INVECTIVA CONTRA QUENDAM MAGNI STATUS HOMINEM SED NULLIUS SCIENTIE AUT VIRTUTIS.
Eras, fateor, non indignus, cuius ab homine non insano facile temni posset insania; tua non virtus quidem, sed sola te dignitas dignum facit, qui verbis, non silentio feriare, quanquam ipsam illam quoque misereor, si modo dignitas, et non illusio potius ac ludibrium, dici debet. Solent qui insigni ridiculo in spectaculis destinantur auro tegi, purpura caput obnubi, equis comptis ac phaleratis impositi per plateas et compita urbium circumduci; ubi vero dies totos erraverint, et populum risu impleverint se contemptu, ad vesperam deponuntur, exuuntur, repelluntur. Idem tibi accidet, nempe hos ludos, hec spectacula de te mundo exhibet fortuna.
Iam populus tui satur; iam, si ad etatem respicis, lucis est terminus ac ludorum; iam detractis, quibus gaudes, amictibus, nudum te circi rector abiciet. Tunc quid esses et quid videreris intelliges, risum aliis qui relinquens, luctum tibi miseriamque repereris. Minime autem novum aut insolitum mali genus; nam et Eutropius consulatum tenuit et Eliogabalus imperium: spado ille vilissimus, hominum iste turpissimus. Verum nimis experimento deprehenditur illud satyricum: «Tales summa ad fastigia rerum extollit, quotiens voluit fortuna iocari». De te quidem satis superque iam iocata est: deponat te precamur. Iam ad fastidium iocus spectat, neve his monstris immunem ipse tibi tuum hunc ordinem blandiaris, qui abs te multo facilius inquinandus fuerit, quam tu ab illo honestandus atque ornandus. Cogita quot non iniquos modo vel turpes nostra ille habuit etate, sed ineptos etiam et insanos; habet autem quo se ipsum consoletur, quando, inter patritios ac principes Romanorum, quibus nichil est clarius, Catilina et Nero, et inter apostolos Cristi, quibus nichil est sanctius, Iudas fuit.
Ad rem venio. Ego quidem sic presagiebam, atque ita futurum arbitrabar, siquid scriberem, ut doctorum hominum iudicio subiacerem; nec ferendus sim, nisi comunem hanc scribentium omnium sortem feram. Non scribere potui; si tamen id possumus, cuius in contrarium tota nos animi vis impellit, tota urget intentio; scribere autem, et iudicia hominum effugere, non magis potui, quam in luce positus a circumstantibus non videri. Sed cum ingeniorum, qui non minores quam patrimoniorum sunt, aut corporum casus fortunasque circumspicerem ac timerem, tuum certe iudicium non timebam, dicam melius, non sperabam.
Quo enim modo, quibus artibus de me michi vel aliis tantam spem dare potuisti, quantam obtrectando prebuisti? Fatebor ingenue, quod res habet. Ubi primum crebro te meum nomen usurpare audivi, suspensus animo timui ne laudares; quod si faceres, actum erat: nullum glorie, nullum tu fidutie relinquebas locum, siquidem infamie non ultimum genus laudator turpis atque infamis. Nam quid, queso, laudares, nisi quod ingenio caperes? Quid caperes, nisi humile et exiguum et abiectum? Porro, ut intellectus et intellecte rei proportio, sic laudantis et laudati paritas quedam et ingeniorum cognatio esse solet; que siqua esset... o quid cogito? parce, oro, anime, his te curis involvere. Nescio enim quid non potius, etiam nichil, quam huic similis esse maluerim: itaque ubi comperi meum nomen esse tibi materiam obtrectandi, Deum testor, non aliter sum affectus, quam si me magnus aliquis vir laudaret. Non magis enim opto esse michi similitudinem cum bonis ac doctis viris, quam cum malis dissimilitudinem atque indoctis. Una prorsus est ratio; et tanto quisque remotior fit vitio, quanto propinquior fit virtuti. Sentio igitur mali causam: dissimilis tui sum. Aliis fortasse tramitibus, sed non aliam in spem adduci poteram: et sperarem et gauderem, si similis bonis essem; et spero et gaudeo, si dissimilis malis sim. Plus michi ergo quam crederes contulisti, quando tibi in mentem venit libido illa carpendi in conviviis meum nomen, quod profecto laudares, si quam loquor in me similitudinem deprehendisses. Tum de me autem optime meritus dignusque eris, cui debitor fame sim, quando hec convitia, quibus in absentem estuas, hasque tam operosas ardentesque detractiones ad sobria ac ieiuna colloquia transtuleris. Nunc enim quod vituperando me laudas, vereor ne vino potius quam iudicio tribuatur. Si plene igitur me laudatum cupis, siccus impransusque vitupera, aut post somnum e grabatulo tuo surgens, ubi crapulam digessisti; sic non meri fumus, sed animi tui cecitas ac caligo lucem aliquam meo dabit ingenio.
Sed ut tandem liqueat nostri pars una litigii, tu michi in primis ignorantiam obicis. Qua in re uno verbo multorum iudicia convellis, qui interdum sentire aliquid visi erant. Quid respondeam? Credo te, quamvis non tam veri studio quam odio indulgentem, rectius tamen de me sensisse quam reliquos. Sepe casu aliquo vidit stultus unus, quod multi non viderant sapientes. Fieri potest, ut que ceca solet esse invidia, lincea meis in rebus sit, profundiusque oculos in meum pectus suis stimulis acta coniecerit. Utcunque se veritas rerum habet, meum arbitror, ut non tam laudatorum meorum, quam iudicio tuo stem: illi enim, amore, ad superbiam ac segnitiem, tu, odio, ad humilitatem ac diligentiam me impellis. Mira res, bonum esse nonnunquam mali causam, malum boni. Nitar, etsi plena sit etas, adhuc discere, ut obiectum crimen, qua dabitur, vigilando diluam. Multa in senectute didicerunt multi; neque enim ingenium anni exstinguunt, et noscendi desiderium ultro accendunt, dum quid desit sibi senectus cauta circumspicit, quod insolens iuventa non viderat. Didicit in senio Solon, didicit Socrates, didicit Plato, didicit ad extremum Cato, qui quo senior, eo sitientior literarum fuit. Quid me prohibet horum vestigiis insistere, gressu licet impari, desiderio tamen pari? Nemo est tam velox, quem non longe saltem sequi valeas. Discam fortasse, magne censor, discam aliquid, quo non tam indoctus videar tibi. Vellem me in adolescentia monuisses, et iustum spatium pulcro conatui reliquisses. Instabo tamen, et, quod unum est iam reliquum, brevitatem temporis velocitate pensabo. Sepe in angusto seu temporum seu locorum magne res atque egregie geste sunt.
Quomodo autem michi tunc ignorantiam obiectares, cuius in primis ingenium ac scientiam mirabaris? Oblitus es, puto; et presentia solum, quia extrinsecus clara sunt, aspicis, neque omnino quid fueris, exemplo Tiberii, meministi. Reddam tibi memoriam, quam prosperitas abstulit, que non mei tantum, sed te tui etiam fecit immemorem. Sedulo tibi offeram que maxime refugis, et velut amariusculam potionem egro ingeram respuenti. Nec semper damnosa que cruciant, nec semper utilia que delectant. Flecte igitur te in tergum, mitte oculos retro illud in tempus, quod, umbre levis in morem, celi volubilis preceps cursus eripuit. Ibi, tribus iam lustris interiectis, prorsus alium te videbis, priusquam ab amentia in rabiem blandior te fortuna converteret; ibi invenies quanto tunc studio amicitiam meam, que cur tibi nunc adeo viluerit miror, ambieris, cum esses ea tempestate unus ex illorum cetu, quos protonotarios dicunt. Quod ipsum tam ineptum, tamque supra meritum tuum erat, ut non modo multum assidue indignantis populi murmur audires, sed bonorum stomacum fastidio iam implesset tua illa dignitas tam indigna. Quia tamen rutilare nondum ceperas obscurum caput, ut ignotior sic remissior latebas; et erat in tenebris tuis multis una que placeret humilitas. Quam tamen falsam simulatamque fuisse res docuit.
Et tunc quidem agente clare memorie Agapito Columnensi, suis tuisque victus precibus, manus dedi. Ibam nempe invitus in amicitiam illiterati hominis, in quo nulla — que una tunc michi cura erat — vel discendi vel docendi aliquid spes esset. Veni tandem, trahente illo, verius quam ducente: cumque tu me ceu divinum munus ingenti gaudio excepisses, atque illud sepe dixisses: «Scio me amicitia tua indignum, oro tamen illam michi ne neges», rediens, dum ex me ille dux meus quereret: «Quid tibi de hoc homine visum est?» respondi — nam et verba teneo —: «Verecundia in adolescente laudabilis, michi in hac etate non placet, cui nulla materia verecundie esse debet; humilitas autem ista, quanquam ex ignorantie proprie conscientia et pudore sui ipsius, malis utique radicibus orta, non displicet. Quid enim importunius ignorante superbia?».
De illo tempore nichil amplius dicam, nisi quod viderunt omnes quibus noti eramus quique, si superant, testabuntur, per eos annos tibi ex me non tam quesitam amicitiam quam stuporem. Ita, quotiens casu aliquo tibi occurrerem, quasi angelum Dei, non hominem invenisses, attonitus suspensusque animo herebas, quicquid loquerer intentus excipiens, pendensque iterum narrantis ab ore, ut Maro ait. Quod quamvis ad infamiam, potius quam ad laudem michi a doctis verti animadverterem, caritas tamen que fert omnia, hoc tuum de me iudicium pium tibi, michi licet inglorium, ferebat. Certe per id tempus, quod michi forte negaveris, conscientie tue vel nolens invitusque fatebere, tibi ego cotidie novus stupor, nova semper admiratio et que nunc subito apud te facta est ignorantia monstrum erat. Sed progredior. Ex illo quidem, nisi nunc pudet, amicitiam nostram studiosissime coluisti, non fructu aliquo, non spe ulla, nisi quod tam sciens tunc tibi videbar, quam nunc videor ignorans; magna vel ingenii mei mutatio vel iudicii tui. Atque usqueadeo tunc te parvi non penituit amici, ut cum post longum tempus, multo tamen ante meritum, ad romani cardinis apicem, flexis preruptisque tramitibus, conscendisses, meque, qui tunc aberam, sero ad curiam non mea voluntas sed amicorum necessitas revexisset, magnis me ad te confestim precibus evocares. Ad quem cum invitus, fateor, venissem, ut qui nec moribus nec fortune satis ascensuique tuo fiderem, in fronte quidem tua multa signa dementie licentioris agnovi, in nullo tamen erga me mutatum animum tuum sensi. Idem michi qui fueras, eadem caritas, idem sermo, pristino me favore vel honore complexus. Illud insuper addidisti, venisse tempus, quo meis saltem, quando ego nil cuperem, fructuosior atque utilior esse posses. Denique abeunti michi extremum illud insusurrasti: «Amicum me, si experiri velis, invenies; in tua quidem amicitia nulli me secundum faciens, unum tibi experientie laborem linquo, quem si respuis, amicus non ero minus, sed videbor, obtestorque te ne tuus iste contemptus hoc michi glorie genus eripiat». His blanditiis atque hac spe plenus abii, cui quantum tua demebat inconstantia, tantum simulata verbis ac gestibus addebat humanitas. Itaque quid simplicitati latebras queram? quid dissimulem? Sperabam, siquid dignum voluissem, promptis te promissisque favoribus affuturum. Nunc quid accidit, aut quid feci, ut de miratore amico detractor hostis evaseris? Tu in me olim ingenium, doctrinam, et eloquentiam mirabaris; que quanquam nulla ipse cognoscerem et amori potius quam iudicio imputarem, quero tamen ex te: quenam tibi mutande sententie causa fuit? Quid vel tu interim didicisti, cuius et etas iam tum prona in senium et hebes semper ingenium torporque ridiculus, vel ego dedidici, qui si per valetudinem licuit, nullum diem sine studio atque animi intentione traduxerim? Sed scio quid rei est, et querenti michi ipse respondeo: ascendisti in locum, unde tibi videaris posse de omnibus iudicare. Unus ex illorum sucessoribus quibus dictum est: «Sedebitis et vos super duodecim sedes, iudicantes XII tribus Israel». Atqui sedes alia, iudex idem. An vero quia altius sedes, aliter sapis? Solent quidem ex alto cernentibus que in imo sunt decrescere et minora videri; sed an propter unius gradus ascensum minima iudicas, que maxima iudicabas? Sic omnes habenas amentie relaxasti? Reserva tibi aliquid quo insanias, si, iocante nunc etiam fortuna, in summi pontificatus culmen ascenderis. Triste omen auditu, sed, ut est seculi nostri stilus, ut sunt mores, nichil est impudentie desperandum. Nunc autem an quia maiusculus, ego nichil, an tuum hoc solium vel te alium, vel me fecit. Quodsi penitus mutata sede, mutari iudicium oportebat, cur, queso, peius, et non quo altius eo et melius iudicandum de amicitiis extimasti? Non tibi ascendisse altius visus es, nisi que modo erant alta despiceres, quodque est durius, etiam lacerares. Tantum ne animi, tantum ne protervie attulisse lignum illud, sive est ebur, tantamque vertiginem tam repente rerum omnium incidisse? I, nunc, et fortune regnum nega; dic errasse Virgilium, ubi ab illo «omnipotens» dicta est, que non opes modo potentiamque tribuere possit indignis, sed censuram rerum ad se nullo iure pertinentium, momentoque temporis ex ignorantissimo hominum iudicem facere super ingeniis alienis. O magne Virgili, o vates eximie, an ista fortasse vaticinans fortune omnipotentiam predicasti? An tu, Salusti, historicorum certissime, dum «fortunam in omni re dominari»? An tu, Cicero, oratorum princeps, quando illam dixisti «rerum dominam humanarum»? O fortuna, si vera viri tales loquuntur, omnipotens, quid hoc est quod agis? Huccine etiam regni tui potestas extenditur? Nimis est. Nichil est autem quod non possit omnipotens, sed absit ut omnipotens sit fortuna, neque est enim nisi unus omnipotens; imo vero mox ut virtutem ab adverso viderit, impos et imbecilla succumbit: veriusque illud et gravius alter, licet inferior, vates ait: Fortunaque perdit opposita virtute minas. Itaque liceat illi ad te bonis debitos honores divitiasque transferre. Ingenium Deus dat, qui si tibi illud dare voluisset, an in senium distulisset? Non est istud ingenium, non eloquium, sed audacia et temeritas, et tui oblivio atque hinc nata procacitas, qua iudex omnium insperatus fieres et ab adolescentia mutum saxum subito non vocalis tantum senex evaderes, sed in picam loquacissimam vertereris, inaudita metamorphosis et quam Naso non noverit; et fecisse quidem hoc fortuna que dicitur, non negabo. Quid ergo ait, dicat aliquis? Vide ne tecum pugnes, qui, cum fere cunta subtraxeris, hanc tantam illi vim tribuas naturalia transformandi. Ego autem opes, potentiam, honores, cumque his stultitiam, superbiam, elationem, iactantiam, presumptionem, vaniloquium dare illam fateor, ne, si negem, te teste, redarguar. Hec sunt fortune munuscula, quibus te illa prelargiter circumfersit. Ea tibi dare non potuit que sui iuris non erant, que ve homini fortunato sepe quidem eripuit, nunquam dedit.
Et quenam ista sunt? inquies. Illa, inquam, quorum, nisi ultro te fallis, semper pauperrimum te fuisse, nunc mendicum prorsus ac nudum esse comperies. Non dat fortuna mores bonos, non ingenium, non virtutem, non facundiam. Unde hec qua nescio quid anserinum potius quam cycneum strepis, non eloquentia, ut dicebam, sed loquacitas tua est; neque profecto de ingenii fiducia, sed opum insolentia ac tumore oriens, quasi quibus opulentior his ingeniosior factus sis. Quod quam verum fuerit, scies illico, ut ad ingenii tui arculam te converteris, cuius claves inter nummorum acervulos perdidisti, utque illam effringas, crede michi, nil intus invenies. Tum sentire incipies quam ineptus iudex alieni fueris ingenii, qui tam proprii sis egenus. Nam, ut huic tandem controversie finis sit, humane mentis ingens malum ignorantiam non ignoro, ut sit tamen necessitas optionis, multo magis ignorantiam innocentem eligam, quam scientiam peccatricem. Inter hec autem quisque suo eligat arbitrio. Neque etiam nunc id ago, sed ut meo iudicio summum probrum noveris non ignorantiam, sed peccatum, etsi multi mortales non tam homicide vel adulteri quam illiterati hominis famam vereantur, veriusque in dies probem illud patris Augustini: «Vide» inquit «Deus meus et patienter, ut vides, vide quomodo diligenter observent filii hominum pacta literarum et syllabarum accepta a prioribus locutoribus, et a te accepta eterna pacta perpetue salutis negligant; ut qui illa sonorum vetera placita teneat aut doceat, si contra disciplinam grammaticam sine aspiratione prime syllabe, ominem dixerit, magis displiceat hominibus, quam si contra tua precepta hominem oderit, cum sit homo». Quod sanctissimi ac doctissimi viri dictum ab initio sic inhesit ossibus, sic ad ultimum medullis insedit, ut cum reliquis in rebus sepe unum probem, et aliud concupiscam, in hoc unum semper probaverim ac semper optaverim, melior potius esse quam doctior, semperque themistocleum illud de pecunia dictum huc inflexerim, ut quoniam a virtute vir dicitur, malim virum sine literis, quam literas sine viro. Ita enim sentio, ut literas male viventibus nil prodesse sed improperio esse portumque omnem excusationis eripere, sic bene viventibus literarum ignorantiam nil obesse: esse quidem per literas ad salutem iter clarius atque sonantius, sed nec tutius, neque directius. Ad summam ergo ignorantiam michi obiectam, ut excusem, non laboro, iudicem te recuso. Idque quam iuste faciam, si odium hactenus michi ignotum semperque notissimam ignorantiam tuam librabis, intelliges. Et odium quidem multi; odii causas, ut puto, tu solus nosti; ignorantiam vero omnes, nisi tu solus; quam si nosses, non totus esses ignarus; est enim scientie quedam pars ignorantiam suam scire. Quodsi fortassis illam discere, teque ipsum nosse volueris, quod, ut aiunt, apollineo monemur oraculo, vel linguam illam salsamentis maceratam atque aromatibus delibutam exere vel scabrum illum et inertem calamum sume in manus, ut levia et inania ista discutias ac refellas. Mox videbis quam tuo turpiter ex ore sonuerit ignorantie mee nomen. Qua in re unum iure meo postulo, nequid michi aliena ope respondeas. Te ipsum excute, et invenies quid in sinu sit. Et quoniam me de aliorum inventionibus furari solitum dicis, et a philosophis ac poetis ista decerpere, poteram tibi cum Tullio respondere: «Metuebam ne a lenonibus diceres»; ego tamen id falsum esse conscientiam meam testem habeo, nisi quantum casu forsan inscius in aliena vestigia scrutatorque rerum vagus incido, vel apium more nonnunquam doctorum consilio de floribus favos fingo. Sed hec lis in tempus aliud differatur; tu furare undecunque libuerit et collige et stringe quod in me remittas, inclite ferventis eloquii iaculator, modo per te ipsum te te adiuves; cetera ut occurrent, stilus saltem tuus sit, nec tibi tamen illorum cum quibus dum digitulos tuos fricant, multa noctibus de voluptate disserere solitus diceris, exoletorum tuorum auxilium interdico, cum tantum virum incomitatum ire non deceat in certamen.
Sed parum est quod ignorantem me feceris: malum facis grande, si verum crimen; itaque nunquam esse, quam semper malum esse prestiterit. Hic tu me, orator argutissime, silentio gravi et suspitionibus tacitis multis premis, plus auditoribus cogitandum linquens, quam quod exprimis. Verum quia scelus proprium, quod aperte obicias, vel non habes vel in aliud tempus differs, quo profundius meam famam vulneres, nec, bellator callidus, primo congressu pharetram missilibus cuntis exhaurias, sola me in presens malorum participatione diffamas. Iactas equidem et sepe iteras — nichil est enim stultitia loquacius —, sepe, inquam, repetis, tyrannos, quorum, ut ais, sub ditione vitam dego, de laboribus inopum viduarumque vivere. Quodsi tibi concessero, comune tamen omnium regnantium crimen erit. Unde enim nisi de sudore populorum tantus hic sumptus, tantus cultus, tantus principum famulatus? Ille melior innocentiorque, seu verius, minus nocens, qui hac licentia parcius modestiusque utitur. Ita quod in reliquis, et in hoc fatendum erit, ut cum sine crimine nemo sit, ille optimus dici possit, qui minus est malus.
Sed queso te primum, qui tam temere alios iudicas, caligantes in te ipsum fige oculos, recordare preterita, contemplare presentia, teque tuasque res ad mensuram illam pristinam metire. Tu idem qui fuisti, nisi quod aliquanto superbior stultiorque, dicam verius, conspectior factus es. Non format animum fortuna, sed detegit; eadem superbia inerat quando humillimus videbaris; idem virus, sed serpentum more hieme torpidum; fortune mox ut radius fervide prosperitatis affulsit, venenosum animal exarsisti, meque in primis quem lambere solebas, credo itidem alios, momordisti. Res autem tue omnes alie. Unde hic, queso, tuus luxus et Petri moribus tam dissimilis victus? Unde hec laqueata inauratis trabibus domus tua, sanctis patribus in speluncis aut sub divo pernoctantibus? Unde hic ostro et mollibus plumis instratus lectulus, Iacob humi iacente et sacrum caput supra durum lapidem reclinante? Unde demum sonipes iste purpureus, Cristo super asinam sedente? Quamvis te natura, fortuna, usus, etas impudentem fecerit, pudebit forsan hunc movisse sermonem. Unde enim qui de aliorum vita iudicas, unde, oro te, vivis? Nempe vel mentiri oportet, quod coram veri consciis frustra fit, vel fateri hunc fastum, has delitias atque inanes pompulas tuas pasci solo de sanguine crucifixi, quo impinguatus calcitras nec attendis quam hec tua turpis sagina, tam macro tamque arido Cristi grege, quam feda nausea in tanta pauperum Cristi fame, de quorum lacrimis ac sudore hunc quo tumes panem, si nescis, intrivisti, qui tibi morbos anime mortemque peperit. Tu tamen — o verissime dictum: ceca fortuna, cecique illi quos ceca illa complectitur — tu, inquam, hec tam manifesta non vides, et quorundam more qui, defecti oculorum viribus, peius que iuxta sunt vident, quam que longe, de aliena conscientia remotissima occultissimaque re, sententiam fers, trabisque tue nescius, alieni festucam oculi claro cernis intuitu. Ego te, cece, vel nolentem dirigam; ego bacillum, siquem tibi cui insistas rationis arbor tuo generi indecerpta largitur, vere considerationis in semitam manu flectam. Quotiens ergo de laboribus populorum viventes arguere visum erit, illud una mentem subeat, non te de mercatorum curis, non de artificum industria, non de rerum publicarum proventibus, sed de mendicantium tergo ac squalore vivere. Aliquanto, ni fallor, honestius illos vulgi labor, quam te Cristi famelicorum pascit esuries. Adde quod nemo omnium eorum, quos tyrannos vocas, aut rapinis aut muneribus tam ieiune inhiat quam tu. De primo aliis nichil dicam, ne te odio nimis acri urgere videar, ac studio altercandi famam tuam conquisitis veris licet criminibus insectari. Tibi ad excitandam conscientiam unum illud sufficit, qualiter patroni illius famosissimi familiam in se scissam, sed pariter te fidentem inque hoc solo unanimem, longis litium anfractibus fatigatam mirisque elusam ambagibus, ad extremum magnis hinc depositis librorum pretioseque supellectilis atque argenti et auri, toto denique multis quesito vigiliis patrimonio, arbiter egregie, spoliasti: tuleruntque filii crimen patris, qui cum tam diu certa omnibus consilia prebuisset, ita sibi et suis in amicitie talis electione consuluit, ut esset qui post suum obitum discordantes filios novis artibus ad concordiam revocaret, ab illis in suam domum omnem litigii materiam transferendo. Debebatur forsan illis opibus hic exitus, quoniam patronorum divitie sine multis mendaciis non queruntur, dignumque est ut male parta male pereant, et dolis exstructa dolis ruant; sed an tibi etiam deberetur rapinis ac fraudibus amicorum litigio finem dare, tecum cogita. De secundo autem, quid opus est testibus, cum de his ipsis iuvenibus, de quorum michi tyrannide conflare verbis invidiam niteris, quod erga te liberalitatem defuncti patrui senis intermisisse videantur, sepe multis audientibus questus sis? Quod equanimius ferres, si te ipsum unquam iusto librasses examine, cum nec ingenium, nec lingua, nec virtus, nec omnino aliquid te, non dicam magno precio comparandum faciat, sed, si gratis obtuleris, nec magnopere respuendum, quanquam munificentissimus ille senex et ecclesiasticis viris, quorum de grege erat, amicissimus, dum benignitati studet, ac generose obsequitur nature, sepe iudicii negligens, dignos cum indignis uno sue largitatis torrente miscuerit. Hec tibi tyrannorum pessime, pro veritate proque his optimis dominis, quos, quoniam spoliare nequis, accusas, hodie decursa suffecerint; plura, ni desinis, parantur. Quotiescunque te moveris, occurram tibi, nec verebor, nec fatigabor pro veritate certare, cum tu tam piger ad reliqua, ita sis semper pro mendacio indefessus.
Tempus est ut ad me ipsum sermo redeat, idque expurget quod michi obicis, convictum atque amicitiam tyrannorum, quasi simul agentibus omnia esse comunia sit necesse, cum sepe tamen inter bonos pessimi, inter pessimos boni habitent. An non inter triginta tyrannos Athenarum Socrates fuit? Plato cum Dyonisio, Callisthenes cum Alexandro, Cato cum Catilina, Seneca cum Nerone? Nec infecta est virtus in vicinitate nequitie; nam, etsi teneros animos sepe leves cause quatiant, solidas mentes morum contagia non attingunt. Huic tamen calumnie multisque aliis quibus non nunc primum me stultitia livorque impedit, uno pridem toto volumine respondisse videor et verborum inanium tendiculas confregisse. Quod ad presens attinet, unum dicam, quod si credas, stupeas, si minus, irrideas: animo quidem sub nullo sum, nisi sub Illo qui michi animum dedit, aut sub aliquo quem valde Illi amicum ipse michi persuaserim, rarum genus. Addam aliquot michi conformes animas, quibus me amor iugo subiecit amenissimo: non leve imperium sed tam rarum, ut ab adolescentia ad hanc etatem perpaucis talibus iugis obnoxius fuerim. Quo in genere et humiles et illustres et pontifices fuerant et reges, ita tamen ut in his fortuna nichil aut dignitas, sed totum virtus amorque ageret, quo illis sponte subicerer, graviteque doluerim quotiens tali me servitio mors absolvit. Unde accidit ut humilioribus sepe subiectior fuerim, quod in illis quidem eius, quam nec amo ne veneror, fortune minus cernerem, plus virtutis, quam michi, si in me non possum, at in aliis venerari atque amare propositum semper fuerit. His cessantibus, nullus est hominum, cui animo sim subiectus. Ita, ut vides, melior pars mei vel est libera, vel iucundis atque honestis ex causis libertate carens aliter libera esse non vult, cogique metuit ac recusat. Sic est animus. Pars autem mei altera hec terrestris terrarum dominis quorum loca incolit subdita sit oportet. Quidni enim, cum hos ipsos, qui minoribus presunt, maioribus subesse videam et ad illud cesareum rem redire:
Humanum paucis vivit genus; quin et hi pauci quibus humanum genus vivere dicitur, non formidolosiores populis quam populi illis sunt. Ita fere nullus est liber; undique servitus et carcer et laquei, nisi fortasse rarus aliquis rerum nodos adiuta celitus animi virtute discusserit. Verte te quocunque terrarum libet: nullus tyrannide locus vacat; ubi enim tyranni desunt, tyrannizant populi; atque ita ubi unum evasisse videare, in multos incideris, nisi forsan iusto mitique rege regnatum locum aliquem michi ostenderis. Quod cum feceris, eo larem illico transferam, cumque omnibus sarcinulis commigrabo. Non me amor patrie, non decor ac nobilitas Italie retinebit; ibo ad Indos ac Seres et ultimos hominum Garamantes, ut hunc locum inveniam et hunc regem. Sed frustra queritur quod nusquam est. Gratias etati nostre, que cum cunta pene paria fecerit, hunc nobis eripuit laborem. Frumenta mercantibus satis modicum pugno excipere, illud examinant, inde notitiam totius capiunt acervi. Non est opus oras ultimas rimari et terrarum abdita penetrare: lingue, habitus, vultusque alii, vota, animi, moresque adeo similes, quocunque perveneris, ut nunquam verius fuisse videatur illud Satyrici ubi ait:
Humani generis mores tibi nosse volenti,sufficit una domus.
Unus est, fateor, sacer locus, ubi tu degis, ubi tua presentia tuisque consiliis, Saturne alter vel Auguste, aureum seculum renovasti. Felix Rodanus tali incola, felix cardo romuleus tali duce, felix orbis terrarum tali cardine, felix Ecclesia tali consule! Vere, inquam, locus sacer quem inhabitas! Sic apud Virgilium, «sacer ignis» insanabilis morbi, «sacra fames auri», «sacre porte» dicuntur inferni. Equidem de iuvenibus nostris quid sentiam, audivisti: rectores patrie, non tyranni; tamque omnis tyrannici spiritus quam tu equitatis ac iustitie sunt expertes. Ita sunt hactenus; quid futuri sint nescio. Est enim mobilis animus, eorum maxime quorum est immota felicitas stabilisque licentia. Sed ut illos vel tyrannos falso dixeris, vel tyrannos vere dies longior factura sit, seu quod usque nunc contegit, detectura sit, quid ad me? Cum illis, non sub illis sum, et in illorum terris, non domibus habito. Nil comune cum ipsis est michi, preter commoda et honores, quibus me largiter, quantum patior, continuo prosequuntur; consilia et executiones rerum administratioque munerum publicorum committuntur aliis ad hec natis, michi autem nil penitus, nisi otium et silentium et securitas et libertas; hec cure, hec negotia mea sunt. Itaque ceteris palatium mane petentibus, ego silvas et solitudines notas peto. Nec me dominos ulla re alia quam liberalitate ac beneficiis habere sentio, nempe cui promissum servatumque bona fide ad hunc diem fuerit, ut nil ex me aliud requiratur quam presentia, et in hac urbe florentissima inque his amenissimis locis mora, quam sibi, ut dicunt, suoque dominio gloriosam putant. Nota hec omnibus sunt, que loquor; tibi autem incredibilia videbuntur, quia nunquam tale aliquid sub te tuaque tyrannide visum est, quem nullus affectus, nulla caritas, nulla dulcedo tangit amicitie, qui solum ex hominibus, quasi ex pecudibus, lucrum queris, multoque pluris lenonem utilem facis, quam inutilem philosophum. Durum est tibi cogitare quod nosti; nichilo quidem plus inter abyssi fundum et celi verticem interesse crediderim, quam inter tuam senilem avaramque superbiam horumque mansuetudinem ac magnificentiam iuvenilem. Denique sic habeto: neque hos tyrannos, meque esse liberrimum. Et si, ut eunt res humane, servum esse sors adigat, hoc animo sum, ut nusquam male sim futurus, modo sub te non sim, longeque sit tibi me iudice, preferendus Agothocles aut Phalaris aut Busiris.
Restat ut unius tibi falsissime opinionis velum ab oculis auferam, quo sublato videas et liberius tecum tractes, an expediat inermem in hec verborum bella descendere, an in silentio potius voluptatibus tuis frui. Tu me quidem, ut intelligo, magnitudine tua territum iri speras. Falleris; nullum timeo, nisi quem diligo; te non diligo, quia non sinis; mores autem ac superbiam superbieque causam, magnitudinem tuam, odi. An vero forte non auditum tibi est in illo quondam fame certamine, quod michi similis conflavit invidia, ubi, immeritis quoque convitiis lacessitus, non tantum iuste sed propemodum necessarie ultionis seu verius defensionis arma arripui, quam penitus illi viro tunc per Italiam formidato nichil detuli? Et erat is, quod nemo ambigit, etsi non in eo apice literarum, quem sibi ipse, vel vanitate insita vel flatibus adulantum, falsa de utique opinione confinxerat, attamen plusquam mediocri literatura et eloquio supra comunem modum; eccedebat viri potentia fortuneque illi ad nutum famulantis ingens favor, mens preterea omnis impatiens offense atque ulciscendi consuetudo notissima, finitimis tunc late suspecta principibus. Qui hunc igitur talem virum, tam potentem non tantum verbis et calamo, sed vinculis et gladio, solius veritatis auxilio fretus non timuerim, te timebo? Cui segne ingenium, obtusior calamus, lingua nodosior, imo cui penitus horum nichil, nisi forte pro his omnibus rubentem michi obicies galerum. Sed reverentia tui status mei stili impetum cohibebit? Sed per omnes deos oro te, ubi me tam stolidum deprehendisti, ut non equum credas extimare sed phaleras? An vero nunc alius, alius tunc fuisti, dum vulgo quoque contemptui habebare? Preciosissimus atque inextimabilis pannus tui capitis, si tam cito sapientiam possessoribus suis daret! Crede autem michi, non dat ille sapientiam sed private vite latebras pandit et latentia in apertum trahit. Scio ego, sciunt omnes, nec tu nescis, quibus meritis, quibus venatibus ad hunc gradum veneris. Certe si te excutis, si te inspicis, si te libras, si te extimas, nec te fallis, nichil invenies, quamvis et te multum ames et valde tibi placeas, dico iterum, nichil invenies, quo te possis attollere, nisi insanis; nichil est tibi — quod ita esse, nemo tam tardus est qui dubitet —, sed totum generi unde te ortum iactas ac familie datum fuit; cui licet antiquum nichil, sunt tamen ad claritatem et gratiam multa recentia, que omnia, illo superstite cuius credo me tibi memoria odiosum facit, nunquam te huc attollere potuissent, quo iam senex, sublato demum illo, tam lente tamque miserabiliter subrepsisti, ut non cepisse pulcrius fuerit, quamvis ad nundinas Simonis, non ut serus, sic et piger mercator accesseris. Nemo liberalius, ideoque nemo crebrius, Spiritum Sanctum vendit. Sed ne te nimis affligam, omissa illius viri mentione, quem adhuc, ut reor, extinctum times, ad familiam tuam redeo, cuius merita cum quasi quidam gradus ad ascensum tibi fuerint, nil est quod familie detraham. Sed te illud interrogo: qua fronte, quo ve animo statum tenes, non tibi utique, sed maioribus datum tuis? Que ista impudentia, quis ve hic furor, ut de aliena potius virtute superbias, quam de tuis vitiis erubescas? Miserebar equidem statum hunc tuum: donec a me amari passus eras, unus e numero te ridentium evasi. Credebas me novis insignibus terruisse. Non sum pavidus, ut rebaris; irritasti, potius, inflammasti. Fulgentem galeam sprevi, armatoque iuveni in frontem restiti: ut togati senis rutilum pilleum expavescam? Nil vereor, verum loquens. Dixi iam: non metuo nisi quos diligo; metui dum dilexi; ne diligerem, coegisti; vis autem, ni fallor, ut timeam, et mente volatili tragicum illud usurpas: «Oderint, dum metuant». Spernam ego, dum odero. Terribilis fieri optabas: contemptibilis factus es. Nolim edepol! notum fiat quanti ego te faciam, ne ipse minoris fiam ab aliquo horum extimatorum, qui nichil magni faciunt, nisi quod oculis lucet, inscii quid illo sub murice lateat, quo te simul et quadrupedem tuum tegis. Nec immerito una est vestis, quibus unus est sensus. Imo, Hercle, omnibus notum velim quam ex alto teque tuosque despiciam miratores, ut alicuius rari extimatoris iudicio magni sim, ausus opes contemnere et me quoque dignum Deo fingere, interque umbras rerum resque ipsas et solida bona discernere, calcare aurum, virtutem colere, spernere Alexandrum, Dyogenem admirari. Proinde quere alium qui te metuat, et tua hec levia vereatur insignia: ego induci, fateor, non possum, ut hanc in auro tantam virtutis inopiam unquam colam, ut hanc tuam, non propriis fundamentis innixam, sed externis adminiculis male fultam et casuram nutantemque iam ac ruine proximam magnitudinem perhorrescam.