COLLATIO ITER SCIPIONEM, ALEXANDRUM, HANNIBALEM

FRANCESCO PETRARCA

 

COLLATIO INTER SCIPIONEM ROMANUM, ALEXANDRUM MACEDONEM, HANIBALEM PENUM, ET PYRRUM EPYROTARUM REGEM, QUIS EORUM PRESTANTIOR FUERIT.

[1] Dum Hanibal, victus in Africa, inde abiisset ad Anthiocum regem, ut eum impelleret ad bellum contra Romanos, oratores ad regem Romani misere, ex quorum numero tradunt fuisse Scipionem Africanum, tuncque cum Hanibale colloquium habuisse. Speciosa res fuit, et relatu dignissima: duos clarissimos maximarum toto orbe duces gentium, post tantum odium, post tot bella, longo temporis intervallo depositis tandem armis, in unum locum convenisse ubi, posthabita parva mentione bellorum, familiares veluti sermones invicem consererent. [2] Dicunt ergo Africanum Scipionem, insita sibi naturali facundia dum cum Hanibale colloquitur, in hanc sententiam proposuisse questionem: «Quem ex omnibus, Hanibal, qui usquam fuerunt summum imperatorem aut bellorum ducem arbitraris?»; Hanibalem vero respondisse se Alexandro Macedonum regi principatum huius glorie tradere, et huic dicto statim adiecisse rationem: quod Alexander sepe cum paucis immensas hostium copias debellasset; quod mundi extrema vix credibiliter brevi etate circuisset. [3] Quo dicto, interrogasse iterum, quem secundum crederet; et illum de Pyrro Epyrotarum rege respondisse, et ratione similiter affirmasse quod dixerat: quod is castra metandi primus auctor fuisset, ordinandi quoque acies et loca oportuniora capiendi et, quod super omnia est, alliciendi animos hominum mirabilem quandam artem atque industriam habuisset, usqueadeo ut Italia, quam armis invaserat, eius tamen, alienigene atque longinqui regis, quam Rome, que Italie caput est, imperium ferre mallet. [4] Interrogante demum Africano, quem tertium existimaret, se ipsum sine ulla cuntatione nominasse. Quo audito, Scipionem subrisisse et inter ridendum adiunxisse: «Quid ergo tu, Hanibal, diceres, si me vicisses? quem tibi gradum assumeres?»; Hanibalem vero eadem qua cetera constantia dixisse: «Si te vicissem, Scipio, tunc me et Alexandro et Pyrro, et seculorum omnium imperatoribus fidentissime preponerem». Quo responso satis admonuit idcirco se in responsionibus primis, cum de aliis loqueretur, Scipionis mentionem non fecisse, quod eum cuiusdam singularis excellentie virum, et nullum ducum ei comparandum iudicaret.
[5] Michi autem nunc urget animum questio, vere ne an falso sit gloriatus Hanibal. Nec michi certe propositum venit, inter tantas partes, in re tam vetusta, tam dubia, meam precipitare sententiam. Illud potius in animo est, inter autoritates scriptorum veterum et probabiles coniecturas iter agere.
[6] Magnum imprimis quidem et pene importabile videtur, ex ore proprio presertim, audire quod in tanta maximorum imperatorum clarissimorumque ducum omnium ante seculorum cuntarumque gentium turba, vel primum, vel tam proximum primi, bellice sibi laudis preconium usurpet. Nec inarroganter dictum facile quis excusaverit. [7] Ego vero longe aliter existimo, ante omnia quod superbiam inter et fiduciam sui ipsius plurimum interest. Illa enim insolentis et humane fragilitatis obliti animi est, hec generosi et sibi bene conscii. Qualia multa et de hoc Hanibale et de aliis excellentibus atque magnanimis viris ad laudem, non ad infamiam, scripta sunt. [8] Illud equidem animadvertendum fateor, quanam intentione dictum factum <ve> sit id, de quo queritur. Quod si de animo dubium est, quid est cur Hanibalem superbie arguam, quod se tertium inter egregios duces enumeret, et non modestiam potius cognoscam, quod se illis postponat? quibus vel equare se, vel forsan anteponere non impudenter poterat. Cum bona venia tantorum virorum loquor. [9] Pretereo quod multum apud gentes illustratur Alexandri nomen quodam fortune impetu, usque ad extremum brevissime vite tempus nunquam interrupto, interrumpendo tamen forsitan, si ad similem pervenisset etatem; in Pyrro mansuetudinem illam et urbanitatem regiam que hostibus etiam eum carum fecit, quibus odiosissimus omnium fuit Hanibal: non hic morum, sed bellorum questio est. Quid usquam queso aut Alexander egit, aut Pyrrus, per quod Hanibali preferendi aut conferendi sint?
[10] De Alexandro prius agam; nec sum adeo demens, ut ex me vel Hanibalis augere, aut Alexandri laudes exterminare velim. Maior est quisque, quam ut sermunculis meis ullum fame lucrum aut iacturam sentire queat. Sed delectat in questione nova, que michi de rebus vetustissimis orta est, veterum auctorum ludere sententiis. Dubitare quoddam fuit meum; quecunque autem ad dubitationem absolvendam affero, non sunt mea, sed clarorum testimonia scriptorum. [11] Quid, obsecro, Hanibali simile habuit Alexander? Magnum equidem et magni nominis ducem nemo negat; tamen licet enuntiare quod sentio; nec vera narrari vulgus obstrepat. Ille, inquam, Greciam vivit, tunc in se ipsam intestinis bellis ac motibus agitatam, tunc a Philippo patre magna ex parte domitam; inde victorem exercitum per imbelles Orientis populos semianimemque barbariem longe lateque circumduxit; extrema orbis invasit; Nili fontem investigare, occeano classes inferre voluit. [12] Hec de illo legimus; preter hec fabulosa multa narrantur, nullis satis ydoneis testibus asseverata. Sed hoc est quod, dicet aliquis, magnitudinem eius ostendit: quam michi partem mundi dabis, quo non invicti regis nomen loquax fama pertulerit? [13] Siquis vero que de illo authenticis scriptis edita sunt, vel fama referuntur ab his quibus iniciendi aliquis pudor est, altius excutiat, inveniet, ni fallor, multa potius esse quam grandia, et magis admiranda quam fortia plurima reperiet, que in Asia gessit. Sepe numerosissimos fudit exercitus, fortissimos raro. [14] Ingentem pecudum gregem lupus aggreditur; viso tamen procul leone contremescit. Tutius esse arbitror ignavam et inertem turbam quam armatum virum fortem invadere. [15] Scio quibus verbis Iustinus historicus de Alexandro loquens utatur: «Cum nullo», inquit, «unquam hostium congressus est quem non vicerit, nullam urbem obsedit quam non expugnaverit, nullam gentem adiit quam non calcaverit». Sit ita. At nunquam ille Germanos aut Theutones, fortissimos bello viros et Macedonie proximos, nunquam Dacas indomitos, nunquam Gallos, aut Britones viderat, nunquam peragravit victor Hispanias, nunquam potentissimam bellicosissimamque urbem Carthaginem, aut ullos Africe populos, nunquam «imperiis gravidam», ut ait Virgilius, «bellisque frementem Italiam», postremo nunquam Romanos et vere martium populum temptaverit. [16] Quid ergo sibi, extra has totius orbis validissimas nationes, tam magnificum? Qui, sicut aliquando creditum fuit, in Italiam si transcendisset, — dicam quod Livius ait —, «longe alius Italie quam Indie, per quam temulento agmine comessabundus incessit, visus illi habitus esset, saltus Apulie ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domestice cladis, ubi avunculus eius, Epyri rex Alexander, nuper fuerat absumptus». Nota quidem est historia: Alexandrum Epyrensem, regem acrem et egregium, et si fortuna tulisset non inferiorem Alexandro Macedonie regi, ceterum et matris eius Olimpiadis fratrem et Cleopatre sororis virum, nepote eodemque cognato ad Orientem profecto, in Italiam venisse, quasi sibi partiti essent terrarum orbem, ut illi Oriens, huic Occidens in sorte cederet. [17] Prius tamen quam Romanos lacesseret, iuxta Pandosiam urbem, que Lucanorum Brutiorumque fines dirimit, occisum sparsumque et per frusta discerptum regis corpus est. Itaque morientem et letali vulnere transfixum ferunt dixisse sibi longe aliam ac nepoti fore bellorum sortem, quod ipse viros, ille feminas invenisset. Cuius mortis fama ad Alexandrum Macedonem, ut Iustinus scribit, in Parthiam usque perlata est.
[18] Cum his viris, non cum illis feminis, per annos XVII pugnandum fuit Hanibali: quibus si que per Hispanias aut Africam gessit addideris, multo plures annos Hanibalem pugnando quam Alexandrum vivendo consumpsisse reperies. [19] Quisquis ergo invictum miratur Alexandrum, insistat cogitare secum Hanibalem multo diutius inter viros indomitum, quam Alexandrum inter feminas. Verum fortuna Hanibalis mutata est, alterius felicitatem mors sola conclusit. Nam Alexander quarto et trigesimo etatis anno morte subtractus est, Hanibali vero post quartum et quadragesimum annum fortuna mutavit.
[20] Sed qua etate Alexander obiit, et postea multos per annos, quis hominum a se victum Hanibalem bello gloriari poterat? Si recte iudicare velis, equentur amborum tempora: vel mortuus fingatur Hanibal iuvenis in procursu rapidissime felicitatis, vel senuisse Alexander. Quis michi vates erit fortunam hanc, que paucissimis quidem unquam fidem fecit, usque in finem placidam stabilemque perdurasse? At non in ipso Hanibale satis exemplum est, quantum fidendum sit fortune? [21] Nullius externorum ex longinquo petenda sunt exempla; ut ceteros sileam, quid Atilio Regulo felicius, quid Gaio Mario violentius, quid Magno Pompeio clarius mundus habuit? Sed expecta paululum, si iuvat. Ostendam tibi Atilium inter durissimorum hostium manus exquisitis tortoribus et longa morte consumptum; monstrabo Marium, quem «fortune depositum» vocant, post tantas hostium strages, palustri limo latebras captantem, et longi carceris squalore obsitum mucidi panis frusta mendicantem; detegam Pompei miserabile cadaver, proiectum post triumphos in pulvere niliaco, capite tanti viri inulto etiam Romanis ad ludibrium reservato.
[22] Comunes sunt eminentis tales exitus fortune; nemo mirari debet, hec audiens, cum quid taliter acciderit; stupendum est quando non suis moribus utitur. Longa etas magnos animos debilitat; vivendo senescunt omnia; et siquis fuerit tantus vigor animorum ut resistatur sento, at ipsa certe felicitas humana caduca et fugacissima rerum evique brevissimi est. [23] Mors igitur, Alexandrum a rebus adhuc prosperis rapiens et in parte eius etatis florentissima, sicut ad gloriam eius aliquantulum confert, sic, cunta volventibus fatis, incertum facit quantus in adversis dux futurus esset. De Hanibale quidem certum est quam forti animo tulerit utramque fortunam, quod nichil intactum toto orbe reliquerit, postquam fractas patrie vires vidit, ut eo vivo nunquam quiescere vacaret populo imperioque romano.
[24] Nisi forte dicamus, quod nullus sensus inops admiserit, difficilius esse per plana Persidis aut iacentis Arabie duxisse acies, quam per saltuosos colles Hispanie; quam Pireneos montes transcendisse, Gallias peragrasse, hominibus Alpes inaccessas perfregisse, non hoste solum repugnante sed natura, viam sibi per medias rupes stravisse; Hibero, Rodano, rapidissimis amnibus, vi ac armorum ferocitate traiectis, per adversos hostium armatorum cuneos non mollia ultime barbarie castella, sed ipsum mundi caput recto calle Romam petiisse.
[25] Sed si dux duci, bellaque bellis conferantur, non loca tantum quibus quisque rex gesserit pensanda reor; sed alia quedam gentium virtus, de qua satis dictum est; quantum enim ad hunc articulum spectat, cum inter Alexandrum et Hanibalem de eorum excellentia et rerum gloria sit questio, video differentiam, que inter Persas et Romanos est. [26] Preliorum quoque magnitudo attendenda est, quanquam hec ex pendenti pendeant fortuna: neque enim iustius ubi multi, quam ubi forte pauciores viri pereunt magnum prelium vocabo. Et profecto quantaslibet strages Alexander ediderit, quotcunque populos fuderit — nichil enim credere respuo talium rerum in Oriente patratum, ubi magna hominum multitudo, sed ea effeminata et imbecillis spiritus, alitur —, tamen illa precipua laudati regis virtus enituit. [27] De quibus populis sint licet innumerabiles victorie, et milia infinita cadentium, sit denique, ut ait Satyricus, «quicquid Grecia mendax audet in historia», his omnibus nonnisi quattuor victoriarum Hanibalis monimenta, Ticinum, Trebiam, Transimenum et Cannas, obicio, notissima cuntis annalibus et Romanis in eternum deflenda nomina; cum quibus siquid cruoris Alexandro duce perfusum est, sit licet quantitate immensum, comparetur, quis dubitat quo potissimum statera cladium pondus inclinet?
[28] Restant duces, cum quibus concurrendum fuit, iuxta se positos pensare. Enimvero hic iudice greculo quocunque nichil questionis est. Ex cuntis enim adversus Alexandrum ducibus, duo sunt longe omnium maximi: Porus cui, fateor, velut indo homini animorum aliquid ac indolis fuit, ac Darius quem, ut Livii verbis utar ad contextum, «mulierum ac spadonum agmen trahentem inter purpuram atque aurum oneratum fortune apparatibus sue, predam verius quam hostem, nichil aliud quam bene ausus vana contemnere, incruentus devicit», post quam victoriam ita mutatos Alexandri mores atque habitum scribit idem, ut Dario quam Alexandro similior evaserit.
[29] At adversus Hanibalem quales fuerunt duces! P. Cornelius Scipio, C. Sempronius Longus, C. Flaminius, C. Terentius Varro, L. Emilius Paulus cannensis, Q. Fabius Maximus, M. Marcellus, Fulvius Flaccus, Appius Claudius, Claudius Nero, Livius Salinator, postremo P. Cornelii Scipionis filius, Scipio Africanus. Cum his tantis ducibus, per quos facile totus orbis domari potuisset, bellandum fuit Hanibali. [30] Quod sic exegit, ut ex his quosdam acie vicerit, quosdam ad mortem vincendo perduxerit. Itaque quanquam ab amplissimo et inextimabili viro, nulla sua culpa, solo superexcessu virtutis aliene, post tot tandem victorias victus sit, Alexander vero, tametsi a nullo sit victus, nec cum his arma contulerit quibus esset mos vincendi, cui tamen ex hoc plus bellice laudis debeatur, iudicet quisque volet.
[31] Iam quid ego mores moribus comparem? De his moribus loquor, qui ad rem bellicam disciplinamque militarem possunt pertinere. Pudor est de tam famoso rege quicquam minus gloriosum eloqui; sed nichil horum apud nobiliores auctores non vulgatissimum est. Quenam illa vini aviditas? quam inexpleta, quam tenax et immitis ebrietas! que semper conviviis non hostium, ut Philippi patris, sed amicorum sanguine madefacta discessit. [32] Quid comessatio in noctem aut diem alterum producta? Quid lusus ille barbaricus, exquisitissime vestis ornatus, viro militiam professo mollissimus? Quenam preceps illa temeritas proiciendi se se quocunque tulisset impetus? Quis ille ob impatientiam caloris malignantis <in> aquas fluminum repentinus saltus ac stolidus? [33] Dicat nunc similia de Hanibale, quisquis novit; nemo fame eius parcat. Ego que de ipso legisse me memini proferam in medium: adversus ebrietatem vini parcissimum fuisse, circa conviviorum curam nec in bello nec in pace discumbentem cenasse comperio. Livius quoque de hoc agens, «cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, finitum modum» sibi tribuit. Quid de vestibus dicam? Cum constet nichil eum inter milites vestitu, sed armis tantum precellere. De temeritate supervacuum est loqui: quid hoc viro cautius? quid consultius? quid ad omnia circumspectius? Iam caloris et frigoris eum tolerantissimum, et res ipsa et Livius sunt testes. [34] Nam illa pretereo, quod nemo melius paruit ubi parendum esset, nemo melius imperavit ubi res poposcit. Quod nullum illi vel milites imperatorem, vel imperatores militem pretulerunt; quotiens enim imperatoria aut militari arte tempus egit, audacissimus ad suscipienda pericula, prudentissimus post suscepta et in mediis periculis fuit, ut nec animus ad aggredienda quelibet nec ad assequenda consilium deforet, quin cuntis laboribus obeundis mentem corpusque preparaverit, qui media quiete contentus, eam nec nocturnis horis nec silentio captabat, sed tempore in rebus necessariis consumpto, reliquias eius somno prestabat. Quod longe primus omnium pugnam inibat, campo novissimus excedebat. [35] Quod ea sibi discipline militaris peritia fuerit, ut ab auctoribus pre miraculo sit relatum Hanibalem per annos XVI, non in Asia ut Alexander, sed in media Italia et sepe iuxta menia romana exercitum, non ex suis hominibus ut ille, sed collectum ex diversis gentibus atque inter se legibus, moribus, lingua, vestibus, et armorum specie, sacrorumque ritu longe differentibus, habuisse, nec semper favente fortuna, ut alter, sed interdum graviter adversante, nonnunquam in summa pecunie ac commeatuum inopia, inter metum et pericula tumultuantium undique populorum et locis omnibus adversantium romanarum legionum; [36] et tamen, tanti ducis vel amore vel autoritate, indevicto animo perdurasse, ut nullis unquam casibus, nulla indigentia et, quod super omnia est mirandum, non Hasdrubalis fratris nece et tanti exercitus excidio, aut militum defectio aut dissensio, sive inter se se sive adversus ducem, quomodolibet exarserit. [37] Hos nec Magni Alexandri mores militarem virum bella gerentem decere arbitramur. Iudicet ut visum sibi fuerit quicunque. Ego vero scio, quam quisque primum opinionem nexit, eam locum apte veritatis asciscere, vixque animo excipi siquid aliter dicitur quam persuasio longeva sibi finxerit. Quamobrem, tametsi multa produximus, tutius arbitror indecisam litem doctioribus relinquere. Credat interim quisque quod credidit, aut quod credere delectat.
[38] Audire tamen michi videor adhuc velut a tergo vociferantes aliquos, quod partem facere visus sum, qui unius vitia liberius insectatus, alterius, que nec pauciora et certe graviora sunt, tacui. Ego contra si hodie Alexander atque Hanibal viverent bellumque inter eos esset, Alexandro, quoniam nulla re possem, votis saltem faverem tacitis. Nimirum, ad id me patrie caritas induceret: quid enim usquam ab eo, nisi forsan inanes minas passi sumus? At vero inexpiabile odium Hanibalis multis nostris cladibus pertulimus. [39] Sed virtutum testimonium etiam hosti persolvendum reor. Atque, ut veritatis questio incidit, nichil accedere potest per quod consulto veritas claudatur ad aliam viam. Quod autem attinet ad Hanibalis vitia, scio illum inhumanum, crudelem, etiam inter Carthaginenses varium ac perfidum, nichil veri, nichil sancti, nichil religionis habentem, dei ac iurisiurandi contemptorem scio. Verum, ut incipiens dixeram, non de moribus agitur nisi quantum rei militari aut prodesse posset aut obesse.
[40] Iam michi cum Pyrro minus negotii video: qui, licet videatur memorabilis et sui temporis ducum regumque clarissimus fuerit atque in multis non inferior Alexandro, est tamen fame tenuioris apud gentes, nec tam multos contradictores inveniam, si huic Hanibalem pretulero. [41] Et profecto, quanquam Pyrrus non cum Asiaticis sed cum Romanis in Italia bella fecerit, eo tamen tempore minus, ni fallor, virium et, quod certe scio, dux Africanus Scipio nondum erat; et tamen aliquanto citius victus atque Italia pulsus quam ipse Hanibal aliquantoque facilius fuit.