ARRINGHE

FRANCESCO PETRARCA

 

Super pace tractanda

Arengna facta Veneciis 1353, octavo die novembris super pace tractanda inter Commune Ianue et dominum Archiepiscopum Mediolanensem ex una parte, et Commune Veneciarum ex altera per dominum Franciscum Petrarcham poetam et ambasiatorem supradictum.
Si unquam alias, magnifice dux vosque viri nobiles qui in consilio adestis, egre tuli linguam humanam et presertim meam non sufficere exprimendis ad plenum animi affectibus, hodierno die magis magisque doleo. Si enim clare possem enunciare quod sentio, nulla michi dubietas superesset quin ante verborum exitum perorassem. Spero autem de misericordia Illius qui de terris iturus ad celum discipulis quos valde dilexerat, ac per illos, nobis non divitias reliquit perituras, quas spinis anime comparatas contemni ac propter celeste mercimonium distrahi iubebat, non efeminantes animum voluptates, de quibus per prophetam dixerat: "Venite et videte opera domini, quia posuit prodigia supra terram, auferens bella usque ad fines terre: archum conteret et confringet arma et scuta conburet igni", non hec vel horum aliquod reliquit suis, sed "pacem meam relinquo vobis" inquit, "pacem meam do vobis"; de Illius, inquam, misericordia confido quod animos vestros aperiet et de tenui semente verborum meorum messem proferet optate pacis; spero quoque non modicum de ingeniis audientium, quorum est proprium ex paucis multa concipere, sed de tuo primum, optime dux, qui animum in hac parte meum nosti et ab initio belli huius quod totum fere terrarum orbem concussit, quod cuperem et quod sentirem epistola ad te missa percipere potuisti; itaque, quod est maxime ad persuadendum efficax, credo te constanter credere me purissima fide loqui, nichil ficti verbis immiscentem. Hec omnia, dux inclite, lingue mee defectum suppletura confido et ut supleant precor; et in primis Christi misericordiam imploro ut Ipse suam causam (hoc est causam pacis) adiuvet obstaculumque dimoveat, si quod forte suus et noster et pacis hostis apposuit, ut qualiscumque sermo meus liberum pronumque aditum ad corda vestra reperiat. In primis quidem illud mihi Ciceronianum occurrit: "In omni doctrina inque omni persuasione optimum opus est", inquit, "animo non repugnante". Quid enim nedum ego, sed Cicero ipse si aforet persuadere posset invitis? Prestate ergo mihi oro vos, viri clarissimi, non repugnantes animos, pellatur inde odium, cesset ira, aboleatur memoria offensarum, extinguatur libido vindicte: ita demum in animis liberis atque purgatis satis consiliis et vero iudicio locus erit. Ut vero iam ad rem ipsam veniam, reverendissimus dominus noster dominus Archiepiscopus, amator pacis, hos dominos meos et me pacificos nuntios ad vos misit, rem postulans non damnosam vel utilem sibi, quod magna pars peccantium solet, sed utrisque utilem totique orbi sed precipue Italie salutarem, pacem scilicet qua nichil est dulcius nec melius — sine qua omnis vita quid nisi perpetuus labor est? — et requirit pacem ab illis, mirum dictum!, cum quibus nunquam habuit bellum. Sed sic habet natura rei: requirit pacem alieno nomine, iure suo, multipliciter id quidem. Cum enim Deo volente et, nisi me amor fallat, virtutibus suis exigentibus atque in primis singulari quadam et publice nota iustitia non solum patriam suam sed multas longe lateque provincias iusto regnat imperio; non absonum est si Romane antique iustitie sectator, Romanis etiam imperio artibus uti velit a Virgilio relatis, quarum prima est ut paci studeat:
Tu regere imperio populos, Romane, memento,(he tibi erunt artes) pacisque imponere morem [et res].
Ad hec cum nuper Janua sponte sua dominio eius accesserit, quod vobis pergratum esse non dubitat, vestre caritatis antique memor et nove, quod scilicet, ut antiquam sileam, nuper nondum anni tempore alias spacio elapso, ad hoc ut ad dicte urbis dominium perveniret, non parvum ei et armate classis et pecuniarium auxilium obtulistis, mirum non est si ad terrarum suarum requiem studet. Que quamvis cuncta cessarent, tamen sese iudicat non indignum qui per ... patris sui sequestrum se pacis exhibeat et concordie tractatorem inter vos et populum Januensem, inter quos, ut vel vidistis vel a patribus audivistis, prefatus genitor suus priore bello pacem ac concordiam reformavit. Cogitate queso cum animis vestris, sapientissimi viri, quid est quod a vobis petitur: pax profecto, non aliud, eaque cum honore vestro et meliore fortuna vestra, ut Hannibal apud Livium ait: "Hoc vobis bellum prestitit, ut quam ante libenter equam accepissetis nunc detis: nolite eam negare". Si enim viri boni estis, quod de vobis fama loquitur, non pugnastis nisi propter pacem; ideo enim, inquit Cicero, suscipienda sunt bella; quid creditis eum fore dicturum: ut vincamus ut rapiamus ut occidamus? nichil horum! sed cur, queso? Sequitur ut sine iniuriis in pace vivamus. Hunc finem deo favente consecuti, cavete ne quid ulterius cogitetis nisi sine iniuriis in pace vivere. Scio quidem, ut est animus hominum insaciabilis, vos forte plus aliquid optare quam pacem vultis: ultionem et extremam de antiquo hoste victoriam. Sed videte ne deo non probentur asperiora consilia et cogitate fortune rotam esse volubilem; simul et unum Hanibalis dictum ad memoriam revocate: "Melior enim tutiorque est certa pax quam sperata victoria". Proinde quia sermo supervacue prolixus sapientium aures gravat, finem faciam, si unum addidero quod valde mihi ad propositum videtur. Cum enim bello Siriatico Anthiocus rex victus a Romanis pacem per legatos a victoribus peteret, non se difficiliores post victoriam prebuerunt quam ante fecissent. Itaque respondens Africanus easdem conditiones pacis obtulit quas ante prelium obtulerat, ratione adita, ut scilicet mundus intelligeret romanos in omni fortuna eosdem animos habere nec adversitate devictos nec prosperitate elatos. Idem vos facere convenit, si parem facti gloriam optatis eoque pronicius quo illis cum alienigena, vobis cum italico populo bellum fuit, prestate vos faciles atque exorabiles ne, si contra feceritis, vos coram deo et hominibus indignos victoria declaretis victoriamque vestram solius fuisse fortune, que virtutis fuisse videbitur si victis hostibus animos quoque vestros vincitis, qua nulla victoria maior est. Deo gracias.

 

In morte di Giovanni Visconti

Arringa facta Medielani in 1354 die VII octobris de morte domini Archiepiscopi Mediolanensis: qui fuit Dominus quasi totius Lombardie, qui obiit die quinta dicti mensis. Per dominum Franciscum Petrarcam poetam laureatum.
Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Comandato m'è ch'io parli breve, e s'altri non mel comandasse, il tempo, e l'hora me 'l comanda. Signori, le parole che io vi ho proposte brevemente hanno tre parti. Cor meum conturbatum est, questa è la prima parte; dereliquit me virtus mea, questa è la seconda; et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum, ecco la terza. La prima parte contiene una proposta universale a tutti noi, che semo qui raccolti, et a molti altri. Le due seguenti parti provano la detta proposta. Dico così: cor meum conturbatum est. II cor mio è conturbato, et dico il cor mio, cioè il mio core, il quale nel presente dolore, sicome io credo, senza alcun dubbio è uno in tutti noi. E perche è conturbato il cor mio, seguitane le dette parole: dereliquit virtus mea. Signori, tutte le cose che piaceno in questa vita e fanno gli huomini felici, come si può felice essere quaggiù, benché siano molte, si riducano a due generazioni di cose. L'una è dentro a l'huomo, l'altra è di fuori. Dentro è virtute, d'anima o di corpo, per la quale colui che la ha acquista la gloria e diventa famoso e chiaro; la sua virtù a noi tutti fa santa e famosa e benedetta la memoria del Signor nostro, per la quale noi siamo honorati e riveriti e temuti et amati in ogni parte. Questa virtù fu manifesta tanto, che non ha bisogno di mia lode, né mia lingua né d'altri che io conosca bastevole a dirla. Se si guarda il cammino di Dio, chi vide mai tanta divozione? chi vide mai tanto fervor d'animo? chi vide mai né Signore, né altri stare a Messa, et agli uffizii divini con tanta riverenza, con tanta suggezzione? Se si guarda il cammino del mondo, chi vide mai tanta pietà verso i poveri? tanta lealtà verso ogni maniera di gente? Questa virtù n'ha abbandonati. Dereliquit me virtus mea, et cor meum conturbatum est, et perciò dico che il cor nostro è conturbato. L'altra generazione di cose che piaceno, et furon de l'huomo, come vedere belle figure, vedere l'aere sereno, vedere cose dilettevoli, conversare con piacente compagnia: nelle quali cose quanto noi habbiamo perduto, niuno è sì grosso qui, o sì povero d'intelletto che nol conosca bene. Chi vide mai non dirò in signore, ma in alcuno huomo havere tanta dolcezza di costumi, tanta cortesia, e tanta allegrezza? chi vide mai più chiara et venerabile fronte? chi vide mai più benigno ragionamento, che l'ira sua non ch'altro era soave! Questi veramente era lume degli occhii nostri; il quale rallegrava e gli occhi et gli animi nostri. Questo lume degli occhii nostri ne è mancato, et non è più nostro. Questa è l'altra ragione perché il cor nostro è conturbato, che n'è oscurato il sole degli occhii nostri. Scrive Tullio in alcun loco, et molti altri l'hanno scritto dopo lui: "Quo die Plato rebus humanis excessit, sol celo cecidisse visus est". Quel dì che Plato morendo si partì de le cose humane, parse che 'l sole fussi caduto del Cielo. Ma con riverenza di Plato voglio dir qui alquante parole. Non nego che Plato fu sommo et nobilissimo filosofo, et resse la scuola sua con fama grandissima et con gloria, et credo bene che gli suoi scolari, et alla sua setta paresse che morendo lui il sol cadesse del Cielo; ma che non sia comparazione da cento o dugento scolari a tanti potentissimi cittadini, tante terre, tanti popoli, e tutti viveano in pace e giustizia sotto il nostro Signore, ai quali tutti, non dubito, pare che il sol sia caduto dal cielo per la morte sua. Dunque questo è quello che io cominciai, Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum, et ipsum non est mecum. II cor mio è conturbato, et perché? percioché m'hae abbandonato la mia virtute. Ecco l'una ragione, e il lume degli occhi miei non è più meco, ecco l'altra. Ma io non son venuto qui per confortar o voi o me per piangere, anzi a consigliare del contrario, et la ragione è questa: ciascuna anima ben disposta dee sottomettere la sua voluntade alla volontà di Dio. A lui è piaciuto che il Signor nostro non sia più qui, ma sia con lui; hallo lasciato vivere non quanto noi vorressimo, ma quanto volle egli, e certo più che la maggior parte degli huomini. La vita e la morte è stata tale, che verisimilmente dovemo sperare che l'anima, che era qui stanca di molti pensieri, è andata in loco di parte d'allegrezza e di riposo. Dunque egli senza alcun dubbio ha migliorato sua condizione; onde si può dire quella parola che Tullio scrisse poi nel libro de Amicitia: "Nichil mali illi accidisse puto, michi accidit: <suis> autem incommodis graviter angi non amicum, sed se ipsum aman<ti>s est. Et infra merere hoc cunctis eventum, vereor ne invidi sit potius quam amici." Niente di male credo che a lui sia avvenuto. Ma dolerti forte de suoi danni non è opra d'huomo che ami l'amico, ma da huomo che ami se medesimo. Il piangere questo suo avvenimento, temo che non paia più opera d'invidia che d'amico: e però, signori, da ogni parte si conviene poner freno a le lagrime, che i nostri danni, che son molti, non si vogliano pianger più, che non è atto da huomini magnanimi. Lo stato del Signore nostro non si vuole piangere, perché certamente quello è felice, e buono troppo più che non era in questa vita. Per la qual cosa da questa hora innanzi credo che sia buono di poner fine alle lagrime, ma alle preghiere non mai, le quali, avvenga che io creda che non sieno necessarie, nuocere non possono: onde ciascuno di noi, si vuole esser grato e ricordarsi de benefizij del Signor nostro, tanto quanto la vita dura e lingua si può muovere preghi Dio per lui. Che egli n'è ben degno, et ha meritato che questo et ogni altro honore gli sia renduto sempre per noi. Oramai, Signori, pagato quanto è stato possibile al Signor nostro antico il suo debito, convene haver rispetto de nostri nuovi Signori, et sicome al fine di quello non è possuto passare senza comune nostro dolore, così il principio di costoro non dee essere senza nostra publica allegrezza, altramente non serìa in noi quella fede che si conviene. E qui mi ricordo di una parola di Seneca in Epistola LXV: "Si habemus alios amicos male de hiis et meremur et existimamus quia parum valent in unius elati solatium".
Questa parola si conviene con fondamento considerare: un buon Signore n'è tolto, tre ne sono rimasi; se questi non fussino assai possenti a consolarne de la perdita de l'uno, dubitarej che noi per amore del Signore morto non fussimo ingiuriosi a' Signor' vivi. Per la qual cosa, concludendo, consiglio e prego che le lagrime sieno estinte da hora innanzi, et queste veste negre siano poste giuso, et che con nuovi volti et migliori animi, et con quella fede e con quello amore che servito havemo al benedetto Signore ch'è partito da noi ciascuno s'ingegni et s'appresti di servire a quelli che sono rimasi Signori.

 

Ad civitatem Novariensem

Arengna facta per dominum Franciscum Petrarcham poetam laureatum in civitate Novarie, coram populo eiusdem civitatis et presente magnifico domino Galeaz de Vicecomitis de Mediolano, dum dicta civitas fuisset rebellis ipsi domino, reducta ad obedientiam dicti domini.
Convertetur populus meus hic. Et propter domini presentiam et propter tarditatem hore et quia nec predicator sum nec (ut verum fatear) nisi propter obedientiam hiis actibus delector, sciens hodie sollemnitates predicantium cerimoniasque pretereo atque ideo simpliciter et in formam non predicationis sed domestici quotidianique colloquii, invocato Spiritu Sancto, sine quo nec dici nec fieri nec cogitari omnino boni aliquid potest, dicam pauca brevissime ad gloriam et laudem eterni Domini nostri Ihesu Christi, ad honorem ac statum temporalis domini presentis, ad pacem et requiem huius defesse civitatis ac populi, ad quem mihi sermo est Convertetur populus meus hic, ut supra. Verba fuerunt hec David regis loquentis de populo suo Israel et nunc possunt verba esse domini Galeatii, loquentis de populo suo novariensi.
Que verba licet plurifariam dividi possint, tamen studio brevitatis in duas tantum partes divido, quarum prima continet actum correctionis laudabilis, quia convertetur. Secunda continet pactum possessionis amabilis, quia populus meus hic. De prima dico quod nihil equidem melius, nihil pulcrius, nihil deinde felicius foret quam non peccare, non errare, non labii. Verum quia id non possibile, immo quidem impossibile prorsus est, satis laudabile post lapsum assurgere, post errores demum ad rectum iter reverti atque converti. Laudabilis ergo correctio est: Convertetur. De 2° dico quod non minus amabilis possessio est super qua in hiis verbis dominus noster vobiscum modo ore paciscitur ubi inter tot populos quibus presidet de vobis nominatim ait "populus meus hic"; in singulis enim verbis pacti huius pressius intuens singula pignora vel honoris inveniet vel amoris. Primo equidem ait "populus". De nomine inter antiquos quesitum est et inter nos hodie queri potest quid sit populus, nec est dubium populum esse hominum cetum. Nunquid vero omnis hominum cetus est populus? absit! Fuit olim piratarum innumerabilis multitudo, que maria cuncta pervaserat, non mercatoribus modo neque peregrinis sed ipsis romanis exercitibus classibusque terribilis; fuit fugitivorum manus inmensa servorum, que et Siciliam vastaret et Italie partem occuparet urbemque ipsam romanam non vereretur invadere. Sed omissis que istorie fameque credidimus, ipsi nuper oculis nostris aspeximus per Italiam precipue cetus ingens hominum armatorum late cuncta vastantes; quod ut possent non illorum ius sed invidia et discordia nostra fecit — has vulgo magnas societates vocant —; sed an ideo populus dici potest? minime. Etiam si mille hominum milia ad hunc finem coheant et conveniant in unum, adhuc populus non erit. Quid ergo erit societas? Erit collatio, erit turba furium ac predonum. Populus non est nisi quem iuris et iustitie nodus tenet, quod et Marco Tulio 3° rei publice diffinitum est et Augustinus in sua republica libro 2° de civitate dei meminit. Voluit enim populum esse non omnem cetum multitudinis sed cetum iuris consensu et utilitatis communione sociatum, unde idem Cicero VI rei publice "nihil est enim, inquit, principi illi deo qui communem hunc mundum regit quod fiat in terris acceptius quam concilia cetusque hominum iure sociati. Que civitates appellantur, que omnia nulli civitati aut populo conveniunt quam huic qui libenter omni tempore nisi necessitate aliqua coactus et communi utilitati studet et legibus equis". Unde est ergo honorabilis appellatio populus. Deinde sequitur meus quod proprietatem quandam possessionum significat, namque nempe meus mea meum ut gramatici volunt pronomen possessivum est, quod profecto nulli magis de alio quam presenti domino Galeatz de vobis proprie convenit; narro autem que vobis multo sunt nociora quam mihi. Ego enim, etsi longo convictu iam unus ex vobis sive unus harum ex incolis terrarum sim, origine tamen ac natura alienigena sum neque que refero vidi, sed audivi a vobis qui ea proculdubio vel vidistis vel a parentibus qui viderunt audivistis. Notum est ergo ut abolim Matheus vicecomes ille senior huius... civitatis istius... alias protector indefessus ac strenuus et hec illi civitas fidum receptaculum et singulare refugium semper fuit, ut filius eius Galeatz huius domini patruus in prima etate hunc populum rexit summa iustitia ac fide, iam tunc prematura indole secuture virtutis, qua insignitus sua etate claruit certissimam spem ostendens, ut Atzo vicecomes eius natus et huius domini frater patruelis avitis ac paternis vestigiis insistens magnus populus huius amator fuit; pie memorie Iohannem Vicecomitem Archiepiscopum Mediolanensem domini huius patruum, quo nemo in hiis horis latius dominatus est, sileo, cuius omnis affectus dulcedo omnis hic fuit; vix Mediolanum patriam suam plusque civitatem hanc rexit dilexit; quem amorem multis et magnis indiciis aprobavit, quorum vos nunquam oblivisci posse confidimus tot ab eo... et honoribus insignitos. Hiis omnibus ex ordine presens hic dominus successit, qui ex omnibus suis civitatibus hanc singulariter dilexit ac diliget, si vos, ut sperat, suo singulari amore dignos invenerit. Iure ergo hunc specialiter populum suum dicit. Est autem amicabilis appropriatio quia ait meus; tertium est hic pronomen demonstrativum et expressivum. Fingite animis aliquem qui affines et amicos simul multos, et in hiis unigenitum filium habens omnesque simul ostentans, dicat: "ecce quos diligo, ecce qui mihi iocundam vitam faciunt", deinde versus in filium dicat: "hic est": numquid intelliget qui hoc audierit singulare in illo aliquid demonstrari? Hoc sermonis genus et in sacris litteris invenitur, presertim in illa voce Dei Patris que supra filium insonuit, vel in flumine baptizatum vel in monte transfiguratum. Ego, dixi, dii estis et filii excelsi omnes et haud dubie data est nobis potestas filios dei fieri (Iohannis 1). Omnes enim filii dei sumus per fidem in Christo Ihesu, ut ait apostolus (ad Galatas 3°), sed ita si spiritu facta carnis mortificaverimus: quicumque enim spiritu Dei aguntur, hii Dei filii sunt, ut ait idem (ad Romanos 4° capitulo); hoc autem non natura sumus, sed adoptione, quoniam accepimus spiritum benedictionis, ut ibidem legitur, in quam predestinati sumus per Ihesum Christum (ad Ephesios 5°) et participatione divinitatis, ut enim ait Augustinus super psalmo CXVIIII: non existendo sunt homines dii sed fiunt participando illius unius qui verus est deus, quem secutus in consolatione Boetius ait: "Omnis beatus deus est, natura quidem unus, participatione vero quam plurimos esse nil prohibet". Ut ergo inter tot filios adoptivos verum unum naturalem filium designaret ait: "Hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui", (Mathei 3° et 17° et Marci IX°). Hoc eodem sermonis genere usus est poeta Virgilius in VI°. Cum enim de romanis illustribus viris loqueretur, ubi ad Augustum Cesarem ventum est, ait: "Hic vir hic est tibi quem promitti sepius audis Augustus Cesar Divi genus", ubi ad maiorem expressionem bis positum est "hic"; idem in eodem de Claudio Marcello "Hic rem romanam magno turbante tumultu sistet eques". Sic et Terentius in Andria: "Hic est ille". Est ergo notabilis expressio quod dicitur hic. Iam videtis quid est quod proposui. Convertetur populus meus hic. Plurima mihi nunc, egregii cives, occurrerunt, sed quia paulo ante me dominus ascendentem monuit et nunc loquentem presentia sua ut brevis sim, parebo libens, maxime quia longam orationem temporis brevitas et hora occidui temporis interpellat; de ambabus ergo partibus dicam pauca permixtim, cum aliquando multa divisim de singulis dici possent. Diffinitum est a sapientibus quod etsi nullus scriberet ignotum tamen esse non poterat: ita in se unusquisque nostrum et in altero experitur, hanc brevem scilicet et mortalem vitam et sine peccato et errore aliquo dici non posse vel haberi; nec enim est aut unquam fuit homo tam sanctus tamque perfectus qui ab hac lege peccati esset inmunis, preter illum solum qui deus et homo cum esset liber omnium peccatorum sordes suo lavit in sanguine; quo stultior superbiorque videri debet Bragmanorum opinio in oriente philosophantium, de quibus patronus noster Ambrosius volumine in 3° discernit: qui se peccatum habere contendunt, veritati eterne adversantur predilecti apostoli sui ore clamanti: si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est; quam apostolicam sententiam gentilis scriptor affirmat, ubi ait: "nam viciis nemo sine nascitur, optimus ille est qui minimis urgetur". Verum utique est multoque verius quam oportet neminem sine viciis nasci, neminem sine peccatis concipi. Unde Daviticorum illud tota canit ecclesia: "Ecce enim iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea", sed utrumque vitium originis paterne in quo nascentis fortuna, non culpa est: illud pessimum est quod neque sine peccato quisquam vivit. Quod cum ita sit, potest movere quod in usu communi ille vir bonus, ille dicitur melior, ille dicitur optimus: quo modo enim est optimus qui viciis non caret, ad hoc breviter dicendum quod, cum hominum de hominibus sermo sit, nec extra humanam naturam querenda sit bonitas, ea de qua loquimur, "cum", in dialogo de amicitia Lelius aput Ciceronem ait, "que sunt in usu vitaque communi, non ea que finguntur aut optantur spectare debeamus, fatendum est eum virum bonum dici posse qui paucis et parvis viciis premitur, eum quoque meliorem qui minoribus, eum vero optimum qui minimis". Et idcirco cum dixisset quod viciis nemo sine nascitur, hac consideratione motus adiecit: optimus ille est qui minimis urgetur. Et hec quidem consideratio sola efficit ut culpis hominum ignoscamus. Si quis enim adeo perfectus inveniretur nec nullius omnino sibi culpe conscius esset, difficilius puto talis animus inclinaretur ad veniam; nunc recordatio proprie conditionis severitatem iudicii mollit ac temperat, ut licet peccato debeatur pena, tamen humane fragilitati misericordia tribuatur. Sed ita demum, si peccati sordes penitentie rigor absterserit, et qui ab officio aversus erat per superbiam, is per humilitatem ad officium convertatur, nec cuius erat odiosa rebellio eius sit omnimoda obiectio — inter regentium enim artes a poeta descriptas 6° Eneidis illa est parcere subiectis et debellare superbos — hiis rationibus motus, dominus noster etsi a vobis, Cives novarienses, graviter lesus esset utique enim gravis esset offensio tamen dominum tam nostri amantem, tam bene de vobis meritum sponte deseruisse nodumque tam veterem tam probate fidei confregisse, tamen penitentibus ac conversis misericordiam non negaret nec tantum veniam largiretur sed gratiam redderet. Differentia enim esse debet inter eum qui ab offensis cepit, cui tamen petenti veniam negare non est magni nec mitis animi, et eum qui post obsequium lesit. Nam Seneca ad Lucilium epistola eleganter ait de... cui si merita non antecessissent oportebat ignosci, post beneficium ledenti plus quam venia debetur. Neque vero ullo pacto pateretur generosus animus, cum propositum eius esse debeat et, ut puto, sit, omnium virtutum ornamenta conquirere et precipue illarum que peculiares et proprie sunt principum, minime se laude privari. De qua non sum nescius inter antiquos philosophos quesitum non quidem que virtus sed an omnino... virtus sit; que questio licet ignaris litterarum forte mirabilia videatur, doctoribus tamen et questio et diffinitio nota est, siquidem et stoici omnes et duo magni principes latinorum Tullius et Seneca — primus in 4° tusculanarum questionum, secundus autem in 2° de clementia ad Neronem — diffiniunt misericordiam non esse virtutem sed animi vitium cordisque, ut ita dixerim, miseriam quandam, quod ipsum verbum indicat, et ideo Aristotelis in retoricis misericordiam inter passiones numerat secutus philosophos Crispus Sallustius in coniuratione Cathiline. Rationes eorum sciens pretereo: ubi querantur signasse sufficiat, neque enim nunc disputandi de talibus tempus est. Hanc sane philosophicam sententiam, ut alias multas, catolica fides atque ipsa veritas respuit. Apud nos enim nulla disputatio est, non modo humanam, sed exemplarem divinamque virtutem esse misericordiam, unde illa communia: misericordia domini plena est terra, misericordias domini in eternum cantabo, misericordia domini ab eterno et usque in eternum, et querere misericordiam eius super omnia opera eius. Mille sunt talia que prosequi velle curiosum est. Quin et Tullius ipse quodam loco melius consultus misericordiam in principe virtutem precipuam confitetur: in oratione pro Ligario Iulium Cesarem esse monarcham alloquens "nulla de virtutibus tuis, inquit, plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est" et dicti eius efficacissimam rationem addidit: "homines enim, inquit, ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando: nihil habet nec fortuna tua maius quam ut possis nec natura melius quam ut velis conservare quamplurimos". De hac ipsa similitudine hominis ad deum que per actus misericordie et conservationis hominis fit, Tullius idem alibi in oratione pro Marcho Marcello ita ait: "animum vincere iracundiam, cohibere victoriam, temperare adversarium nobilitate ingenio virtute prestantem, non modo atollere iacentem, sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem: hec qui facit non ego eum cum summis viris comparo sed simillimum deo iudico". Augustinus quidem 9° de civitate dei, superiori opinione repudiata que misericordiam dampnat, hanc laudabilem et veram sententiam Ciceronis amplectitur, ut misericordia non virtus modo, sed admirabilis et gratissima virtus sit. Hanc ergo virtutem, ut ad rem redeam, exercuisset in nobis dominus hic noster nisi maiorem quandam proponeret exercere. Et estne aliquid misericordia maius, dicat aliquis, quam nunc omnium maximam faciebas? Non inficior quod dixi, sed nescio quo modo misericordia quidem maius invenio, oblivionem scilicet offensarum. Proprie hoc mihi videor dicturus; qui miseretur et parcit similis est stirpes noxios superficienter abscindenti, qui obliviscitur similis radicitus evellenti. Ideo Cicero ipse in illa ipsa oratione tibi supra memini pro Ligario pro summa laude Iulio Cesari tribuit quod nichil soleret nisi iniurias oblivisci. Ad hec mihi visus est psalmista respicere ubi cum primo misericordiam dei ceu magnum aliquid implorasset, precum ac fiducie processu oblivionem peciit delictorum; ut enim in psalmo 34° "reminiscere miserationum tuarum, domine, et misericordiarum tuarum que a seculo sunt", mox adiecit "delicta inventutis mee et ignorantias meas ne memineris, domine". Hoc cogitabat clarissimus ducum Scipio africanus in Hispaniam, dum exercitui qui rebellaverat et veniam daret et polliceretur oblivionem, ut est apud Livium libro belli punici secundi 8 hiis verbis: "Sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabuntur; utinam tam facile vos obliviscamini eorum quam ego obliviscar! Quod ad universos vos attinet, si erroris penitet, satis superque penarum habeo". Preclarum prorsus et ut maximi sic mitissimi ducis dictum! Et hanc quoque vobis oblivionem dominus noster et polliceretur et largiretur <nisi> non nescio quid nunc etiam altius atque excellentius cogitasset: miramini! Et vix unquam alias auditum humanitatis et clemenctie gradum meditatus, etsi parcere velit et oblivisci, mavult tamen nihil esse quod parcat nihilque obliviscatur, et idcirco se a vobis nulla re offensum predicat. Quotiens quis eo tempore quo ab ipsius dominio deseruisse videbamini, vos, ut fit, rebellionis aut perfidie accusaret, causam vestram quasi vestrum unus agere et innocentiam excusare solitus atque, ut eius <animum> erga vos pernoscatis, totum hoc tempus quo hec civitas novarum rerum fluctibus agitata est in tres partes dividit — que tripartita divisio omnium temporum ac rerum prope communis est —. Partes autem sunt principium, medium et finis: principium voco diem illum quo statum atque dominum mutastis, cuius temporis culpam si qua est, que procul dubio magna est, totam a vobis avertens in... ac presides suos vertit: dicit enim compertum se habere vos die illo, audito hostis adventu, viriliter arma cepisse et armatos in publicum convenisse suum decus et vestram patriam defensuros, sed confestim ab hoc tam laudabili incepto contrario precepto et terribili penarum interminatione deteritos, iussos in domos proprias reverti atque arma deponere, que vos fecisse mestissimos; sic deinde quemque adtonitum et inhermem intra domum propriam expectasse publice sortis eventum; interim rectores ipsius civitatis a quibus editum fuit illud discedendi ab armis emanaverat nescio qua seu cecitate animi seu fortune violentia — alioquin providos licet et fortes viros — sic prorsus contempnisse, sic in extremis casibus et in summa necessitate rei publice omnis animi robur atque omnem providentiam amisisse, ut neque ipsi per se periculis occurrerent neque vos occurrere paterentur: ita ergo, torpentibus consopitisque pastoribus, sparso grege lupos qui ovilibus insidiabantur nullo negotio irrepsisse. Iam ergo nulla dominus etiam vobis temporis huius culpam, sed egregiam fidem atque obedientiam recognoscit, que tanta fuit, nec unusquisque vestrum dum precepto quod dominicum credit obtemperat, salutem propriam ac publicam non curaret, itaque perproprie de hoc dicit illud Ieremie V: "grex perditus factus est populus meus; pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus"; habet enim hec iam vulgaris consuetudo sermonis ut a recto tramite deviantes per montes ire dici soleant. Medium voco tempus omne ab illo usque ad hunc diem; cuius temporis etsi aliqui culpam desidie potius quam perfidie vobis absterpserunt, quod nihil in tanto spatio temporis ausi fueritis vel desiderio primi status vel secundi odio, Ipse tamen vos constanter excusat, totum inpotentie tribuens populi novo domino suspecti et hostilibus armis oppressi; accedit quod toto illo tempore cessatum non est ab hostibus quominus omni ingenio, omni nisu vos a prioris domini amore distraherent, fama in populum sparsa ipsum hunc dominum infestissimum sanguinem vestrum sitire et dummodo vobis supplicia mutari: ita qui armis propriis difidere ceperant vestro metu et vestro, si fieri posset, in dominum odio se armabant. Que quidem etsi falsissima fama esset, quod aperte iam vobis et pacificus ingressus et placatum colloquium et ipsius domini presentis tranquilla mens et serena frons indicat, et in dies, ut spero, magis et magis mansuetudo actuum indicabit, multis tamen subornatis testibus, multis arte confictis, et rumoribus fulciebatur et litteris interque tot mendacia preclusis undique passibus ad aures vestras veritati aditus non erat. Quamobrem non miratur dominus si metus mortis, et presertim ignominiose, virorum licet fortium corda concussit. A quodam sapiente viro dictum legimus unam esse naturam maris et populi: stabilem scilicet, nisi illud hic suasorum variis sermonibus moveretur et suam quandam pateretur velud consiliorum excitatam flatibus tempestatem. Tempus tertium hoc presens conversionis et adiectum redditus vestri est, in quo non modo nichil obfense, sed plurimum est amoris et gratie: tales vos in verbis, in gestibus inque hiis que mentiri nesciunt rebus ostenditis; sic singulorum, sic omnium una vox est, una frons, unus habitus, una mens, sic vultus civium etiam in silentio loquitur ut, si unquam dubitatum esset, dubitari amplius non possit vos nichil unquam vel egisse vel cogitasse contra dominum, sed omnia que acciderunt per vim hostium passos esse; sic cunctorum in frontibus scriptum est quod in animo sit cuiusque, sic presidium eius et gentem armigeram recepistis, apertis non civitatis quam animorum hostiis, ut verba legati falistorum in senatu olim romano habitu in vobis renovata viderentur: "Mittite qui arma, qui obsides, qui urbem patentibus portis accipiant: Nec vos fidei nostre nec nos imperii vestri penitebit" (Titi Livii ab urbe condita libro V). Dominum vero ipsum placatum sine armis ea videndi cupiditate eoque amore circumsistitis, ut facile sibi et vobis omnibus apareat, vos aspectu eius per vim vobis ad tempus erepto vix posse satiari vosque, sine culpa vestra licet, fortune tamen publice pudere: Ita in oculis vestris presentis signa gaudii cum presenti temporis verecundia dolore contendunt. Quamobrem etsi, ut ait Servius conmentator Virgilii, ubi magna aliqua promittuntur a validissimis inchoandum sit, ego cum validissimis finiam et versum aput Virgilium orationis in principio positum in fine posuisse contentus ero: "Solvite corde metum Teucri secludite curas". Et vos ergo cives novarienses, si ex rebellione non voluntaria sed coacta metus aliquis domini cordibus vestris annexus erat, si que cure in animos adivissent, solvite metum, secludite curas et securitatem pristinam fiduciamque recipite; uno ore dicat hodie conversus populus meus hic illud Tobie 3°: "ad te, domine, faciem meam converto, ad te oculos meos erigo cui ego respondeo", illud deuteronomii XXVI: "et dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris". Non tenebo amplius, sed vereor nimium tenuisse: deum oro ut dominum, ut vos illuminet et sibi ea iustitia ac consilio preesse, vobis ea fide atque obsequio subesse tribuat, ne aut vobis alium statum seu dominum optare aut sibi alium populum plus amare conveniat; quod sibi et vobis prestet Christus Dei filius benedictus in secula. Deo gratias.