repellas in finem! Quare faciem tuam avertis? Oblivisceris inopie nostre et tribulationis nostre? Protector noster, aspice Deus! Vide quid patimur et unde; queve sub clipeo tui nominis ab hostibus tuis fiunt. Vide, et vindica: si minus, occurre, priusquam mortiferi vis veneni vitalia membra corripiat et extremis malorum obruamur molibus! Quid agis, in te sperantium salus? quid, Salvator, cogitas, quid heres? Quamdiu oculos avertes, quamdiu nostris non tangere miseriis, quamdiu nullum tantis laboribus modum pones? An mala nostra non vides, quem nec celi ambitus nec abissi profunditas fallit nec stille occeani nec silvarum folia nec arene numerus nec stellarum nec herbarum varietas nec animantium multitudo? An odio tibi sumus quos usque adeo amare consueveras, ut nostri amore victus celi regnator Deus in terram descenderes atque in crucem homo moriturus ascenderes? An forte vides et diligis, sed retrahit impotentia succurrendi? At si non es omnipotens quid speramus? An terret vis hostium tuorum? Sed nondum, puto, seculi nostri superbia fecit homines deo pares. An potius misericordia iudicium frenat? Sed vide, iudex infallibilis, vide ne, dum paucis parcis, perdas innumeros, et pietas sceleratis exhibita sit crudelitas bonis innoxiisque pernicies.
Sed quid loquor homuncio? quis ego sum qui tecum litigem? Tibi nos ac nostra committimus: de nobis tu videris, qui creasti, memor imbecillitatem nostram diutius sub tantarum erumnarum cumulo non posse subsistere. Itaque fer opem oportunam, dum adhuc quicquam reliqui est, ne, si perire permiseris, suscitare habeas quos salvare potueris. Adesto, spes nostra, et, quod quotidie iteramus, in adiutorium nostrum intende ac festina! Et vel tot mundi mala vel mundum ipsum finias precamur.

VIII

Si quicquid animus meus fert de huius occidue Babilonis statu, cuius fato seu verius peccato meo invitus totiens civis fio, velim stilo committere, vereor, pater, ne et dolorem meum lamentis exaggerem et sanctissimas curas tuas occupationesque pulcherrimas intempestivis et inutilibus querimoniis interpellem. In summa scito non modo hunc, sed ne ciceronianum quidem calamum rebus parem. Quicquid de assiria vel egiptia Babilone, quicquid de quatuor laberinthis, quicquid denique de Averni limine deque tartareis silvis sulphureisque paludibus legisti, huic Tartaro admotum fabula est. Hic turrificus simul atque terrificus Nembroth, hic pharetrata Semiramis, hic inexorabilis Minos, hic Rhadamantus, hic Cerberus universa consumens, hic «tauro supposita Pasiphe mixtumque genus», quod Maro ait, «prolesque biformis Minotaurus inest, Veneris monimenta nefande», hic postremo quicquid confusum, quicquid atrum, quicquid horribile usquam est aut fingitur aspicias. O semper virtutibus tuis felix, nunc absentia etiam felicior tua! Putasne civitatem hanc esse quam vidisti? Longe alia est longeque dissimilis. Fuit illa equidem omnium pessima eaque tempestate fedissima, hec vero non iam civitas, sed larvarum ac lemurum domus est et, ut breviter dicam, scelerum atque dedecorum omnium sentina atque ille viventium infernus, tanto ante davitico ore notatus quam fundatus aut cognitus. Ah! quotiens redit ad memoriam illa tua penitus paterna vox et salutaris admonitio, dum digressum paranti diceres: «Quo abis? quid moliris? Que te tui immemorem trahit ambitio? Nescis quid petis, quid relinquis? An sciens ad indignum te laborem vadis? Vide, queso, acriter quid agas, quo properes! Si bene michi notus es, penitebit te profectionis tue. Curie laqueos expertus totiens non ignoras; in quos ubi semel incideris, absolvi non poteris cum voles». Hec et his similia suadenti quid responderem? Aliud non erat nisi me caritate vinctum amicorum notas ad miserias reverti. Dicebam hec nec mentiebar, necdum me caritatis illius penitet; sed an libertatem meam amicorum commodis posthabuisse peniteat, incertus sum. Certe tibi nunc male crediti et serum probati consilii tui magnas gratias habeo, cui hactenus non impune fuit non parere. Sed parebo melius, si unquam hinc emersero, quod Cristo dexteram porrigente non despero et in quod summis iam nisibus accingor.
Hec tibi, pater, ne ante scriberem, pudor inhibuit. Turpe enim et indecorum viro est velle quod mox nolit.

IX

Persecutionum duo sunt genera: hoc nolentes patimur, hoc volentes. Plura forsitan alter invenerit; et profecto persecutiones innumere sunt, quas quisquis diu vixit intelligit; omnes tamen ad violentam ac voluntariam referuntur. Patimur autem nolentes exilium, paupertatem, rapinas, morbos, carcerem, servitutem, ignominiam, vincula, supplicia, secures, gladios et mortem. Volentes vitiorum iugo premimur, et vel degeneri metu vel turpi segnitie vel infami patientia vel vilis lucri spe vilissimorum sepe hominum imperio paremus. Exempla posui, e quibus quid velim vides et similia colligis. Illud equidem primum multis, hoc michi novissimum gravius videtur, ubi scilicet crimen in causa est et est sine commiseratione calamitas.
Hoc persecutionis fasce serva nostris temporibus suspirat Italia, tum demum finem habitura miserie, cum unum velle ceperit. Difficilis plane conditio, sed nequaquam impossibilis. 'Unum' dico, non studiis, sed studiorum termino tedioque servitii indigni. Proh superi! dominari solebamus optimis. En! quo decidimus! nunc servimus pessimis. Dura sors, intoleranda mutatio! Sed o semper stulta, nunc etiam demens et vesana barbaries, reginam rides Italiam! Omnibus utinam idem animus consilio maiore, affectu autem non minore quam michi est, cito quidem explosis nugis ventum esset ad seria. De hoc tamen omnipotens Deus viderit, si nondum exosus ad imum est; viderit fortuna, si quid est fortuna, si quid humanis ius habet in rebus. Sin altius effodere verum iubes et quid sentiam expromere: rident labiis, corde gemunt, ludunt interius, intus tremunt, et nos enim et seipsos norunt, contemptum pro odio et pro formidine simulantes.
Quorsum hec? interroges. Scribo, non quia tibi audire expedit, sed quia michi non expedit tacere. Grave enim onus et molestum est, quod nusquam fidentius quam in tuis auribus depono. Hec tibi raptim hierosolymitanus exul inter et super flumina Babilonis indignans scripsi.

X

Subscriptiones epistolarum mearum miraris. Nec immerito. Non nisi geminam enim Babilonem cum legeris, alteram quidem apud Assirios olim, ubi clarum Semiramis nomen habet, alteram apud Egiptios nostra etate florentem, que Cambissem habet auctorem, cuius nunc Babilonis inauditum tibi nomen ingeritur tecum volvis. Non quod nescias quosdam ex nostris Romam quasi alteram Babilonem propter proportionem imperiorum et climatum statuisse; quam quia me almam, sanctam et reginam urbem vocitare solitum tenes, huius novissime Babilonis tibi nunc etiam stupor manet.
Desine iam mirari. Et sua Babilon huic terrarum tractui est. Ubi enim, queso, dignius quam in occidentali plaga «civitas confusionis» existeret? A quibus quidem condita incertum, sed a quibus habitata notissimum. Certe ab his, a quibus iure optimo nomen hoc possidet. Et suus hic, michi crede, Nembroth, potens in terra et robustus venator contra Dominum ac superbis turribus celum petens, hic pharetrata Semiramis, hic orientali quoque vesanior Cambisses, et ipse regum primo cervicibus actus, postremo defectus epulis et pastus cede suorum ab insolenti principio redactus ad miserrimam egestatem. Non ego te ad poetas, neque enim Pierium opus est, non te ad historicos mittam. Consule catholicos tractatores, sed precipue Augustinum super eo psalmo, qui sic incipit ut epistolarum ad te mearum alique desinunt. Invenies quid sibi babilonicum nomen velit. Quod cum legeris, dices non minus Rodano quam Euphrati debitum, quam Nilo. Neque vero miraberis, si in mentem redit Ambrosium in eo libro, quo indignum Valentiniani iunioris interitum deflet, hoc usum esse cognomine, dum de Rodano loqueretur.
Atque ut hac admiratione succisa a radice aliam convellam, de quinque laberinthis potes etiam mirari, cum apud ceteros scriptores non nisi de quatuor mentionem inveneris ut puto. In quibus cum famam habeant Egiptus, Lemnos, Creta, et in Italia Clusium, laberinthum Rodani tacuerunt, omnium inextricabilissimum ac pessimum, sive quia nondum erat sive quia nondum noscebatur. Huius apud me mentio crebra est; quam iuste autem qui nosse cupit, huc properet. Non hic carcer horrendus, non tenebrose domus error, non fatalis urna humani generis fata permiscens, denique non imperiosus Minos, non Minotaurus vorax, non damnate Veneris monimenta defuerint, sed remedia, sed amor, sed caritas, sed promissorum fides, sed amica consilia, sed fila perplexum iter tacita ope signantia, sed Adriana, sed Dedalus. Una salutis spes in auro est. Auro placatur rex ferus, auro immane monstrum vincitur, auro salutare lorum texitur, auro durum limen ostenditur, auro vectes et saxa franguntur, auro tristis ianitor mollitur, auro celum panditur. Quid multa? Auro Cristus venditur.

XI

Unde nunc ordiar an vero non ordiar, in dubio est, et poeticum illud identidem occursat
Eloquar an sileam?
Loquar tamen, ne forte de silentio suspiceris aut per desidiam negligi aut per insolentiam te contemni. Sed quid primum aut quid penitus loquar seu potius quid non loquar? Tam diversa certatim et me urgent et se invicem premunt impediuntque concursum. Non vacat omnibus obsequi. Infinita sunt enim. Et si vacet, minime tutum erit. Itaque nullis licet occupationibus, nullis curis obsidear, quarum tamen pondus ac numerum non ignoras, vel solus calamum timor excusat. Si quidem extra virtutis regnum imbecillis semper et nuda veritas atque omnis presidii inops fuit, quid eventurum censes, ubi extincta prorsus et sepulta iam pridem virtus est? Ibi profecto summum crimen est veritas et sola sufficiens ad querenda multorum odia, cum unius hominis amor multis obsequiis sit querendus. Multis inserviat necesse est qui multis carus esse vult, at qui omnibus odiosus, minus negotii habet. Non arma capiat, non hostem feriat oportet, lingua liberior pro gladio est, verax sermo pro vulnere. Quidni autem id accidat, ubi nemo est, cui verum verbum absque gravi convitio dici possit? Ubi nulla pietas, nulla caritas, nulla fides habitat! Ubi tumor, livor, luxus, avaritia cum artibus suis regnant, ubi pessimus quisque provehitur et munificus predo ad celum tollitur, iustus pauper opprimitur, ubi simplicitas amentie, malitia sapientie nomen habet. Ubi Deus spernitur, adoratur nummus, calcantur leges, irridentur boni, usque adeo ut iam fere nullus qui irrideri possit appareat. O mores hominum, o seculum nostrum, o tristem et miserum exilii mei locum! Et o felices oculos tuos, qui ista non vident! Iocundissimus labor tuus et invidiosa pauperies, si huic obscene ac marcide quieti et his male collectis et male fundendis divitiis conferantur! Vetus verbum est: «Cecidit denarius in cloacam». Cuius intellectum qui non habet, huc veniat, ubi verbum hoc in frontibus singulorum cum mille aliis eque famosis titulis scriptum leget. Unum ego libenter huic scelerum universali diluvio eximerem, et meretur, fateor; sed ridiculum visum est tam solidam et tam latam regulam unius nominis exceptione convellere. Nullus hinc igitur Noe, nullus Deucalion enatabit ac, ne Pyrrham putes felicius navigasse, scito nullam prorsus emergere; cuntas simul obscenissimarum voluptatum fluctus involvit atque incredibilis quedam muliebrium criminum procella pudicitieque fedissimum sine exceptione naufragium.
Hec pauca de multis ausa veritas victo metu, ex quibus et que silentio premuntur elicis. Si tamen hinc, ut ex quibusdam pestiferis animantibus aut herbis, salutare tibi aliquid amici ope conflari posse confidis, scribe illico. Ne differas! Omni enim studio festino irremeabile laberinthi huius limen attingere, iamque, ni fallor, quod unum hinc sperari potest, generosi contemptus filum teneo. Si quid optas noro, interim fiet pro viribus et supra vires fiet. Ego enim tantis in tenebris quid tibi aut etiam quid michi preter fugam expediat non video. Optat tibi salutem discipulus tuus, qui utinam tecum esset, nisi forsan utilius mecum est, ut ab annis teneris discat hoc infandum specus, hunc vere tartareum carcerem horrere, ne quando per errorem capi possit, ubi ego prope infans (nescio an parentum meorum an meis, sed certe nondum admissis illa etate piaculis) captus fui et nunc, cum sepius evasissem atque iterum et iterum in laqueos recidissem, ad postremum sponte mea iam vir, imo vero iam senior captivus preter meipsum non habeo quem accusem.
Huic autem epistole neque manum meam neque anulum neque locum neque tempus apposui. Scis ubi sum, et vocem loquentis agnoscis.

XII

Ve populo tuo, Criste Ihesu! Ve populo tuo, Criste! Patere nos, misericordiarum fons, nostras tecum flere miserias! Quique lesorum amantium mos est eo fidentius conqueri quo ferventius amamus, si fas est de angelorum domino semimortuos vermes lamentari, querelam nostram placatus admitte et miserere qui solus potes! Non accusatores, sed supplices tui querimur, ante eternitatis tue solium cum lacrimis affusi. Querimur tamen, et ut querulos inoffensus audias supplicantesque pius exaudias oramus.
Nec longo sermone, imo nec verbis ullis opus est. Vides conceptus nostros non solum antequam ad linguam, sed ante etiam quam in animam veniant. Statum vero populi tui non modo tu, qui omnia conspicis, sed, unde graviter dolemus atque erubescimus, hostes etiam nostri vident. Et insultantes dicunt: «Deus dereliquit eos, persequimini et comprehendite eos, quia non est qui eripiat». Deus ergo, ne elongeris a nobis! Deus noster, in auxilium nostrum respice, et respice non ut videas tantum, sed ut miserearis atque opem feras! Respice res nostras afflictas et in extremo positas! Et quoniam nobis propter inenarrabilem misericordiam tuam hoc fiducie prebuisti, ut vascula terrea atque fragilia adversus eternum figulum disceptemus. Certe si tu nos in honorem creatos in contumeliam vertis, quamvis id iuste facias, multo tamen quam soles acrius ulcisceris; si pateris ab aliis verti, valde nostris in malis patientior solito factus es. Si vero non aspicis, valde preter solitum factus es negligens tuorum. At si nos odisti, ubi est amor ille tuus, qui te pro nobis voluntariam traxit ad mortem? Quodsi forte nobiscum ludis, vide ne ludus tuus equo durior sit nosque nimis invalidi ad tam gravia tolerandum. Tu enim es victor leo de tribu Iuda, nos autem oves pascue tue sumus. Vides quam impar est ludus. Leonis more nisi desinis, nos ludendo conficies ac mactabis. Sin iratus es nobis, iram tuam nos meritos non negamus. Sed ubi est illud quod de te nobis dictum prophete tui ore credidimus: «Cum iratus fueris, misericordie recordaberis». Recordare Domine, recordare misericordie tue criminumque nostrorum obliviscere! Hoc nobis expedit, hoc te decet. Meremur, fateor, omne supplicium, imo certe peccatis nostris nullum supplicium parest. Fecimus propter que digne iusteque nos punias, et scimus quia iustus es valde, sed duplo misericordior. Unde non sine causa propheta idem tuus, antequam te iustum diceret, misericordem ac miseratorem dixit. «Exortum est» inquit «in tenebris lumen rectis misericors et miserator»: vix tandem ait «et iustus». Idem alio loco cum dixisset: «Misericors dominus et iustus», videns hec paria confestim addidit: «et Deus noster miseretur». Iram in medio posuit geminosque hinc illinc misericordie obices adhibuit iramque circumdedit, ne misericordia frenante se moveat. Ergo, misericors Ihesu Criste, noli, quesumus, ista confundere! noli licet contumaces in servos ire tue frena laxare, cuius impetum intra misericordiam inclusisti. Noli intra iram misericordiam includere! Sed nostrarum immemor offensarum miserere nostri! Numquid in eternum proicies, Domine, aut in finem misericordiam tuam abscindes a generatione in generationem? Aut oblivisceris misereri, Deus, aut continebis in ira tua misericordias tuas? Ecce, Domine, prophetica interrogatio illud sonat, ne misericordias in ira contineas, sed potius e contrario. Ubi non fortuito verba iactavit, sed consulto posuit. Unde appareat quod dicebam: iram unam, misericordias plures esse. Has ergo misericordias tuas mirifica nunc in nobis, qui salvos facis sperantes in te! A resistentibus dextere tue custodi nos ut pupillam oculi! Et qui ingratissimum tibi semper populum iudaicum in misericordias dedisti apertoque mari rubro ad propria reduxisti, nobis quoque mare rubrum aperi et novum populum tuum licet ingratum, certe tuo nomine gloriantem, da in misericordias in conspectu omnium qui ceperunt nos! Et salvos nos fac, Domine, ut experti intelligamus misericordias Domini et confiteamur tibi misericordie tue! Cito nos anticipent misericordie tue, quia pauperes facti sumus nimis! Adiuva nos, Deus, salutaris noster, non quidem propter meritum nostrum, sed propter gloriam nominis tui! Libera nos et propitius esto peccatis nostris, non quia digni sumus, sed propter nomen tuum, et ne forte dicant, quod certe dicunt, in gentibus: «Ubi est Deus eorum?» Ubi enim sunt misericordie tue antique, misericordie Domini, quas in eternum cantabimus, de quibus in eternum speravimus ac speramus?
Aut quid est, Domine, quod nunc agis? Contrivisti portas ereas nostre captivitatis et vectes ferreos confregisti et humiliatos in compedibus pedes nostros vinctos in mendicitate et ferro, mittens ex alto iussionem tuam, rex eterne, solvisti. Cur nova nobis vincula ex eadem massa te patiente conflantur? Contrivisti laqueum antiquum: cur eiusdem canapis laqueus nobis alter intexitur? Eripuisti nos iugo gravi et pessimo et obsceno: quid nobis ex eodem stipite iugum importabile reimponis? Reimposuisti enim tribulationem in dorso nostro et homines super capita nostra atque utinam homines et non belluas famelicas et inmites! Oramus flentes, ne tradas bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Repulisti nos et destruxisti nos. Iratus es. Miserere nobis! Commovisti terram et conturbasti eam. Sana contritiones eius, quia vere graviterque commota est. Ostendisti populo tuo dura; igne nos examinasti sicut examinatur argentum. Transivimus per ignem et aquam: reduc nos in refrigerium! Noli nos a nostra iustissima expectatione confundere! Speravimus enim in te quod motum fluctuum nostri maris, in quo feliciter senex ille piscatus tandem periit, tradita successori navicula mitigares, tu qui potestati eius dominaris; quodque superbum humiliares et in brachio virtutis tue deponeres inimicos tuos, de ovibus lupos, de piscatoribus piratas, de pastoribus abactores. Nunc vero superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Hactenus Deo hec.
Tu autem, pater, quem in primis dolorum meorum participem habeo, noli fortune succumbere, sed donec illa, quod modo facturam sperabamus, meliorem in partem instabilem rotam volvit, nitere ut vivas et valeas, ut, hinc postmodum nostro tempore discedentes, meliorem rumorem ad felices animas perferamus!

XIII

Ut vides eunt res, imo vero non eunt, sed trahuntur. Nichil est presidii in virtute, iustitia periit, libertas obiit, equitas victa est, libido regnat, sevit avaritia, fervet invidia. Omne genus hominum suos patitur tirannos. Ad laudes ore et animo canendas Deo geniti, totam vitam in contentionibus et emulationibus agimus. Insignis illa Ihesu Cristi aula, illa olim arx divini cultus eximia, nunc tandem, peccatis nostris id agentibus, celesti auxilio destituta, spelunca latronum immanium facta est. Et uno quidem fonte descendit origo mali; accedunt fontes alii minores, ex quibus ingens omnimode miserie flumen exestuat. Quo necesse est propediem pereamus supremisque malorum obruamur fluctibus, ac nisi humane perfidie divina pietas occurrerit, triste naufragium patiatur Ecclesia. Quam vero diversi mores, quam adversa edificantium et evertentium mens! Provideat domui sue Deus omnipotens; ego enim nichil habeo quod tam multis contranitentibus prestare possim preter commiserationem matri debitam et michi placitam, ut vides, fugam, qua oculos meos tam mesto liberem spectaculo. Video quidem eminus, sed prohibere non valens, comminus videre renuo artificium hoc sevum et infame, quo ecclesiasticus iste Dionysius nostras vexat ac spoliat Syracusas. Video qua tiara virum mentita Semiramis frontem tegit ingenioque oculos prestringit astantium et incestis polluta complexibus viros calcat. Video quibus artibus noster hic Pericles se tuetur, ut que reddi nequit non cogatur reddere rationem. Et hic suum habet Alcibiadem et nemo velocius iniquis consiliis acquiescit. Turbat igitur omnia miscetque de industria. Quam putas ob causam nisi ut circulatorum more vel perplexo loro vel confuso pulvere licentius fallat et fraus propria sub umbraculo turbate reipublice delitescat? Et ille quidem pro qualitate propositi artibus utitur non novis. Nam et infructicoso gaudet auceps, piscator in turbido, fur in tenebris. Nobis autem pro inertia nostra quid possim optare miserius quam ut nostri similes semper simus, coram adultero vigili nare stertentes ad calicem? Nescio, fateor, an illius impudentia an patientia nostra sit turpior.

XIV

Diu distuli, expectans et materiam et nuntium. Utrumque simul affuit, quamvis, ut es tu semper honestorum actuum prelargus, ego etsi ingenii inops scripture utique non avarus, horum alterum deesse non possit. Adest ecce nuntius, ultra quam optari posset idoneus, nil tibi devotius, nil michi familiarius; adest scribendi materia: peregrinationis tue rumor longe, difficilis, inamene, qui michi iam pridem calamum suggerebat, nisi quia incertus eram ubinam terrarum esses inveniendus. Neque enim aut ipse michi persuadebam longas te moras apud inferos exacturum sponte tua, aut omnino suspicari poteram te illuc aliter quam coactum cuiuspiam magne necessitatis imperio perrexisse. Itaque tuum tacitus excusabam iter, quod illa iussisset que adamantinum sepe regum quoque pontificumque cervicibus iugum ponit. Nunc quia incolumem te reversum gaudeo, familiaritate illa, quam michi peperit tua dignatio, fides mea libet ex te querere: quid viro optimo cum pessimis locis, quid tibi cum Babilone? Fortissimos romanorum legimus vitare solitos Campanie Baias, apricum licet et salubrem locum, ubi ut exiguum honestatis, sic saltem voluptatis et letitie multum erat; adeo rebus omnibus neglectis uni studio virtutis intenti erant. Si hoc ita est, quis non Rodanum vitet? Quis, oro, non fugiat Babilonem, et vitiorum simul omnium et laboris ac totius miserie mestam domum? De quo quidem aliquid nosse debeo.
Visa loquor, non audita, fato meo pessimo in eas terras puer avectus, cui usque ad hanc etatem indignanti equidem, sed fortune compedibus nescio quibus vincto magne illic partes etatis in gemitibus abierunt. Novi expertus ut nulla ibi pietas, nulla caritas, nulla fides, nulla Dei reverentia, nullus timor, nichil sancti, nichil iusti, nichil equi, nichil pensi, nichil denique vel humani. Amor, pudor, decor, candor inde exulant. De veritate quidem sileo; nam quis usquam vero locus, ubi omnia mendaciis plena sunt: aer, terra, domus, turres, vici, atria, platee, porticus, vestibula, aule, thalami, tectorum laquearia, murorum rimule, diversoria edium, penetralia templorum, indicum subsellia, pontificum sedes? ad postremum ora hominum, nutus, gestus, voces, frontes, animi? Quid ais? An mentior an vero de mendaciis verum loquor? Si illic fuisti et nullo tuo maiore negotio distractus in nephariam illam scelerum scenam acumen ingenii atque oculos intendisti, alium iudicem non optabo, quam scilicet omnia ibi virtute veroque sint vacua, plena criminibus, plena fallaciis, plena fucis, plena blanditiis, plena pessimis artibus ambitionis, avaritie, superbie, livoris. Vidisti ficte et inaniter fieri omnia, non tantum hominibus, sed Deo. Notasti risus subdolos, corda flebilia, serena supercilia, nubilas mentes, molles manus, actus asperrimos, angelicas voces, demoniacas intentiones, suaves cantus, ferrea pectora, et verba predulcia pulmone amaro et sicco ore cadentia summisque labiis vix expressa, in quibus plane daviticum illud impletur. «Molliti enim sunt sermones eorum super oleum et ipsi sunt iacula». Neque vero impunitum modo apud eos, sed gloriosum etiam est mentiri, ceu maioris sit ingenii qui fefellit, maioris status quem increpare audeat nemo. Nolo hunc articulum scrupulosius exequi, ne forsan urgente materia stilus eat quo non expedit. Res est insuper mundo nota neque probationis omnino neque sermonis egens. Unum et breve et ad reliqua perdiscenda satis efficax inseram, cui ego ipse qui loquor interfui.
Duo simul e conscriptis patribus, in quibus orbis terre et ostium domus Dei velut in cardine volvitur, a palatio pontificis Maximi densa stipati famulorum acie descendebant. Turba ingens expectantium, quibus ante omnes illa infelix et Deo odiosa civitas plena est, de more surdum illud et predurum limen obsederant, qui ducibus suis visis, in quibus spem habebant, circumstrepere ceperunt et pro se quisque anxie percontari que fortuna quisve suarum rerum apud pontificem status esset. Tunc unus patrum, nichil motus in re subita, ut qui iam pridem talibus assuevisset, nichil aut verecundia tactus aut misericordia miserorum inter spes vanissimas animam, vitam, fortunas suas et tempus omne perdentium, insignis mendaciorum opifex, multa mentiri orsus et fingere quid cuique spei reliquum, quid ad huius aut illius postulata pontifex respondisset, singula constanti impudentia et in nullo hesitans prosecutus est. Quibus auditis creduli omnes, et hic quidem ut fit letior, ille subtristis in diversum abeunt. Alter autem patrum, et nature nobilioris et verecundioris animi et qui, nisi ex illo esset ordine, vir bonus esse potuisset, in collegam iocans: «Nichilne te», inquit, «pudet his simplicibus viris illudere et pro arbitrio fingere responsa pontificis, quem, ut scis, non modo hodie, sed multis iam diebus proximis videre nequivimus?» Ad hoc ille reverendus pater et egregius veterator ut erat fronte meretricia et attrita subridens: «Imo vero te», inquit, «pudeat tam ingenio tardum fore, ut Curie artes addiscere tanto iam tempore nequeas». Quo dicto in stuporem ego, ceteri autem in risum resoluti omnes et responsum nebulonis illius multis laudibus efferentes, virum argutissimum predicarunt, qui tam prompte mentiri didicisset ac fallere.
Verum ego nimis late materie campum, nec epistole sed libri opus ingressus sum. Itaque frena iam contraham. Ad te vero, pater optime, stilum vertens oro, obsecro, obtestor, adiuro te per temet ipsum, si tibi carus es, si solitam anime curam geris, ne quando tibi posthac in cor veniat illuc ire, unde nemo nunquam exemplo melior factus, pessimi autem innumerabiles rediere. Adde quod nemo inde unquam non mestus exivit nisi eo forte letus quod evaserat et infaustum limen fusco calle reppererat. Ad summam, quoniam tua omnia cupide semper in optimam ac felicissimam partem traho, profectionem hanc tuam necessariam, brevem, unicam, non modo nichil nocituram tibi, sed plurimum profuturam spero. Quid enim aliud, ut seria fabulosis aspergam, quid sibi vult Achilles homericus, dum, ut impenetrabilis ferro fiat, fertur ad inferos et tartareis undis abluitur, nisi ut vitiorum fluctibus tantis exercita, contrarii sui odio, solida tua virtus induruerit roburque contraxerit contraque omnem humanarum cuspidem passionum iam prorsus inviolabilis facta sit? Placet, laudo, approbo, modo ne redeas. Senece verbum est: «Non tantum corpori, sed etiam moribus salubrem locum eligere debemus». Ille autem unde te dehortor, et corpori pestilens et animo, nec omnino te dignus est. Non conveniunt mores. Sit igitur inter vos divortium sempiternum, eant illuc qui artes illas discere cupiunt, quarum ibi sunt innumeri professores. Tu domi mane inque tuo proposito et tua sede consiste, quam tibi clarissimam virtus dedit, cum clariorem etiam mereare. Sin, ut est animus honesti motus appetens (quoniam quod eruditissimis quibusdam placitum viris scio, unum hoc nobis celestis originis argumentum est, ut motu perpetuo delectemur) loco te movere volueris, ad nos veni! Vide Romam, vide Mediolanum, vide Venetias, vide Florentiam, vide Patavum tuum, vide Bononiam, ubi honestis in studiis egisti adolescentiam et integritatem patriam italicis artibus adornasti. Postremo quid libet vide, Indos quoque, modo ne videas Babilonem neque descendas in infernum vivens!

XV

O quam consona sensibus meis consilia tua sint, breviter dici nequit. Est sane inter optima rerum ac pessima minime difficilis electio. Itaque toto animo et quod dehortaris fugio et quod hortaris amplector, quodque aiunt pedibus in sententiam tuam eo, unde non divellar, nisi insignis forte aliqua rerum incidens mutatio vehementer urgeret, quam profecto neque hinc metuo neque istinc spero, ubi si qui olim videbantur esse vel fuerant virtutis amici, aut certe iam pridem obierunt aut abierunt aut in scelerum schola iam virtutis et bonorum hostes esse didicerunt corruptique et abominabiles facti sunt in studiis suis. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. De his loquor, quibus ut benefici esse possent, liberalior fortuna dederat; ut, contrario delectati, sontes et malefici esse mallent, insita dedit iniquitas et peccandi avida et demoniacis instigata suggestibus neque per insolentiam aliquando celestibus oraculis acquiescens.
Tu vero, meus hortator, quid de te statuis? Quamquam quid statuisse profuerit, nusquam minus cogitata respondent. Unus enim in terris est locus, ubi nullus consilio locus est, ubi omnia temere fortuitoque volvuntur. Interque omnes miserias loci illius, quarum non est numerus, illud insigne ludibrium est, quod cunta ibi visco atque uncis et laqueis plena sunt, ut, dum evasisse videare, tum te arctius implicitum vinctumque reperias. Nulla ibi preterea lux, nullus dux, nullus index amfractuum, sed caligo undique et ubique confusio, ne parum vera sit Babilon ac perplexitas rerum mira utque Lucani verbo utar:
Nox ingens scelerum.
Tenebrosa, inquam, et eterna nox, expers siderum et aurore nescia, tum profunda et iugis actuum opacitas, perennes angustie, infinitus labor, immortale fastidium neque violentior illic aut Rodani gurges aut Circii flatus ac Boree quam impetus et instabilitas animorum. Non populum sed rotatum vento pulverem putes, neque magis civitatis infande vicos quam cives ipsos fedos ac lubricos fateare. Una prorsus est hominum ac locorum facies obscena, tristis, informis, utrisque non aliter quam Egipto et Pharaoni intelligas iratum Deum et mittentem in eos iram indignationis sue, indignationem, iram et tribulationem, inmissionem per angelos malos; denique nulli omnino gentium magis incubuisse daviticam imprecationem: «Fiant tanquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos. Fiant vie eorum tenebre et lubricum, et angelus Domini persequens eos». Hinc ergo, nisi Deus eripiat, quis emerget?

XVI

O si nosses quanto me gaudio complevit abitus, imo quidem reditus tuus, namque ire in patriam redire est. Omnino nichil de te gratius audire poteram. Cetera enim fortune futura erant, hoc vere proprium tuum est, hunc tibi animum fuisse, ut inter tantas spes, tot curarum uncos, tot adversa consilia, obscenissimam illam sentinam flagitiorum omnium sponte desereres et illos meracissimo sanguine impinguatos et in Dominum calcitrantes, non hominum sed voluptatum et pecunie piscatores, simul illam terrarum arcem semirutam sed verendam atque illud sacrosanctissimum mundi caput impexa canitie gloriosum tandem consilio saniore reviseres. Fecisti optime secundum cor meum, qui nec diutius alme Urbi tanti civis aspectum eripere voluisti nec infaustum illud ergastulum dignum amplius tua presentia iudicasti.
Quam metui ne quid Libye tibi regna nocerent!
Nunc vero quam lete audio te illius irremeabilis laberinthi fedis ac mestis ambagibus absolutum, nunquam si quid apud te fidei mereor, in eosdem laqueos sic se rebus habentibus reversurum. Et si tibi quies, si delectatio, si libertas, si vita, si gloria cara est, neque ideo minus et divine gratie et sortibus tuis fidas! Semel locutus est Dominus, et de te et de omnibus qui sunt et qui fuerunt eruntve mortalibus uno statuit edicto. Omnis cesset ambitio! Dic Deo: «in manibus tuis sortes mee». Et semel arreptum iter ne destituas, durum licet, arduum et difficile. Ibis necessario ad felicem portum, neque tibi pessimorum hominum segnis livor obstiterit. Tabescent illi malis propriis et inter male partas opes more tantaleo sitientes aridique equanimem te, in omni statu et lete divinis utentem muneribus, mirabuntur atque intelligent fortunam nullum penitus in constantem et generosum animum ius habere. Proinde multis in tenebris hos breves anxios et inglorios dies agent; unus vite et nominum finis erit. Furiis illos ultricibus et diris suorum scelerum aculeis laniandos linque! Ipsi te et omnes bonos et spoliatum atque oppressum orbem suis manibus, suis eventibus vindicabunt. Si quid veri presagii usquam est, prope est ut Deus, ultionum Dominus, libere agat et retribuat abundanter facientibus superbiam. Sua est enim ultio et ipse retribuet, ut labatur pes eorum. Iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora.
Redit in animum quod illi olim nostro, qui ex eo numero, si dici posset, pessimorum optimus fuit et cui tu sanguine, ego autem familiaritate et obsequio iunctus eram, ante multos annos occurrit ut dicerem instare illi ordini fati diem, quo superbia eorum, fatigata iam Dei patientia atque hominum, deponeretur ac rueret. Cumque ille, cuius ut nosti ipsa etiam iracundia mitis fuit, protervie mixto risu potius michi Tiresie cecitatem quam vaticinium optasset obiecissetque illud evangelicum: «Simon, ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua» et ego, non de fidei defectu, sed eversorum fidei ruina, que utique fidei esset augmentum, loqui me ioco liberiore subiungerem: ille iam serio in me versus: «Tace» inquit «et si verum est, non simus auctores».
Sed ecce iam ex illo quot fluxerunt dies? Credo, si viveret, ut res sunt, vatem ille me diceret. Iam ad extrema perventum; iam et romano et humano generi satis illusum est. Satis diu virtus et veritas fuere contemptui, satis exul pietas, calcata religio, satis superque barbarica regnavit indignitas. Omnia, etsi nolint, suum locum repetunt, et illusionum et longevi ludibrii finis adest. Quem cum videro, satis vixero.

XVII

Quo te cunque converteris, idem es et pariter me delectas. Uniformi enim amoris tui dulcedine, sed multiplici et varia verborum consolatione reficior, sive ab oriente sive ab occidente et desertis montibus, quoniam, licet Deus iudex sit et hunc humiliet, hunc exaltet, tamen te michi semper humilem, semper altum, semper amabilem et ab omni parte suaviter spirantem, dulce curarum mearum refrigerium servat.
Epistole quidem illi verissimis gravissimisque sententiis exundanti, ubi divine facundie tue fons et terra arida ac squalenti et omnis boni vacua, terra, ut prophete regii verbo utar, «deserta, invia et inaquosa», oculos meos atque aures animumque complevit iucunditate mirabili (neque perennibus ingenii scatebris mutati loci nocuisse malignitas quivit), quid prius respondeam non habeo quam, ut miserari me sortem tuam, que in terra florentissima ortum te et ab incunabulis enutritum, nunc repente patriis finibus avulsum, ad extrema terrarum atque hominum inopina rerum mutatione transtulerit, sic illud gratulari, quod iuditium tuum vel opinionibus vel persuasionibus falsis involvi abducique a vero non est passa. Tali enim ingenio humani nichil incognitum esse debet. Poteras fortassis errare, poteras suspicari, poteras credere his quibus, ut dici solet, preter pretium in pretio nichil est. Nunc vero neque spectata veritas opinionibus cedet neque cuiquam potius quam oculis ipse tuis et experientie fidem dabis.
Ecce iam oculis vides, iam manibus palpas, qualis est Babilon illa novissima, fervens, estuans, obscena, terribilis, quam nec Cambissis opus Babilon illa Niliaca nec illa vetustior regia Semiramidis Babilon equet Assiria. Nilum et Euphratem Rodanus vicit, nempe qui tartarea flumina, Cocitum vicit et Acherontem. Quicquid uspiam perfidie et doli, quicquid inclementie superbieque, quicquid impudicitie effrenateque libidinis audisti aut legisti, quicquid denique impietatis et morum pessimorum sparsim habet aut habuit orbis terre, totum istic cumulatum videas acervatumque reperias. Nam de avaritia deque ambitione supervacuum est loqui, quarum alteram ibi regni sui solium posuisse, unde orbem totum populetur ac spoliet, alteram vero alibi nusquam habitare compertum est. De quibus omnibus ad te dudum non epistolam, sed librum scribere meditabar, ne in rebus scilicet a prima michi etate notissimis amicum falli sinerem. Etsi enim olim, me ibi tunc mirabiliter et miserabiliter inviscato, eisdem tu fuisses in locis, ubi velut in ceno, imo quidem velut in igne aurum, amicitiam primum tuam longe auro clariorem repperi, tunc tamen et inexpertior rerum etas et iuditii minor vis et more tue brevitas vero obstabant; insuper et ex illo in peius infinita mutatio facta erat. Redisti ergo et etate iam et iuditio pleniore et mora non ad sufficientiam modo vel satietatem, sed nisi fallor ad fastidium prolixa, ut qui optima rerum probe noveras, in pessimis non errares, quique virtutem semper amaveras, ad vehementius amandum, quod efficacissimum est, vitiorum odio animum excitares et, si Cristum colis, quod semper religiosissime fecisti, conspecta hostium eius impietas magnum pietati et fidei tue calcar adiceret.
Vides en populum non modo Cristi adversarium, sed, quod est gravius, sub Cristi vexillo rebellantem Cristo, militantem Satane et Cristi sanguine tumidum atque lascivientem et dicentem: «Labia nostra a nobis sunt, quis nostre Dominus est?». Populum duricordem, impium, superbum, famelicum, sitientem, hianti rostro, acutis dentibus, procurvis unguibus, pedibus lubricis, pectore saxeo, corde chalybeo, plumbea voluntate, voce melliflua, populum cui proprie convenire dixeris non modo evangelicum illud atque propheticum: «Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me», sed illud etiam Iude Iscariotis, qui Dominum suum prodens et exosculans aiebat: «Ave Rabbi», et Iudeorum qui indutum purpura, coronatum spinis percutientes et conspuentes illusione amarissima, flexis poplitibus adorabant et salutabant: «Ave rex Iudeorum!», quem neque ut Deum neque ut regem divinis aut humanis honoribus, sed ut reum mortis ac blasphemum, contumeliis dignum atque suppliciis inhumano iuditio destinarant. Quid enim, quid oro, aliud assidue geritur hos inter Cristi hostes et nostri temporis phariseos? Nonne etenim Cristum ipsum, cuius nomen die ac nocte altissimis laudibus attollunt, quem purpura atque auro vestiunt, quem gemmis ornant, quem salutant et adorant cernui, eundem interea emunt, vendunt, nundinantur, eundem quasi velatis oculis non visurum et impiarum opum vepribus coronant et impurissimi oris sputis inquinant et vipereis sibilis insectantur et venenatorum actuum cuspide feriunt et, quantum in eis est, illusum, nudum, inopem, flagellatum iterum atque iterum in Calvariam trahunt ac nefandis assensibus cruci rursus affigunt.
Et o pudor! o dolor! o indignitas! talium hodie ut dicitur Roma est, patientibus quorum erat obstare; tanto illam fastu sibi vendicant, ut quam suam volunt aspicere dedignentur et pro qua olim orbe toto tantus fluxit cruor, tot clari duces, tot exercitus cecidere, eam nunc nescio quot indigesti et infames rustici nutu regunt et captam velut ab hostibus, nullo iam contradictore, dilacerant.
O inconsulte princeps ac prodige! Nesciebas quantis laboribus constaret imperium, quod tam facile dispergebas? Solent stulti adulescentes a patribus quesita prodigere, nempe ignari unde vel qualiter parta sint, si quidem indigentie ac laborum recordatio magnum prodigalitati ac lascivie frenum ponit. At tu senex, quid agebas? ubi eras? Si videri munificum delectabat, de proprio largireris, tuam donasses, Imperii hereditatem quam curator acceperas, successoribus integram reliquisses. Nescio quidem an potueris, sed fecisti ut ad has tunc humiles, nunc superbas manus heu longe aliis manibus fundati status administratio perveniret. De quo non illepide iocans quidam ait: «Roma, tibi fuerant servi domini dominorum, servorum servi nunc tibi sunt domini». Pol, ego tecum multa loqui habeam, si facultas detur. Sed an hec audias ignoro, et certe si audias frustra sit. Fecisti enim quod neque si redeas mutare possis; instaurator fundatori quam eversori similior sit oportet.
Tu Criste, qui potes, a quo imperia omnia et in terris et que sursum et que deorsum sunt precario possidentur, qui hanc meam et maxime publicam querelam vel in silentio audis, exaudi, quesumus, si iusta est! Scio quidem scriptum esse: «Si iniquitatem aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus». Apud te, Criste, rerum veritas certa est, apud nos anceps opinio, secundum quam certe quod posceris equum est, cum multa enim gravia, tum illud importabile, quod non solum duro et inepto, sed odioso etiam et hostili fasce premimur, ut verificatum sit in nobis ad literam illud psalmi: «Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos, diripiebant sibi; dedisti nos tanquam oves escarum». Nota sunt que sequuntur. Nobis hoc unum ad querelam et gemitum satis est. Nam si res inspicitur, olim domini gentium quid nunc aliud facti sumus nisi oves escarum? Utinam lane oves aut lactis essemus, escarum sumus. Rodimur volentes, consumimur, deglutimur ab his qui, si nolle ceperimus, oves coram leonibus videbuntur; neque id insolitum videbuntur quod diutissime visi sunt. Nunc noster torpor hanc ignavie prestat audaciam; patientiam nostram impie prorsus et devorant et oderunt. Et quod vehementissime stupeas, quos extra despiciunt intus timent; contemptus fingitur, metus est. Mille sunt odii, mille formidinis argumenta. Unum utriusque simul inseram, quod licet occultum prius, erupit tamen, ut non modo Babilone, sed longius nosceretur.
Eo tempore quo ille Pontifex Maximus, qui sibi provinciam Italiam atque in primis urbem hanc Mediolanensium evertendam sacerdotalis militie senili expeditione delegerat (et sic in utramque cristianam cristianorum pater perfecto odio seviebat, quasi non Italia hec, sed Syria vel Egiptus, non Mediolanum sed Damascus esset aut Memphis) cum ad hoc sanctum piumque opus unum e sacro patrum collegio, filium ut multi dixerunt suum — et famam similitudo ingens morumque ferocitas adiuvabat — non apostolicum, sed predonis in morem neque signis virtutum ac miraculis, sed signis castrorum et miris instructum legionibus in has terras quasi alterum non Petrum, sed Hannibalem destinasset, in quo bello Deus omnipotens suo more et superbie restitit et favit humilibus ac palam pro iustitia decertavit: fuit unus ex eodem illo grege vir et ipse in nos inexplebilis odii infiniteque superbie, cuius ego tunc et faciem puer noram et, quantum poterat etas invalida, animum execrabar. Is pontifici ante omnes carus die quodam in secretarium ingressus cum rumoribus consternatum atque anxium invenisset (herebat enim belli impetus propter spem huius urbis in limine, que tunc quidem muris nuda erat, at, quod optimum muri genus est, et militia insigni et ducibus armata fortissimis; itaque sepe iam obsessores suos acie fuderant obsessi, iam captivorum turbis carceres redundabant, iam cesorum pinguescebant arva visceribus): in hoc ergo rerum statu cum solito mestiorem cerneret, familiaritate intima fretus sic aggreditur: «Miror» inquit «Pater sanctissime, quid est quod acutissimus in ceteris in eo uno, quod est summum nobis ac precipuum, parum vides?» Ad hec pontifex gravibus pressum curis caput extulit: «Et perge» inquit «quid rei est?». Tunc ille consultor egregius: «Scio» ait «te nichil tam optare quam Italie vastitatem; in hoc vires, opes, consilia expendimus, in hoc Ecclesie thesauros iam pene omnes effudimus, inextricabilem rem aggressi nisi alia temptetur via. Ecce nunc ille tantus bellorum apparatus, illa nostrarum virium cuspis in ipsis Mediolani portis obtunditur. Quam tibi adulatores uni alicui nostrarum urbium similem asserebant, re ipsa superior omnibus est inventa. Quando Italiam vicerimus? Ab una italica civitate vincimur. Sed si velis, alia longe facilior via est». «Quenam?» inquit pontifex. «Dic ocius! Hoc enim molior, hoc cupio, hoc est unum pro quo velim corpus et animam pacisci». Ille autem: «Potes» inquit «omnia et quidquid iusseris, ratum est. Cur non igitur et papatum et imperium urbi Rome et Italie eripis, et illum in Caturcum, patriam nostram, hoc in Germaniam transfers? Non magnus est labor. Dic et fiet. Non armis est opus, quibus longe impares sumus; verbo de hostibus triumphabis. Sic et nos ornaveris novis insignibus, ad nos translato rerum apice, et gemino lumine invisum genus orbaveris». His erectus pontifex, ex ira risu oborto: «Fefellisti me» inquit; «hactenus nondum te delirare cognoveram. An ignoras, inscie, hac via, quam stravisse subtiliter visus es tibi, et me et qui michi successerint episcopos Caturcenses fieri, et imperatorem, quisquis is fuerit, Germanie prefectum, illum vero qui Rome prefuerit siquidem spiritaliter papam, sin temporaliter imperatorem fore? Sic italum nomen dum evertere putas, attollis et in antiquam restituis dignitatem. Nos ergo, dum datur desuper, romani pontificatus frena teneamus et in hoc omni studio intenti simus, ne quando forte suum ius italica manus arripiat; quod ipsum quam diu prohiberi possit incertum est. De titulis non certemus. Velimus nolimus enim, rerum caput Roma erit». His auditis argutus ille stultus erubuit. Ego vero pontificis etsi animum improbem, probare cogor ingenium, qui, quamvis in nos odio flagraret immerito, meminerat tamen ac noverat ubi fundata esset altitudo, cuius e fastigio superbirent, et ruine proximum videbat fundamenta concutere. Itaque quiescendum extimabat et quasi furtim quesitis in silentio gaudendum. Hanc historiam, que nescio an ab alio scripta sit, tam curiose retexui ut, si tibi nota est, et michi cognitam scias, si ignota autem, ex me discas neu gnarus veterum presentium sis ignarus.
His vero nunc ducibus agimur, quibus prede sumus atque odio et simulato contemptui et timori vero. Et si quis etiam nunc ex nostris metu aut verecundia magis quam iuditio assumptus in eo numero est quasi lucidus rivus torrenti mixtus turbido, nativum deposuit colorem inque plurium naturam et externos mores abiit. Et iam prorsus nichil est reliqui nisi Cristum precari ut, si nondum nostri supplicii satis est, at saltem sedi sue consulat hisque ereptam tradat aliis, quorum non et peniteat simul et pudeat humanum genus. Hi etenim tales sunt quales dico; fallor, imo vero quales dicere nequeo. Sic ad extrema dedecorum atque nequitie que utcunque olim steterat prolapsa res est, ex quo sancta et potens tunc romana, nunc avinionensis Ecclesia tangit vertice sidera et digito celum volvit, ubi et Iudas, si triginta illos suos argenteos pretium sanguinis attulerit, admittetur et pauper a limine Cristus arcebitur. Quod ita esse cristianus nemo est qui nesciat, nemo qui non doleat, nemo qui vindicet. Ita dum alius alium expectat, malorum impunitas quantum vides crevit, et quod a principio medicabile malum fuerat, iam tempore putruit. Ceperat enim, fateor, ante etiam etatem nostram, ut ab avis accepimus, fedum hoc ulcus inflari, sed, quod molestum diceres potius quam funestum, sepe malus medicus, sepe eger intemperans morbum auxit exiguum. Itaque iam hec pestis ad interitum spectat totaque sanies in nostrum tempus erupit. Flebile nisi unum tantis in malis solatii genus esset.
Dicam vero tibi nunc quod interdum dixi ei qui solus e cuntis qui supersunt in illo grege pessimo melioribus pascuis dignus erat, ingenti cum assensu eius, licet ipse dicto non tam morum respectu quam status atque originis tangeretur. Si quidem enim, quoniam mortalium res oportet esse mortales, duo hec mundi luminaria extingui duosque gladios retundi decreti necessitas cogebat, quamvis utrumque precipueque alterum occasui exemptum promissis celestibus speraremus nec desperandum sit omnia hec cum funditus ruerint surrectura altius, si tamen hec tam gravis rerum eminentium ruina nostro seculo impendebat: gaudeo, hercle, quod cum in manibus nostris lux et vigor suus his manserit, in alienis hec tanta mutatio facta est tanteque culpe partem habet illa horrida et inmitis, partem hec mollis et enervata barbaries. Quibus ille auditis, libertate mea nichil offensus: «Graviter» inquit «et libere et aliorum fortasse auribus importune, meis certe fidentissime et, ut te decuit, verissime locutus es. Neu me forsan veri inscium aut diverse sententie arbitreris, duos Clementes nostros plus attrivisse Ecclesiam paucis annis quam septem Gregorii vestri multis seculis restaurare possent nec ego dubito nec dubitare aliquem existimo». Ille quidem hec suspirans. Nos autem zelo domus tue, Criste Iesu, iam satis evecti sumus nec ullus sub sole fedior rerum trames stilo poterat occurrere. Itaque redeundum est.
Ad hunc ergo populum, amice, fatis tuis an tibi quietem invidentibus an doctrinam ingerentibus, venisti peregrinatione ne dicam exilio utili magis quam iucunda. Quo effectum est ut et tibi legendi et michi conceptum scribendi negotium abstuleris. Iam profecto nec michi nec alteri docendus quid sit Babilon Rodani qualiterve sit exulibus Sion inter flumina Babilonis, de quibus adeo magnifice tua mecum nuper egit epistola, ut illius sentine abdita funditus scrutatus omnes eius laberinthi latebras penitus inspexisse videare. Multo tedio multisque, reor, angoribus huius veri notitiam comparasti. Illud tibi pergratum, michi vel invidiosum affuit solamen, quod inter tantas vitiorum tenebras quatuor magnis illis quidem viris velut totidem lucidissimis te sideribus usum scribis, quos nescio an avorum crimen (ipsos enim optimos integerrimosque hominum novi) an que fallacissima vite spes an que fortune violentia tristique necessitas ibi detineat. Quare permitte, queso, ut quod in animo est, vel in ameno sermone explicem quasi, inquam, in cloaca solis radios et loci simul obscenitatem omnem suo lumine nudantes et circumfusis sordibus inaccessos.

XVIII

Et quid adhuc heres? An non heres, sed teneris et obluctans raperis? Hoc potius reor; malo vim quam secordiam opinari. Non est tuum torpor, ardens ingenium, mens ignea, generosus impetus. Sed quid hec, si fortius impedimentum est quam virtus? Magna etiam vis hebet opposita vi maiore, necessitati omnia succumbunt. Illa te Babilonem traxit, illa te detinet. Durum, sed ferendum. Loci natura est. Omne bonum ibi perditur, sed primum omnium libertas, mox ex ordine quies, gaudium, spes, fides, caritas, anima: iacture ingentes; sed in regno avaritie nichil damno ascribitur, modo pecunia salva sit. Future ibi vite spes inanis quedam fabula, et que de inferis narrantur fabulosa omnia, et resurrectio carnis et mundi finis et Cristus ad iuditium rediturus inter nenias habentur. Veritas ibi dementia est, abstinentia vero rusticitas, pudicitia probrum ingens, denique peccandi licentia magnanimitas et libertas eximia, et quo pollutior eo clarior vita, quo plus scelerum, eo plus glorie; bonum nomen ceno vilius atque ultima mercium fama est. Habes, quantum in tam paucis licuit, illius sacre urbis expressum statum, quem non magis in his literis hodie quam in illorum frontibus hominum quotidie perlegis, quorum vitam nullus stilus, nullum equet ingenium.
Ceterum prima omnium, ut dixi, libertatis ibi iactura est. Quisquis limen illud introiit, confestim suus esse desiit; iam nec quiescere nec abire permittitur, sed rotatur et inefficaci labore consumendus atteritur. Paucos inde divina clementia eripit ea lege ut Hierusalem diligant atque oderint Babilonem. Hec michi de te spes reliqua est. Alioquin tuis de rebus actum crederem; tam tenaci profundoque limo te demersum et infixum video. Interim non voluntati aut iuditio, sed necessitati imputo ac fortune quod tamdiu ibi sis. Et moras quas vehementer odi, libenter excuso. Quod si qua fortassis in profectione culpa fuit, in mora ipsa utique iam non culpa, sed supplicium et purgatio culpe est. Sed quoniam multi multa sepe in carcere didicerunt, quid te vetat in vinculis discere aliquid quo perpetuo sis doctior? Quedam nullo modo melius quam contrario discuntur. Ideoque qui mathematicas artes docent, si quando parum veri capax mens discipuli visa erit, solent falsa proponere, que dum refugit animus ad veriora confugiat. Tu quoque solitus et religioni semper et honestati operam dare (quarum altera ad illius aspectum erigit optantem animam, de quo ait psalmista: «Querite faciem eius semper», alterius ea facies est que, si oculis cerneretur, ut ait Plato, miris animum amoribus inflammaret neque tamen ideo minus amanda est quod animo cernitur), si quid tibi nunc etiam ad utriusque notitie summam deest, omne studium in adversa reflectito, arrige aures, fige oculos, intende animum. Vis pulchritudinem Dei nosse, cerne quanta est hostium eius obscenitas. Non sunt autem longe querendi; Babilone habitant, omnis vicus his vermibus scatet. Vis formam ac decus honestatis agnoscere, contemplare quanta est feditas vitiorum, quorum omnium exemplar in oculis est tibi. Quocunque respexeris, videbis cuius odio simul Dei ac virtutis amantior fieri queas.
Tu autem gaude, contrario saltem magistra virtutum! Gaude, inquam, et ad aliquid utilis inventa gloriare, bonorum hostis et malorum hospes atque asilum, pessima rerum Babilon, feris Rodani ripis imposita, famosa dicam an infamis meretrix fornicata cum regibus terre! Illa equidem ipsa es quam in spiritu sacer vidit evangelista. Illa eadem, inquam, es, non alia, sedens super aquas multas, sive ad literam tribus cincta fluminibus sive rerum atque divitiarum turba mortalium, quibus lasciviens ac secura insides, opum immemor eternarum, sive, ut idem qui vidit exposuit, «populi et gentes et lingue aque sunt, super quas meretrix sedes». Recognosce habitum: «Mulier circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione et immunditia fornicationis eius». Noscisne teipsam, Babilon? Nisi illud forsan errorem facit quod in illius fronte scriptum erat «Babilon magna», tu vero Babilon parva es. Parva utique murorum ambitu, sed vitiis et ambitu animorum et infinita cupidine cumuloque malorum omnium non magna modo, sed maxima, sed immense es. Et certe quod sequitur, tibi uni convenit, non alii: «Babilon mater fornicationum et abominationum terre». Mater impia partuum pessimorum, quando quicquid usquam terrarum abominabile, quicquid fornicatorium ex te prodit, et cum semper parias, semper tumens et talium plenus ac gravidus uterus tuus est. Si nunc quoque dissimulas, audi reliqua. «Et vidi», inquit, «mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martirum Iesu». Quid siles? Aut aliam hoc sanguine ebriam ostende aut omnino, si potes, te hanc ebriam nega. Vera enim evangeliste et apostoli visio sit oportet. Qui si te in spiritu videns miratus est admiratione magna, quanta nos admiratione perfundimur qui aperte oculis te videmus? Ex omnibus quidem fornicationibus tuis, de quibus biberunt omnes gentes et reges terre, et ex omnibus abominationibus quid expectes, nisi quod Ioannes idem ait: «Cecidit, cecidit Babilon magna et facta est habitatio demoniorum». Nota sunt que sequuntur. Vere iam talis facta es. Quanto enim homo perditus et desperare nequitie demone melior? Vere habitatio, imo regnum demonum facta es, qui suis artibus, humane licet effigie, in te regnant.
Tu vero, amice, cum eodem apostolo audi vocem aliam de celo dicentem: «Exite de illa, popule meus, et ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis; quoniam pervenerunt peccata eius usque ad celum et recordatus est Dominus iniquitatum eius. Quantum glorificavit se et in delitiis fuit, tantum date illi tormentum et luctum, quia in corde suo dicit: Sedeo regina, vidua non sum et luctum non videbo. Ideo in una die venient plage eius, mors et luctus et fames, et igni comburetur, quia fortis est Deus, qui iudicabit illam». Hec et que apostolicus ille locus habet, audi omnia, audi et fuge, si qua via est, ne innocentiam tuam ruina nocentium et babilonice premant iniquitates, quarum non modus, non numerus, non mensura, non extimatio demum est. Taceo hereditatem Simonis et illam heresis speciem non ultimam spiritus sancti dona mercantium. Taceo mali illius avaritiam matrem, que idolorum servitus ab apostolo dicta est. Taceo utriusque pestis artifices et concursantes pontificum thalamis proxenetas. Taceo crudelitatem humanitatis immemorem et sui ipsius oblitam insolentiam atque illos vanis flatibus tensos utres. Taceo denique illa prodigia, que insensibilis vereque orbus terrarum orbis tamdiu quasi Etnam Enceladus aut Typheus Inarimen pati potest, quorum omnium mesta nimis et severa narratio est. Ad ridicula simul atque odiosa festino.
Quis, oro, enim non irascatur et rideat illos senes pueros coma candida, togis amplissimis adeoque lascivientibus animis, ut nichil illic falsius videatur quam, quod ait Maro:
Frigidus in Venerem senior.
Tam calidi tamque precipites in Venerem senes sunt. Tanta eos etatis et status et virium cepit oblivio. Sic in libidines inardescunt, sic in omne ruunt dedecus quasi omnis eorum gloria non in cruce Cristi sit, sed in commessationibus et ebrietatibus et que has sequuntur in cubilibus impudicitiis. Sic fugientem manu retrahunt iuventam atque hoc unum senectutis ultime lucrum putant, ea facere que iuvenes non auderent. Hos animos et hos nervos tribuit hinc Bacchus indomitus, hinc orientalium vis Baccharum. O ligustici et campani palmites, o dulces arundines et indice nigrantes arbustule ad honestas delitias et comoditates hominum create, in quos usus et quantam animarum pernitiem clademque vertimini! Spectat hec Satan ridens atque in pari tripudio delectatus interque decrepitos ac puellas arbiter sedens stupet plus illos agere quam se hortari; ac ne quis rebus torpor obrepat, ipse interim et seniles lumbos stimulis incitat et cecum peregrinis follibus ignem ciet, unde feda passim oriuntur incendia. Mitto stupra, raptus, incestus, adulteria, qui iam pontificalis lascivie ludi sunt. Mitto raptarum viros, ne mutire audeant, non tantum avitis laribus, sed finibus patriis exturbatos, queque contumeliarum gravissima est, et violatas coniuges et externo semine gravidas rursus accipere ac post partum reddere ad alternam satietatem abutentium coactos. Que omnia non unus ego, sed vulgus novit et si taceat, quamvis, ne id ipsum taceat, iam maior est indignatio quam metus et minacem libidinem vicit dolor. Hec, inquam, universa pretereo. Malo quidem te hodie ad risum quam ad iracundiam provocare. Ira enim que ulcisci nequit in se flectitur et in dominum suum sevit.
Fuit ergo seniculus quidam ex eo numero, unus cuntis annalibus implendis idoneus. Hircina libido homini inerat vel si quid libidinosius atque olentius hirco est. Hic seu mures metuens seu lemures dormire solus non audebat. Nil apud eum tristius, nil miserius celibatu. Novas quotidie nuptias celebrabat et creber vagis amplexibus sponsus erat, cum et os illi vacuum et etas plena esset. Septuagesimum pridem annum excesserat, septimo vix iam dente superstite. Erat illi puellarum auceps unus ex multis, domini sui libidine nichilo segnior, cuius retia et laquei omnes vicos et omnium et presertim pauperum domos obsederant. Huc pecunias, huc redimicula, huc anulos, huc postremo blanditias, huc cene reliquias, huc omne genus escarum et quecunque flexura muliebres animos convehebat. Ipse interim suspensus animo canebat; nam et revera cantor erat, sed qui vocem ab altaribus ad choreas ac lupanaria transtulisset. Noram hominem vulgi digito monstratum, qui his artibus multas predas in os lupi senis inferre solitus diceretur. Mille locus hic ridiculosas historias capit, unam accipe.
Multis ille pollicitis misellam virgunculam an meretriculam illexerat, ut domino eius, utique et excelsi gradus et magnarum opum, sed nec forme nec etatis amabilis, obsequi in animum induceret. Quid multis agam? Acquiescit. Et velut Psyche illa Lucii Apulei felicibus nuptiis honestanda ignoti viri thalamum subit. Re comperta impatiens more senex advolat et ulnis arreptam pendulis labiis exosculans atque inermi ore commorsitans consummare novas nuptias anhelabat. Repentino malo percita et olente senio et vultu lurido deterrita, exclamat ad magnum se quendam et insignem prelatum, non ad deformem et decrepitum sacerdotem advenisse, non posse sibi fraudem fieri; vis si fiat, manibus quoad possit, deinde gemitibus atque ululatibus occursuram neque, dum reliquie spiritus ulle essent, passuram se a tam turpi sene violari. Hec vociferans ubertim flebat. Ille autem, et manu scabra et ore hispido spumantique tenerum os precludens, fletibus et querimoniis conabatur obstare atque incondito murmure et ineptissimis blanditiis (erat enim preter cetera blesus adeo ut a nemine posset intelligi) egram animi solari. Sed cum nil proficeret, senex egregius in secretarium se proripit, arreptoque quo conscripti patres a reliquis discernuntur rubenti pileo et insigne suum albo calvoque vertici imponens: «Cardinalis sum» inquit, «Cardinalis sum, ne timeas, filia!». Sic amasiolam adhuc flentem et presenti specie et futuri spe magnifice consolatus in geniale cubiculum deduxit, pronuba non Iunone, sed Tesyphone et Megera. Ad hunc modum Cupidinis veteranus, Baccho sacer et Veneri, non armatus, sed togatus et pileatus, de suis amoribus triumphavit. Plaude, fabula acta est. Nosses hominem, iucundissime sonuisset.
Et huius et reliquorum mille sunt talia, quorum quedam non ludicra sed pudenda, alia vero immania et horrenda sunt. I nunc mirare ducibus his et propitium populo suo Cristum et rem publicam prosperari!

XIX

Evasisti, erupisti, enatasti, evolasti. Bene est. Timebam, fateor, tibi, timebam anime tue ne post descensum ad inferos non cum vellet emergeret. Sciebam et Averni descensum facilem et apertum laberinthi limen, laboriosum atque operosum exitum. Dicebam mecum: «O si meus Alcides, o si Theseus meus ab inferis redeat! O ne mali pondus illum opprimat neque pedes ad virtutem volucres adamantine scelerum catene vinciant detineantque!» Inter hec vota hosque inter metus emersisti, Deo gratias, qui etiam ex inferno in se sperantes animas educit. Exoptatus, evocatus, expectatus advenis. His igitur primum terris redditus, que te illi Herebo crediderant, non Phebo ut Dedalus, sed Cristo alarum remigium consecrabis et cavebis ne unquam amplius Gnoson spectes. Non est sepius retemptanda fortuna; periculum sine periculo non fit. Id cum semel evaseris, declina, ne quando corruas unde non surgas! Nulla unquam te mala cupiditas tangat, ut illos principes tenebrarum rursus adeas, quos cum suis opibus suisque flagitiis dii deeque omnes, imo vero deorum Deus vivos ac mortuos male perdat; qui celestis agni sanguine saginati calcitrant ac rebellant.
Eo me mirum meus ille nunc evocat quo te presente persuaderi michi non potuit ut venirem. Ille michi hortator est fidus quidem, sed improvidus, ut Babilone vivere eligam ac mori. Cur autem sive ad quid? Ut videam bonos mergi, malos erigi, reptare aquilas, asinos volare, vulpes in curribus, corvos in turribus, columbos in sterquilinio, liberos lupos, agnos in vinculis, Cristum denique exulem, Anticristum dominum, Belzebub iudicem? Hec ad spectacula revocor. Non audiam. Male michi cum illis, male illis mecum convenit.
O crudelis et impia secta hominum nil nisi seipsos amantium idque ipsum perverse prorsus ac nefarie! Quis relevabit oppressum orbem? Quis vindicabit afflictam Urbem! Quis eversos mores reformabit? Quis colliget sparsas oves? Quis pastores erroneos arguet? Quis reducet aut retrahet in sedem suam? Nullusne licentie ac scelerum modus erit? An frustra per prophetam spiritus sanctus intonuit: «Hec fecisti et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis. Arguam te et statuam contra faciem tuam. Intelligite qui obliviscimini Deum, ne quando rapiat et non sit qui eripiat». Intelligite, inquam, vobis loquitur, Dei hostes, intelligite! Surdis loquitur sopitisque; nunquam intelligent nisi horrendo tonitru seu, quoniam tonuisse non sufficit, trisulco fulmine experrecti.
Ad te michi nunc sermo est, invictissime regum nostri temporis, quem non nomino, quando et nomen obstat inscriptioni et abunde te nominat ipsa rerum ac glorie magnitudo. Nam quid opus est verbis ubi res loquitur? Haud immerito tantis te victoriis ornatum credere fas est, qui preter principalis tue cause iustitiam vulpes illas veternosas fedis et non suis e caveis Cristique sponsam ceno ac vinculis eruere potens es. Et facies, spero, iure. Tibi perpetuam felicitatem et votivum cepti exitum quisque fidelium optaverit. Pastorem illum et senio et sopore et mero gravidum nunquam sponte latebris et amatis fornicibus egressurum solus manu prehensum et verbis increpitum et verberibus castigatum in antiquum penetrale restitues. Id si forte tibi celitus non datur, quamquam nec dignatus pluribus neque hoc munere dignior quisquam sit, venient alii, quorum quo fedior manus eo pulchrior vindicta. Denique, qualia multa undique crebrescunt, vel predonum iusta acie vel salubri peste clementique celi inclementia, ad postremum plaga aliqua evidenti, quoniam minis ac prodigiis cor Pharaonis obduratum superbumque non tangitur, sponse Cristus subveniet laboranti.
O quid dixi, o quid scripsi, o quid michi venit in animum? Quo prodiit lingua? Quo progressus est calamus? Possem cum Iob et ego fortassis dicere: «Unum locutus sum quod utinam non dixissem». Dixi tamen et iam non dixisse non possum. Delere autem et si adhuc liceat, non libet. Tantus est veri amor tantumque mali odium, ut periculi omnis interim obliviscar. In uno consilium senis illius sequar, quia, cum infinita se nunc offerant et perexigua dicendorum pars exacta sit, frenabo impetum et, cum eodem Iob, «manum meam ponam super os meum et his ultra non addam». Amen.