VITA S. POTITI

Leon Battista Alberti

 

Epistola L. B. Alberti Blasio Molino

Blasi pater et domine mi reverendissime patriarcha gradensis, pax tibi, gratia et gloria a deo patre et Christo Jhesu domino nostro. Martirum sanctorum vitam tuo iussu descripturus, libenter ista salutatione usus sum, qua Galliarum religiosi ad Frygias et Asiaticas ecclesias de suis martiribus scribentes utebantur. Quod vero ad rem attinet, gaudeo abs te viro disertissimo tanti Baptistam fieri, ut que sanctorum martirum vita tuo integerrimo iudicio parum accurate scripta videtur, eam studio meo digniorem reddi posse non dubites. Tamen videto nequid nimis tua in me benivolentia de nobis tibi persuaseris. Nosti enim admodum eruditi et maturissimi ingenii officium esse vitam sanctorum pro dignitate recensere, et nosti preterea quam multi fortasse recusarent hoc scribendi munus, quo agenda cum maioribus esset ingenii et eloquentie comparatio. Non quidem quo se ita rudes illi diiudicarent, ut sua scripta repudianda penitus ducerent, sed quia inprimis fugerent inepti aut arrogantes videri, veluti qui maiorum scripta suis novis ostentationibus oblitterari studuissent. Que res quamquam ita sint, nihil tamen tibi, ut me omnino exerceam iubenti, denegandum existimo. Nam qui meam eloquentiam in hoc scribendi genere parum dignam iudicabunt, iidem ipsi, ut opinor, meam in te observantiam non reprehendent. Itaque, posteaquam tuis preceptis obsequendum est, iube cuius vitam primam esse velis: ego pro virili enitar expectationi tue satisfacere. Tu meorum studiorum primicias (ut aiunt), quam primum aliquid scripsero, videbis et emendabis; deinceps vero quid agendum censeas imperabis.

 

VITA S. POTITI

Potiti adolescentis vitam non iniuria primam esse voluisti, qua meas vires periclitarer. Est ea quidem adolescentis constantia et miraculorum multitudine singularis, in qua colenda qui se exerceat multam dicendi materiam inveniat multamque sibi attentionem comparet. Quis enim non libenter legat adolescentis vitam, qui intra quartum et decimum annum queque nos appellamus mala perpessus constanti firmissimoque animo sit - paupertatem, exilium, cruciatus atque extrema omnia non modo dura ferentibus, sed pene incredibilia legentibus? Tantus quidem religionis deique amor adolescentis animo flagrabat, ut immemor domus, patris, patrie omnisque fortune sese totum pro vera Christi religione dedicaret. Erat enim admodum puer ingenio et forma pene divina preditus, - nam eius faciem non secus atque solem fulgores radiasse referunt quasi presagium futurum illum inter martires splendidissimum - reliquis vero in rebus ac precipue singulari modestia in urbe Serdica primarius. Hunc eius pater, cui nomen Ylas, vel has ob res vel quod unicus esset filius, omni caritate prosequebatur dabatque operam quoad posset filium reddere non modo bonis fortune verum etiam doctrina et moribus ditiorem. Denique suas supremas delicias in Potito filio constituerat. Idcirco, quod fore optimum existimabat, prisca illa gentilium superstitione filium imbuebat, nam id vel ad mores vel ad filii salutem arbitrabatur; siquidem per ea tempora Christi religione compleri plurimum orbis ceperat, quam rem principes cum reliquarum urbium tum maxime Senatus regesque Romani gravissime ferebant. Videbant enim ob id fieri plurimos in populo motus neque facile patiebantur suam veterem deorum observantiam antiquari. Eam ob rem, edictis, penis atque omni severitate cavebant ne latius, Christi disciplina in plebis animos effunderetur. Ea res cum ita esset, Ylas, Potiti pater, omni studio et vigilantia puerum observabat et ne patrie ac maiorum suorum religionis inscius ad alios ritus sese verteret elaborabat. Multa ideo de diis disserens ad aras puerum adducebat, sacrificiis adesse compellebat, nihil quod ad instruendum puerum attineret pretermittebat. Frustra tamen omnia, nam Potiti animum incesserat dei Jhesus spiritus, forte quidem per Christianos qui non pauci Serdica urbe aderant; iam deum Christum norat, amabat, tacitusque secum colebat. Cuius rei factus certior, Ylas pater iterum atque iterum ad aras deorum invitum puerum trahere, periculum quo per Antonini imperatoris edictum subiceretur ac mortes eorum qui Antonini voluntatem parvifecissent enumerare. At Potitus sancto dei spiritu plenissimus "Quam, inquit, erras pater, si de deo te recte sentire existimas, aut si minis posse me compelli ut tecum errem tibi persuades. Saxa fictaque simulacra ut adorem, imagines hominum manu erectas, illis vota sacrificia ut faciam, quis me compellet? Non tu, Ylas, si sapis, si tibi me carum habes. Nam te errare qui es etate grandior turpe quidem est, sed turpius nolle ab errore desistere; siquidem, ut meministi, Petrus, Paulus, reliquive Christi discipuli et usque in nostra tempora Christi imitatores, multis miraculis, multis rationibus comprobent solum unicum esse deum, eumdemque esse Christum, eius precepta veram esse religionem, nostros deos esse demonum illusiones, fraudes. Cum igitur multa per etatem de his verissimis rebus audieris atque videris, an non reprehendendus eris, pater, si nolueris salvam filii animam fore? Tune tanti feceris Antonini edicta, ut ea preferenda summi dei preceptis censeas? Cruciatus et mortes enumeras eorum qui secus egerint; id timendum asseris, commonefacis. Vide quam sim alienus a tua ista sententia, - ego is sum qui non genus aliquod tormentorum recuso, non mortem ipsam, qua vitam gloriosam apud deum adipiscar, - et quam cupio hac eadem in sententia te esse. Da, queso, operam ut salvus sis; sit procul a te ista vulgi opinio; Martem, Minervam, Jovem ipsum inania commenta poetarum existima, ut quidem sunt; desine falsa deorum opinione te ac me ipsum solicitare. Mihi sic est animus: nihil vereri, nihil timere, omnia perpeti pro vero deo Jhesu, cuius ego quanta sint premia non ignoro. Quod si ulla apud te veritatis cognitio esset, me scio laudares ac tue saluti esses minus infensus". His Potiti verbis plurimum commotus, Ylas non magis admirari grandia pueri verba cepit quam secum ipse pervestigare quibus preceptoribus novam puer institutionem accepisset, simulque maiorem in modum dedignari novo cum dei cultu eam contumaciam in filium accessisse, ut nihil valeret monitu aut minis flecti. Ob id non nihil subirritatus domi puerum inclusit ac vetuit alimenta, vetuit ipsam aquam dari, istic inquiens: "Tuo cum deo salvum te esse querito". Sperabat Ylas puerum, qua etate ceteri gule et lasciviis consuescant quave plurimum nutrimenta exposcant, ea ipsa pressum fame puerum sibi obsequentiorem fieri. At vero, posteaquam sitim famemque, non modo forti animo sed etiam libenti, perferre Potitum vidit, motus partim pietate, partim penitentia, denuo filii animum temptare instituit. Igitur apud filium simili persuasione institit, dicens Potitum sibi semper omni re fuisse cariorem, multam in unico filio spem locasse, nunquam illum non ingenuum iudicasse, dolere quod nova insania captus patris monitus tam minimi faciat; esse hoc contra ipsa illa precepta que Potitus se imitari assereret, plus patris pietati ac prudentie credendum esse quam subornatoribus, fruendum preterea bonis paternis, quibus facile abundaret, olim recoligendam esse mentem, dementis esse manifestis periculis se obiectare, desipere quidem qui non prudentia patrem multo prestare quam puerum arbitretur, se enim previdisse ac pertimescere que ad filii dignitatem et vitam pertineant, delirare profecto qui ita obstinatus sit, ut mortem vite, patris inimicitiam anteponat amicitie; quod si sui oblitus aliqua tandem in patrem pietas relicta est, orare ne se ita gerat ut patrem quoque vita periclitari oporteat; magistratibus enim iratis facile persuaderi posse puerum, quem Ylas unicum habeat, quem etiam unicum observet, hunc paternis monitis novam religionem atque invisam sapere; adolescenti quidem fortassis mutande opinionis rationem ex tempore futuram vel etatis veniam facile impetrari, sibi vero patri, ni se filius corrigat, presens infortunium paratum esse. At Potitus plenus deo eas omnes patris rationes refellebat tanta eloquentia tantaque scripturarum memoria, ut omnium disertissimus videretur, multa de filiorum officio in parentes, de patris pietate in filios, multa insuper de Christi religione disserens. Postremo ne patri ullum ex se periculum immineret, instituisse aiebat longius proficisci; quam tamen rem magis libenter faceret, si patrem id ipsum institutum sequi intelligeret, aut si ita domi remaneret ut olim sui erroris peniteret. Itaque cum multa de his rebus Potitus disseruisset, ferunt patrem obstipuisse, procidisse, ac non obscure perpendisse puerum non suo ingenio sed dei spiritu eloqui.
Puer vero quam potuit repente sese apud Epirum in silvestrem locum proripuit. Dicunt aliqui nebula Potitum septum atque absportatum. In Epiro igitur fere omnem primum adolescentie florem intra silvas atque feras egit sola Christi dei gratia contentus. Carere enim peccatis, Christo gratior reddi, has ille divitias potiores ducebat quam omnes patris fortunas; etenim pulchrius intra feras belluas versari arbitrabatur quam intra crudeles, nefarios immanesque homines, quorum nulla pene urbs non refertissima est; immo nullum cum hominibus commercium non pestiferum ducebat, nisi quo homines instructiores sancte religionis efficerentur. Quam rem cum egregie posse cuperet, desiderio adolescentis favit deus, nam forte Agathonis uxor, per id temporis principis Senatus, cui nomen Cyriace, lepra incurabili morbo premebatur. In ea igitur primum voluit deus ostendere quantum Potitus fide ac meritis posset. Sed prius quam ad rem accederet eum per angelum cautiorem fecit multas esse diaboli insidias adversus hominum genus, qui corpore infirmo agitationibus vero animi prompti sumus et facile in vitia deducimur: idcirco cavendum esse ne demonis ostentationibus et persuasionibus a vera Christi via seducamur. Tale dehinc fantasma ferunt Potito per demonem ante oculos advolasse: formosum quendam hominem, multa auctoritate gravem, disserentem quantum civilis vita a solitaria differat, quantum quidem antiquius sit dignitatibus imperiisque versari quam intra ignavam solitudinem algescere; illic posse multis prodesse, hic nemini; homines hominum causa natos esse, opinione prorsus inani duci homines qui sibi animum inducant omnibus rebus egere ne sua opera et opibus amicis notisque benefaciant; presenti felicitate fruendum esse, non oportere duci stulta illorum opinione qui tantopere paupertatem laudent. Non enim fecisse deum opes, non reliqua bona, ut nulli essent possessores. Vel quidni? deum esse quicquid prosit, divina profecto omnia in illo esse qui possit omnia tibi conferre necessaria, deo etiam simillimum esse qui dare bona quam multis possit, non denique dedignandam plebis gratiam, optimatum consensum, principum amicitias, famam quidem gloriamque esse capessendam. His igitur rationibus Potiti mentem fantasma expugnare plurimum nitebatur. Cui peroranti Potitus cum fortiter obstitisset, non hominis speciem sed monstri hanc esse animadvertit, nam illi calcaneus informis nullo loco recte vestigia imprimens aderat. Quo quidem fantasmate pulchre persuaderi potest simillima esse fortune et presentis vite bona, nullo enim se loco firmare, nihil vestigii, nihil felicis memorie, ex illis caducis et monstruosis fortune bonis relinqui. Et sunt ea quidem monstruosa maxime in quibus omnia vitia versentur. Quid enim monstrum est perdito flagitiosoque homine maius? Certe nullum. Reliqua omnia monstra ex natura produci, nature opus esse nemo negabit, at quis fatebitur malam, libidinosam, invidam, avaram crudelemque mentem, quis ex natura id monstrum profectum dixerit? Etenim quem mihi dabis, bonis fortune prepotentem vel mediocriter quidem abundantem, ullas sibi fortunas absque vitio patrasse? Repete istos, quos felices diceres, quorum imperio et ductu urbes gentesque aguntur; illis ego quid detestabilius dici possit nescio. Nam eos pene omnes omni miseria perditos video. Tales igitur fortune fastus monstra esse ac demonem per fantasma perspexit Potitus adolescens. Que quidem mala ut perpetuo liceret effugere multis deum precibus oravit. Orante Potito, ferunt id ipsum fantasma cubitos XV excrevisse. O pulchram rerum caducarum picturam! Nam cum optes fortune bona, quantum illa sint perniciosa haud facile sentis; ubi vero dei beneficio illa potes effugere ac despicere, sane apertius intelligis nihil esse ea peste grandius, hominum vires multo excedere. At vero cum tantam immanitatem monstri vidisset adolescens, aiunt sufflasse ac monstrum evanuisse, que res etiam ad nostram picturam pulcherrime accedit. Nam vel uno flatu bona per omnem etatem parta morientes perdimus, vel nobis viventibus uno flatu estuque fortune quam repentinum naufragium patiuntur. Non ideo reprehendo qui mundi caducas res demones nuncupant, modo verum demonum genus non substulerint. Tantum enim apud me valet in his fortune rebus tamquam in aliquo corpore versari malum demonem, malas cupiditates, quantum illis esse quod aiunt aereum corpus. Siquidem utrinque est ingenium nocens mensque pessima, denique quod ad salutem noceat, an aliter quam chachodemon dici poterit? Abiicienda igitur est omnis mens rebus caducis affecta, omni opera et industria ab animi actione segreganda et eadem longius fugienda quidem, non secus atque malus teter obscenusque demon, deo ac nature hominum inimicissimus. Etenim demonem aiunt in multas et varias rerum species verti, nempe id ut imbecilles mortales aut in facinus trahat aut ab optimo instituto perterrefaciat, quam ipsam rem apud Potitum fecisse referunt, nam ex illa immani hominis specie in bovis colorem versum esse demonem multoque mugitu adolescentem concussisse. Porro quid bovis colorem aut bovem ipsum in bonis fortune dici credimus, nisi auri agrorumque divitias vel maxime has nostras beneficiorum possessiones, quibus intemperati ad lasciviam et libidines, paulo modestiores ad pompam et amplitudinem utuntur? At cornu eius hoc pacto exaltari aiunt vel nominis immortalitatem et gloriam comparari. Hec est porro illa tumultuaria bovis vox, que Potiti ac nostram omnium mentem plurimum incutit. Nam terrene glorie cupiditate corrupta quadam natura ducimur, quam adipisci dulce arbitramur, fugere vero arduum. Quo fit ut vulgi censura pene omnes pendeant. Non enim vestitus, non incessus, non ulla vivendi libertas est quam ipsi non subiectam habeamus plebis iudicio. A plebe laudari magnum et honorificum, non approbari ignominiosum. O stultam hominum opinionem! Gloriam aiunt approbantium laudem bene de te iudicantium. Ego secus gloriam dixero non dignosci, non approbari a stulta multitudine: deo notissimum acceptissimum reddi et gloriosum adolescentem Potitum dixero, quamquam scio perpaucos huic sententie assensuros. Quem enim mihi dabis qui se ita comparet, ut Potitum imitandum ducat, ut ea solitudine, eo a patre exilio, gloriosior apud deum esse quam apud homines malit? Alii enim questibus inserviunt, alii militie insudant, alii litteris et vigiliis marcescunt, omnes ut fama clariores in hominum ora quam gloriosi in dei conspectum veniant.
Sed forte nimis ab instituto digressi sumus. Verum hoc quoque ne tacerem commonuit adolescentis Potiti vita, qui quantum interesset et hodiernam inter et priscam Christi disciplinam per id fantasma quasi per picturam intellexit. Demonis namque illusiones, hoc est rerum caducarum possessiones, primo hominis effigiem habuisse quasi non esset alienum ab humanitate bonis terrenis perfrui, deinde supra hominem crevisse hoc est fastu et superbia intumuisse, postremo divitiis et opum copia in belluas nostros supremos clericos verti vidit. Id itaque fantasma, facto sibi crucis signo, profugavit Potitus; de hinc e silva ipsa Epiri in propinquam urbem descendit, qua Agathonis senatoris uxor, ut supra diximus, lepra laborabat. Ad huius senatoris edes cum accessisset, Potitus elemosinam dari petiit. Aderat illic eunuchus, cui nomen Jacinto. Is Potiti ingenuam indolem diu conspicatus: "En adolescens", inquit, "ni fallor, haud humili loco te genitum esse declaras: queso isthac cum indole et etate quid vivendi turpitudo hec commune habet, vel quid eo dici potest turpius qui sibi instituerit omnino alieno vivere? Tibi vires, tibi industriam esse existimo; an desunt artes, an desunt apud quos honestius divertas? Videsne me abiectis ex parentibus ruri natum, tamen honeste cum his maioribus vitam ducere? Vestitus, victus non deficit. Unum cognosco patronum, non ut errones universam urbem. Cum desit aliquid, uni supplico et ei quidem qui virtute, nobilitate omnique in re sit mihi anteponendus. Tu a quoquo etsi infimo exoras; nullus te quidem, dum id sequaris, miserior est. Indoleo tibi, adolescens. Te indignam rem facis ni ab hac te miseria eripis, quam rem ut facias te et hortor et moneo. Facile invenies qui te suscipiat, quin immo, si velis, dabo ipse operam ut pari fortuna fruaris qua ipsi fruimur; dominum conveniam; est enim ille humanissimus, scio, non recusabit tibi aliquod in domo servitium impartiri". Jacinto surridens Potitus inquit: "O quam honestius servires tu homo, si tibi hunc velles esse dominum, cui ego servio, cui quidem qui servit imperat. Ipse enim est unicus Regum Rex vel potius deorum deus, eius regnum minime caducum, minime fragile, ut nostra hec mundi regna, non est limitibus ullis aut temporibus prefinitum. Queso, amice, qualem existimas, cui qui serviunt ea possunt, que nulla hominum manus, ars aut ingenium potest? Fuere eius servi qui incurabiles valetudines, lepram, cecos, mancos sanarint atque restaurarint, quin etiam mortuos in lucem excitarint". Denique his ac plerisque aliis verbis docuit Jacintum se Christi servum esse. Jacintus vero, quoniam tale genus hominum proxima superiori etate per universum orbem non obscurum fuisse audierat, non ideo destitit Potitum adolescentem ad leprosam dominam conducere, multa de prudentia adolescentis, que in superiori sermone audisset referens. Leprosa autem, ut est valetudinarium animus credulus, omnia experiri, conducere arbitrabatur. Eam ob rem rogat sibi ad sanitatem queque possit ut conferat. Tum ille: "Scito, - inquit, - mulier, te sanari posse modo in deum Jhesum credere eiusque nomine baptizari velis. Potest enim baptisma non solum corporis, verum etiam animi morbos abstergere. Audisti Silvestrum episcopum Christi servum qua ex infirmitate solo baptismate Constantinum sanarit. Id ipsum in te dei sacramentum posse existima. Crede mulier; si credideris, salva eris". His addidit non modicas alias ad persuadendum rationes atque exempla. Quo factum est ut credens mulier multa cum fide et veneratione baptismatis sacramento lavari pateretur, pristine incolumitati restitueretur.
Eius facti fama iam per universam urbem vulgata erat. Agathonis domus et fere dimidia urbs Christi religione imbuti Potiti sanctitatem summis laudibus extollebant. Erat adolescens in ore, in oculis omni populo. At vero ille nihil minus facere quam inani glorie aurem prebere. Igitur, plebis mugitum, gloriam, monstrum scilicet illud a se fugare instituit. Ergo in nemus inque solitudinem refugit; quo ex loco cum omne tempus ieiuniis et orationibus conterens ita demonis illusiones, mundi gloriam sperneret, ut in eum cuncte demonis vires essent vacue, rursus novam diabolus rationem invenit seducendi puberis. Nam in Antonini imperatoris filiam ingressus miserandum in modum illam vexabat. Cum vero a magicis ex omni provincia accitis rogaretur quam ingrediendi causam habuisset cur nollet cedere, nihil ille plus responsi dabat quam se id Potiti adolescentis iussu facturum. Ego demonem cupivisse arbitror certiorem facere Antoninum imperatorem esse Potitum christianum, quos ille homines capitali odio prosequebatur, cupivisse etiam eo pacto plebi persuaderi, quod per religionem Christi servi facerent, id malis artibus fieri. Adde his existimasse fortassis demonem nequire Potitum per teneros etatis annos cruciatus et mortis metum ferre, quamquam strenuo animo reliqua omnia perpessus fuisset. Itaque iussu Antonini Gelasius preses cum L commilitonibus ad Potitum accessit quo loci per demones commorari adolescentem intellexerat. Iam enim propius accedenti Gelasio obviam fiunt ferarum caterve in aciem disposite non secus ac pro adolescentis salute dimicature, cum quo quidem plurimum consueverant. Hoc spectaculo primum timuere milites; dehinc magorum ostentationes putarunt; postremo cum venientem Potitum ac pacem feris imperantem viderunt nullo vestium ornamento, sola paupertate, sola verecundia atque mansuetudine ornatissimum, subito sunt in venerationem versi eorum animi. Dehinc exponunt veniendi causas, referunt Antonini precepta. Que Potitus cum diaboli ductus esse atque fraudem presentiret, non nihil recusavit, narrans gentiles per Christi servos multa vidisse miracula, duri cordis homines tardos ad credendum obstinatos in erroribus, frustra idcirco se accessurum edicebat. Hec Potiti verba Gelasius, natura superbus, ingenio militari insolens, impatiens, graviter ferre, precipere audentius religare adolescentem atque ad Antoninum adducere. Cum igitur ad Antoninum pervenisset, bonis verbis acceptus est. Multa quidem de Potiti fama que audisset rettulit; cupere enim se adolescenti meliorem esse fortunam ac libenter illum in amicitiam accepturum; sic autem solere quos diligat ornare divitiis et dignitate ut nulli equalium invideant; paratam adolescenti fortunam non minimam, ut eam capescat precari; unum esse in quo Potiti officium requirat: ut filia libera sit demone. Potitus id sua in potestate haud fore respondit; dei Jhesu arbitrio et nomine cessurum demonem, modo apud Antoninum Christi nomen plus quam hactenus valeat; sese libenter apud deum fore interpetrem; cuncta ex dei pietate speranda; in eo fidendum neque expectanda pro beneficiis ulla rerum caducarum premia; unum esse quod egregie cuperet, Antoninum et filiam in Christum deum credere, quandoquidem videre liceat Christi nomen esse supra omne nomen Christique servum posse quod omnes Antonini dii nequiverint. His quamquam verbis subirritaretur Antoninus odioque in adolescentem afficeretur, nam Christi nomine nihil erat Antonino molestius, tamen quo magis cupiebat filiam liberari eo iracundiam altius animo comprimebat. Adductam deinde puellam Christi auxilio inpetrato eam alapa Potitus percussit, ex qua demon e vestigio in draconis formam evolavit. Hoc manifestissimum dei ministerium videntes qui non pauci aderant palam Christi religionem admirabantur. Erat vero id imperatori perspicienti gravissimum. Idcirco ne facile crederent, multa se talia vidisse enumerabat per magos pulchrius facta, esse id quidem artis non religionis, commentum enim hoc religionis ab scurris vilissimisque Christianis inventum quo malas artes obtegant ac plus admirationis in populo assequantur. Proxime convitiis in adolescentem invehebatur: perditum genus vite, siqui furtis et nefariis rebus illam Potiti artem esse accommodatam; solere has magorum artes inter virum et uxorem, inter fratres interque amicissimos inimicitiam gignere, inter alienissimos vincula amoris turpissima iacere: et his similia referebat, cum adolescens multa mansuetudine respondebat omnia refellens: semper Christum deum id posse, id egisse, quod viderit, neque esse malas artes que bene hominum animos instituant dicebat; proxime de Christi religione disserebat. Sed imperator quo pluries Christi nomen commemorabatur eo vehementius excandescebat: "Quem mihi Christum? - aiebat - quem Jhesum? quas morum novas philosophias? non desines confabulari, porro ito, sacrificato diis patriis; sat philosophatum est; abigite; pestis hunc tenet" "O quam maior pestis illos habet, Antonine, qui iracundiam et iniustitiam secuntur, - inquit Potitus, - etenim qui ceteris imperant, sibi quoque imperent necesse est. Seda iracundiam, Antonine; pone odia. Nam cum cetera omnia vitia turpia, tum est maxime iracundia in principe detestanda. Habe gratias Christo deo Jhesu; non sit tibi grave Christi nomen, cuius benefitiam expertus sis, cuius etiam pietatem in dies perspicies". Iterum acclamante Antonino, qui miraculo usque obstupuerant ac reverentia tenebantur puerum tandem rapiunt, orant saluti sue consulat. Nihil ille minus. Ceditur igitur iussu Antonini quam crudelissime fustibus. At dum inter vapulandum iterato ab Antonino rogaretur deorum templa adire mallet quam cedi, Potitus et mente et vultu inmutato non secus atque verbera nullum dolorem intulissent: "Visne tandem, inquit, deorum tuorum aras aggrediamur? Pareo". Ergo itur ad templa; proficiscentem puerum hominum fere duo et decem milia comitabantur cupidissimi cum Potitum tum eius miracula visendi. Subit templum Antoninus, deos adit, maximas illis habere gratias dicit ubi obstinatum adolescentem sua cum magia et demone traxerit. Post eum ingressus Potitus Antoninum obstinatum, demone captum, ostendit, non se. Nam se introeunte omnia deorum simulacra putrefacta et in pulverem collapsa sunt. Hoc spectaculo maiorem in modum mota plebs non tuto succensere imperatorem adolescenti vociferabat, apud quem vel dei vel demonis potestas esset. Nonnulli preterea movebantur oratione adolescentis multa et preclara de dei potentia, de vana gentilium superstitione disserentis. Videns perinde Antoninus passim Potito plebem assentiri, utilius censuit ex hominum oculis exque surgentibus iam iam ad credendum animis adolescentem eripere. Iubet idcirco catenas ponderis maximi Potiti collo alligari, deportari, carcere observari, consignari; talique fortassis oratione ad populum usus est:
"Etsi nonnullos vestrum, cives, ut quisque pietate et misericordia preditus est, commotos esse prospiciam, non tamen verebor hoc ipso tempore apud vos de vestris commodis agere. Satis enim apud vos auctoritate et gratia valere semper Antonium intellexi, et perspicuum quidem cum ceteris temporibus fuerit, tum maxime hodierno die vobis apertissimum esse cupio me pro vostra omnium salute advigilare. Sitis idcirco animis in me facillimis; audite attente que de horum Christianorum disciplina et genere referam, quos diis genitos imperiti arbitrantur. Ostendam vobis quo instituto hoc hominum genus per orbem discursitet; proxime videbitis quid de novis religionibus censeam. Dico igitur, posteaquam attente que ad vostram salutem attinent vos velle audire prospicio, nullum esse genus hominum abiectius quam eorum, qui omnem vitam otiosam sive industria sive opere ducere constituerint, qui bonas artes, qui rem militarem, qui litteras, qui omne denique reliquum vite ornamentum effugiant, vilipendant, oderint. Hos ipsos esse Christianos scitote abiectissimum hominum genus, desidiosum, ignavum, supinum, nullos labores, nullas artes sectari, nullam civilem disciplinam subire, otio, solitudine, somno languescere didicerunt. Sed huius rei nullos alios testes quam vos ipsos cupio; perspicite ipsi quam vitam ducant. An est vestrum qui illos videat ullis bonis aut publicis aut privatis negotiis operam dare, qui illos armis asciscere, in publicis contionibus esse aut rei publice consulere videat, vel qui verbis, industria aut manu aliqua patriam iuvare uspiam viderit? In abditis congruunt, et quam sibi fortunam eorum ignavia ac inertia turpissimam vilissimamque dedit, hanc magnifice laudant; omnibus rebus dum indigent, pre omnibus se fortunatos dicunt. Per silvas passim aberrant ferarum more, aut per casulas ut fures latitant, hominum cetus omnino fugiunt, et si ob famem quidem ac squalorem sordidissimi ipso aspectu sint, obsceniorem tamen habere animum videntur. Etenim hos, qui talem vitam ducant, nonne tanta vecordia, pigritia notatos esse oportet, ut hominum conspectum merito fugiant, vel etiamne eos tanta immanitate, tantis vitiis abundare oportet, ut universo hominum generi se invisos arbitrentur? Aliter vero cur solitudinem tantopere queritent minime vos intelligere arbitror. At illi dum rogantur se dicunt suis artibus operam dare, vos reliquos, qui ex labore, ex industria vivitis, dicunt insanire. Denique que istorum erit ars? Nempe demonibus imperare, iuventutem seducere, tuto in solitudine, in vitiis esse. O bonas artes! En religionem! Colite hos sanctos viros! Existimate, cives, me quo vestris pro commodis plurimum vigilo eo diligentissime ceterorum et maxime huius adolescentis vitam perquisisse. Natus is quidem Serdica urbe claris parentibus, locupletissimis atque honestissimis civibus. Cum patre tamen, cui unicus erat filius, a prima ipsa adolescentia ita vixit ut a patre ob eius vitia repudiatus fuerit. En qualem putatis adolescentem, quibus vitiis abundare, qualem futurum si vixerit, quem optimus pater omnino alienum immo inimicissimum iudicarit, in exilium pepulerit? Impudicus igitur adolescens cum patris fortune suis lasciviis minime suppeditarent, ad Christianos, vitiosorum receptaculum, vitiorum officinas, accessit, apud quos nihil defuit quod ad animi sordes contrahendas pertineret. Verum quis enumerabit in tanto honestissimorum hominum cetu extrema vitia, supremas libidines, nefaria scelera, que Christianos perpetrari adolescens ipse fatetur? Adde his accommodatam turpitudini solitudinem. Sed pudet mehercle recensere que illi impudicissime faciunt, de re enim turpi et scelerata prolixius loqui pudore prohibeor. Summam esse hanc scitote, Christianos omnibus vitiis cohopertos, sordidissimos inquinatissimosque esse, detestandam nefariamque vitam extra homines sine interpetre ducere. Illic ieiuniis, paupertate hisque talibus ineptiis, suo deo servire se confabulantur. Etenim succedit res. Quidni? Quippe cum deum adventitium stupris, furtis, latibulis, scelere cognoscere nullus libenter optat; at siqui congruunt, perditissimi quoque illi sint necesse est: postremo diis volentibus ex colluvione in publicum exeunt instructi temeritate et audacia loquendi, longum de deo commentum apud vetulas, rusticos, atque imperitos decantant, de moribus, honestate atque omni pietate accuratissime disserentes: inhonestissimi impiissimique ipsi usque adeo sunt, ut nullum avaritie, nullum turpitudinis genus inveniri aut fingi possit, quod ipsum in illis non magnifice sedeat: de virtute itaque aliud opere sentiunt quam verbis loquantur. Ridiculum mehercle quo eorum verba diffunduntur. Non enim celum, non omnes dii, non orbis terre satis illis ad loquendum videtur, quin etiam ad inferos quoque usque suis fabulis condescendunt; de inferum natura, officio ac regionibus, Superi boni, quam inaudita et terribilia locuntur; denique tametsi pregrandibus verborum ostentis omnes poetas exsuperent, non tamen verentur aperta et inverecunda fronte omnia pro veris asserere. Que res cum parum successent - non enim ita stulti omnes sumus - itur ad magicas artes, demonem ingredi et egredi suo arbitratu ostendunt, ad multas ostentationes, illusiones, ad multa scelera demonum commercio utuntur. Ac ne tales eorum artes detestabiles abominentur, deum novissimum conflarunt, cuius nomine pietatem coli iubent, publicam amicitiam servari, vitiis abstineri; his denique bonis dictis quam sua multa mala facinora obtegere conentur non facile dixerim. Hac paupertatis professione nebulones quantas imperitorum fortunas dissipant, funditus exedunt. Ut his quoque figmentis homines capiant, bona extorqueant, quid non pollicentur? Celos donant stellas, solem ipsum, nam ultra celos etiam possidere impurissimi narrant. Sed de scelestissima Christianorum vita satis dictum sit. Quantum autem rei publice noceat novas religiones admittere apertissime videbitis, cives, si memineritis quantus apud maiores religionis honos sempiterne sit habitus, qui quidem viri sine auspiciis, sine religione publica, omnia salutaria minime arbitrabantur. Et erant sane graves et docti, prudentia, industria rerumque memoria pene divini, sed postponendas hominum opiniones deorum optimorum consultis et religioni existimabant. An id sine maxima causa a prudentissimis illis factum putatis? An ita inconsultos illos fuisse iudicatis, qui de diis leges promulgarunt, ut sunt fortassis plerique nostrum? Nonne vetustissima est in urbe lex nullos posse deos novos admitti nisi quos senatus decreto et sententia publice approbasset? Nonne Marco Emilio principi sapientissimo, cum Albuernium deum in urbem detulit, senatus auctoritas longum exoranda fuit? Quid secundo bello punico? Quam acerbissimis edictis novam surgentem religionem extinxere! Quid de Tiberio referam, rerum domino; nonne cupienti sibi Pilati amicissimi persuasionibus hunc ipsum Christum in nostra urbe venerari sapientissime, prudentissime fortissimeque obstitit senatus auctoritas? Prudenter id quidem, nam facile rerum novitates sequitur multitudo, facile seducitur. Verum paucorum hominum temeritate uno aut altero deorum leso, nonne sepe publico luctu et calamitate universa civitas pependit? Quid expectatis igitur, cives, ubi hominum numerus deos patrios spernet, ubi novos demonum ritus superinduxerit? Cavete per deos immortales vetustissimam, sanctissimam approbatissimamque patrum nostrorum religionem fastidire, deos ledere, vestram iuventutem malis artibus assuefacere. Mementote bonis disciplinis, non otio et solitudine aut ignavia, sed armis, industria, sudoribus excrevisse orbis imperium. Timete postremo deorum iram, vindictam, fulmina. Existimate me pro vestra omnium salute et gloria advigilare; ergo parete paternis Antonini consiliis; date operam, vos quirites, ut quos nulla exterarum gentium arma, virtus, multitudo aut bellorum ordo devicerit, ne vos eos Christianorum otia, inertia, fraus decipiant".
Hac proterva et stultissima oratione plebs cum in Christi nomen, tum maxime in Potitum odio affecti imperatori palam assentiri, cruciandum, necandum adolescentem profiteri ceperant. Nactus idcirco occasionem, qua a Christi religione plebem si parum oratione divertisset eam atrocissime pene exemplo perterrefaceret, confestim per precones pronuntiat in amphitheatrum contionem cogendam, illuc perducendum maleficum iussu populi ultimo supplicio puniendum. Itur itaque tota ex urbe ad amphitheatrum. Convolant ad Potitum educendum lictores non pauci. Cum autem ceras et signa integra clausasque carceris valvas comperissent, aperto carcere, magno impetu corruentes odorata omnia et collustrantia comperierunt atque adolescentem catenis liberum intrepide perambulantem viderunt; paululum idcirco sese continuere. Et quamquam non hominum manu sed dei iussu catenas discussas manifestissime intelligerent, nihilo tamen segnius imperatoris iussa execuntur. In amphitheatrum igitur ante tribunal Potitum statuunt, quo loci lex talis indicta est. LEX: Deos patrios, Jovem, Phebum, Minervam omnisque reliquos, quibus maiores nostri templa, aras publicosque honores dedicarunt, vetere urbis ritu publice colito, illis consueta sacrificia facito. Qui secus faxit, qui repugnet, qui inficietur capite plectuntor. Accepta igitur lege negantem id deberi, id velle, Potitum carnifices appendunt, lampadas facesque ardentes hinc et hinc subigunt, seviunt crudelitate atque ira. Non enim sat pene videbatur flammis tenerum adolescentem urere, quin etiam ungues quoque pedum ac manuum extirpabant, dislacerabant. Dehinc ubi tantum ira et ignibus sevissent ut nihil plus ad immanitatem addi posse videretur, bestiis adustum adolescentem tradunt. O spectaculum admirabile! O preclarum documentum in ferocissimis teterrimisque belluis minus esse crudelitatis quam in ingeniis hominum! Nulla quidem ferarum innocentem adolescentem non venerari visa est, corona enim adolescentem cinxere ac spectantes quam familiarissime iacuere bellue. At vero imperator, quamquam superiori crudelitate feras exsuperasset, non recte agi arbitrabatur ni quoque sese crudelitate vinceret. Igitur ex ferarum carcere Potitum educi iubet coramque membratim mutillari, frusta canibus dari. Carnifices tantus habebat ardor exequendi, ut Potitum precidere studentes gravia alter ab altero vulnera acciperet, ille integer servaretur, iterum ad crudelitatem revertentes omnibus viribus deficientibus in terram prolabarentur. Populo hec intuenti multa teneri adolescentis pietas insurgebat, maior etiam in Christi religionem veneratio initiabatur, adeo ut fere duo milia hominum Christi religionem secuti sint. At imperator, ut maiori metu iam iam versos plebis animos revocaret, ferventi oleo adolescentem immergi plumbumque ignitum superfundi iubet. Cum vero tantis tamque atrocissimis suppliciis posset minime adolescentem extinguere, tanta est ira commotus ut pene ad insaniam redigeretur. Iubet igitur dehinc hasta preacuta a capite ad femur usque puerum transfigi. Cumque his omnibus crudelitatibus sibi ipsi parum satisfaceret, fractus indignatione, ira, merore, unaque omnibus reliquis furiis confectus obstupuit, ac multa de utraque religione animo versans indoluit tum se frustra crudelem fuisse, tum precipue suis crudelitatibus populo credendi argumenta dedisse. Idcirco gravissimo capitis dolore procubuit. Hoc loco dicunt forte qua hasta transfixus erat Potitus eadem casu quodam veluti Angeli manu Antonini caput fuisse collisum. Languente quidem Antonino constat Agnetem, eius filiam, patris pietate et miraculorum multitudine motam, Potitum pro Antonini salute exorasse. Potito etiam multa illic de Christi misericordia, de vindicta referente ac pro valetudine Antonini orante, Agnetem ipsam baptizatam esse moxque Antoninum convaluisse constat. Videns subinde Antoninus Potitum palam magno cum populi assensu de Christo contionari, repente illi linguam abscidi iubet. Adsunt carnifices; non modo linguam precidunt, verum etiam oculos obcecant. Magnum dei ministerium! adolescens enim, elinguis, nil tamen minus expedite de deo contionabatur, probans necesse unum esse rerum principem, unum Deum, quo cuncta creata sint, quo cuncta moveantur, sine quo nihil sit; Martem, Neptunum, solem minime esse deos, siquidem a deo facta sunt; hominum animas haud minus divinas esse quam solem ipsum, nam animas immortales esse nemo non stultus dubitat; animorum quidem opus esse verum principium causarum, verum Deum cognoscere suisque operibus, cum universa natura, ita illi deo maximas gratias continuo agere: ut meminerint parata esse meritorum premia et supplicia sempiterna, primam enim corporis vitam brevem, anime autem vitam esse perpetuam et eternam; etenim agitari animos propria ratione et appetitu, reliquorum vero etiam celestium corporum, quorum motus et vim sentimus, eosdem omnes certa nature lege subiectos esse; idcirco nihil esse in rerum natura non finitum, solum hominis peccatum esse infinitum, pro quo luendo Dei filius Jhesus infinitum munus exhibuerit, quandoquidem per prophetas perque etiam sibillas erat locutus suo adventu, suo sanguine, patrum nostrorum peccata abluerit, nobis optimam bene vivendi normam reliquerit, defunctorum resurrectionem futuram docuerit. Rursus addebat mundi omnia caduca esse, brevem, fragilem hominis vitam, inutiles labores, nocuas voluntates; advigilandum igitur, quoniam sciat nemo diem aut horam; frenandas cupiditates, sedanda odia, quoniam reddenda esset villicationis ratio. His itaque de rebus copiose et eleganter non secus loquebatur ac si dissertissima ex theologorum schola exercitatissima atque integerrima lingua nuper exiisset. Tandem adhuc Christi potentiam, gloriam, divinitatem predicantem non longe a Calabrio fluvio adolescentem decapitarunt. Forte sepulture hoc epigramma Christiani super inscripserunt. EPIGRAMMA. Hic Potiti serdici corpus posuimus, qui famem sitimque, exilium, solitudinem ultimamque paupertatem perpeti, gloriam omnesque cruciatus parvifacere ac mortem ipsam pro Christi religione appetere. Omnia hec infra quartum et decimum annum potuit.