VITA

Leon Battista Alberti

 

Omnibus in rebus quae ingenuum et libere educatum deceant ita fuit a pueritia instructus, ut inter primarios aetatis suae adolescentes minime ultimus haberetur. Nam cum arma et equos et musica instrumenta arte et modo tractare, tum litteris et bonarum artium studiis rarissimarumque et difficillimarum rerum cognitioni fuit deditissimus; denique omnia quae ad laudem pertinerent studio et meditatione amplexus est. Ut reliqua obmittam, fingendo atque pingendo nomen quoque adipisci elaboravit; adeo nihil a se fore praetermissum voluit, quo fieret <ut> a bonis approbaretur. Ingenio fuit versatili, quoad nullam ferme censeas artium bonarum fuisse non suam. Hinc neque otio aut ignavia tenebatur, neque in agendis rebus satietate usquam afficiebatur. Solitus fuerat dicere sese in litteris quoque illud animadvertisse, quod aiunt rerum esse omnium satietatem apud mortales. Sibi enim litteras, quibus tantopere delectaretur, interdum gemmas floridasque atque odoratissimas videri, adeo ut a libris vix posset fame aut somno distrahi; interdum autem litteras ipsas suis sub oculis inglomerari persimiles scorpionibus, ut nihil posset rerum omnium minus quam libros intueri. A litteris idcirco, si quando sibi esse illepidae occepissent, ad musicam et picturam aut ad membrorum exercitationem sese traducebat. Utebatur pila, iaculo amentato, cursu saltuque luctaque atque imprimis arduo ascensu in montes delectabatur, quas res omnes valitudini potius quam ludo aut voluptati conferebat. Armorum praeludiis adolescens claruit: pedibus iunctis stantium humeros hominum saltu supra transilibat; cum hasta parem habuit saltantium ferme neminem; sagitta manu contorta thoracis firmissimum ferreum pectus transverberabat. Pede sinistro ab pavimento ad maximi templi parietem adacto, sursum in aethera pomum dirigebat manu, ut fastigia longe supervaderet sublimium tectorum; numulum argenteum manu tanta vi emittebat, ut qui una secum afforent in templo sonitum celsa convexa tectorum templi ferientis numi clare exaudirent. Equo insidens, virgula oblonga, altero capite in pedis dorsum constituto et manu ad alterum virgae caput adhibita, in omnem partem quadrupedem agitabat, virga ipsa integras, ut volebat, horas immota nusquam, mirum atque rarum in eo, quod ferociores equi et sessorum impatientissimi, cum primum conscendisset, sub eo vehementer contremiscebant atque veluti horrentes subtrepidabant. Musicam nullis praeceptoribus tenuit et fuere ipsius opera a doctis musicis approbata; cantu per omnem aetatem usus est, sed eo quidem intra privatos parietes aut solus, et praesertim rure cum fratre propinquisve tantum. Organis delectabatur et inter primarios musicos in ea re peritus habebatur. Musicos effecit nonnullos eruditiores suis monitis.
Cum per aetatem coepisset maturescere, ceteris omnibus rebus posthabitis, sese totum dedicavit studiis litterarum. Dedit enim operam iuri pontificio iurique civili annos aliquot, idque tantis vigiliis tantaque assiduitate, ut ex labore studii in gravem corporis valitudinem incideret. In ea quidem aegritudine suos perpessus est affines non pios neque humanos. Idcirco consolandi sui gratia, intermissis iurium studiis, inter curandum et convalescendum scripsit Philodoxeos fabulam, annos natus non plus viginti. Ac, dum per valitudinem primum licuit, ad coepta deinceps studia et leges perdiscendas sese restituit; in quibus cum vitam per maximos labores summamque egestatem traheret, iterato gravissima aegritudine obreptus est. Artus enim debilitatus macritudineque absumptae vires ac prope totius corporis vigor roburque infractum atque exhaustum, eo deventum est gravissima valitudine, ut lectitanti sibi oculorum illico acies obortis vertiginibus torminibusque defecisse videretur, fragoresque et longa sibila ad inter aures multo resonarent. Has res phisici evenire fessitudine naturae statuebant; ea de re admonebant iterum atque iterum ne in his suis laboriosissimis iurium studiis perseveraret. Non paruit, sed cupiditate ediscendi sese lucubrationibus macerans, cum ex stomaco laborare occepit, tum et in morbum incidit dignum memoratu. Nomina enim interdum familiarissimorum, cum ex usu id foret futurum, non occurrebant (rerum autem quae vidisset, quam mirifice fuit tenax). Tandem ex medicorum iussu studia haec, quibus memoria plurimum fatigaretur, prope efflorescens intermisit. Verum, quod sine litteris esse non posset, annos natus quatuor et viginti ad phisicam se atque mathematicas artes contulit; eas enim satis se posse colere non diffidebat, siquidem in his ingenium magis quam memoriam exercendam intelligeret.
Eo tempore scripsit ad fratrem De comodis litterarum atque incomodis, quo in libello ex re ipsa perdoctus quidnam de litteris foret sentiendum disseruit. Scripsitque per ea tempora animi gratia complurima opuscula: Ephebiam, De religione, Deiphiram et pleraque huiusmodi soluta oratione; tum et versu elegias eglogasque atque cantiones et eiuscemodi amatoria, quibus plane studiosis ad bonos mores inbuendos et ad quietem animi prodesset. Scripsit praeterea, et affinium suorum gratia, ut linguae latinae ignaris prodesset, patrio sermone annum ante trigesimum aetatis suae etruscos libros primum, secundum ac tertium De familia, quos Romae die nonagesimo quam inchoarat absolvit, sed inelimatos et asperos, neque usquequaque etruscos. Patriam enim linguam, apud exteras nationes per diutinum familiae Albertorum exilium educatus, non tenebat, et durum erat hac in lingua scribere eleganter atque nitide, in qua tum primum scribere assuesceret. Sed brevi tempore multo suo studio, multa industria id assecutus extitit, ut sui cives, qui in senatu se dici eloquentes cuperent, non paucissima ex illius scriptis ad exornandam orationem suam ornamenta in dies suscepisse faterentur. Scripsit et praeter hos annum ante trigesimum plerasque Intercoenales, illas praesertim iocosas Viduam, Defunctum et istis simillimas, ex quibus, quod non sibi satis mature editae viderentur, tametsi festivissimae forent et multos risus excitarent, plures mandavit igni, ne obtrectatoribus suis relinqueret, unde se levitatis forte subarguerent.
Vituperatoribus rerum quas conscriberet, modo coram sententiam suam depromerent, gratias agebat, in eamque id partem accipiebat, ut se fieri elimatiorem emendatorum admonitu vehementer congratularetur. De re tamen ita sentiebat, omnibus facile persuasum iri posse ut sua plurimum scriptio approbaretur; quae, si forte minus quam cuperet delectet, non tamen se inculpandum esse, quandoquidem sibi, secus quam caeteris auctoribus, non licuerit. Cuique enim aiebat ab ipsa natura vetitum esse meliora facere sua quam possit facere; demum sat esse putandum si quis pro viribus et ingenio muneri satisfecerit.
Mores autem suos iterum atque iterum perquam diligentissime cavebat ne a quoquam possent ulla ex parte ne suspetione quidem vituperari, et calumniatores pessimum in vita hominum malum versari aiebat; illos enim didicisse per iocum et voluptatem non minus quam per indignationem et iracundiam famam bonorum sauciare, et posse nullis remediis cicatricem illati eorum perfidia ulceris aboleri. Itaque voluit omni in vita, omni gestu, omni sermone et esse et videri dignus bonorum benivolentia, et cum caeteris in rebus, tum maxime <his> tribus omnem dicebat artem consumendam; sed arti addendam artem, ne quid illic factum arte videatur, dum per urbem obambularis, dum equo veheris, dum loqueris: in his enim omni ex parte circumspiciendum ut nullis non vehementer placeas. Multorum tamen, etsi esset facilis, mitis ac nulli nocuus, sensit iniquissimorum odia occultasque inimicitias sibi incomodas atque nimium graves; ac praesertim a suis affinibus acerbissimas iniurias intollerabilesque contumelias pertulit animo constanti. Vixit cum invidis et malivolentissimis tanta modestia et aequanimitate, ut obtrectatorum aemulorumque nemo, tametsi erga se iratior, apud bonos et graves de se quidpiam nisi plenum laudis et admirationis auderet proloqui. Coram, etiam ab ipsis invidis honorifice accipiebatur; ubi vero aures alicuius levissimi ac sui simillimi paterent, hi maxime, qui prae ceteris diligere simulassent, omnibus calumniis absentem lacerabant: tam aegre ferebant virtute et laudibus ab eo superari, quem fortuna sibi longe esse inferiorem ipsi omni studio et industria laborassent. Quin et fuere ex necessariis, ut cetera obmittam, qui illius humanitatem, beneficentiam liberalitatemque experti, intestinum et nefarium in scelus ingratissimi et crudelissimi coniurarint, servorum audacia in eum excitata, ut vim ferro barbari immeritissimo inferrent. Iniurias istiusmodi ab suis illatas ferebat aequo animo per taciturnitatem, magis quam aut indignatione ad vindictam penderet, aut suorum dedecus et ignominiam iri promulgatum sineret. Suorum enim laudi et nomini plus satis indulgebat, et quem semel dilexerat, nullis poterat iniuriis vinci ut odisse inciperet. Sed improbos aiebat maleficiis in bonos inferendis facile superiores futuros; nam satius quidem apud bonos putari sentiebat iniuriam perpeti quam facere: idcirco nolentibus laedere contra eos, qui lacessire parati sint, contentionem esse non aequam. Itaque protervorum impetum patientia frangebat, et se ab calamitate, quoad posset, solo virtutis cultu vendicabat. Bonis et studiosis viris fuit comendatus principibusque non paucis acceptissimus; sed quod omne ambitionis assentationisque genus detestaretur, minus multis placuit quam placuisset, si pluribus sese familiarem fecisset. Inter principes tamen italos interque reges exteros non defuere uni atque item alteri testes et praecones virtutis suae, quorum tamen gratia ad nullius vindictas, cum novis in dies iniuriis irritaretur et plane ulcisci posset, abusus est. Praeterea cum tempora incidissent ut his, a quibus graviter esset laesus, privata sua fortuna valeret pulchre pro meritis referre, beneficio et omni humanitate maluit quam vindicta efficere, ut scelestos poeniteret talem a se virum fuisse laesum. Cum libros De familia primum, secundum atque tertium suis legendos tradidisset, aegre tulit eos inter omnes Albertos, alioquin ociosissimos, vix unum repertum fore, qui titulos librorum perlegere dignatus sit, cum libri ipsi ab exteris etiam nationibus peterentur; neque potuit non stomachari cum ex suis aliquos intueretur, qui totum illud opus palam et una auctoris ineptissimum institutum irriderent. Eam ob contumeliam decreverat, ni principes aliqui interpellassent, tris eos, quos absolverat, libros igni perdere; vicit tamen indignationem officio, et post annos tris quam primos ediderat quartum librum ingratis protulit: «Hinc si probi estis - inquiens - me amabitis; sin tandem improbi, vestra vobis improbitas erit odio». Illis libris illecti, plerique rudes concives studiosissimi litterarum effecti sunt. Eos caeterosque omnes cupidos litterarum fratrum loco deputabat; illis quaeque haberet, quaeque nosset, quaeque posset ultro communicavit; suas inventiones dignas et grandes excercentibus condonavit.
Cum appulisse doctum quemvis audisset, illico sese in illius familiaritatem insinuabat, et a quocumque quaeque ignorasset ediscebat. A fabris, ab architectis, a naviculariis, ab ipsis sutoribus et sartoribus sciscitabatur, si quidnam forte rarum sua in arte et reconditum quasi peculiare servarent; eadem illico suis civibus volentibus communicabat. Ignarum se multis in rebus simulabat, quo alterius ingenium, mores peritiamque scrutaretur.
Itaque rerum, quae ad ingenium artesque pertinerent, scrutator fuit assiduus; pecuniarum et quaestus idem fuit omnino spretor. Pecunias bonaque sua amicis custodienda et usu fruenda dabat; tum apud hos, a quibus se diligi coniectaret, fuit cum rerum suarum atque institutorum, tum et secretorum prope futilis. Aliena secreta nusquam prodidit, sed aeternum obmutuit. Litteras perfidi cuiusdam, quibus impurissimum ipsum inimicum pessime posset afficere, noluit prodere; sed interea, dum se nequissimus ille convitiator litterarum auctor mordere non desineret, nihilo plus commotus est, quam ut subridens diceret: «Enimvero, an tu, homo bone, num et scribere litteras meministi?». Ad molestissimum quemdam calumniatorem conversus, arridens: «Facile - inquit - patiar te quoad voles mentiendo ostendere qualis quisque nostrum sit: tu istiusmodi praedicando efficis, ut te isti parum esse modestum sentiant, magis quam me tua istac praesenti ignominia vituperes. Ego tuas istas ineptias ridendo efficio, ut mecum plus nihil assequaris quam ut, cum frustratus a me discesseris, tum te tui pigeat».
Ac fuerat quidem natura ad iracundiam facili et animo acri, sed illico surgentem indignationem reprimebat consilio, atque ex industria verbosos et pervicaces interdum fugiebat, quod non posset apud eos ad iram non subcalescere; interdum ultro se protervis, quo patientiae assuesceret, efferebat. Familiares arcessebat, quibuscum de litteris et doctrina suos habebat perpetuos sermones, illisque excribentibus dictabat opuscula, et una eorum effigies pingebat aut fingebat cera. Apud Venetias vultus amicorum, qui Florentiae adessent, expressit annum mensesque integros postquam eos viderat. Solitus erat rogare puerulos eam ne imaginem quam pingeret nossent, et negabat ex arte pictum dici, quod non illico a pueris usque nosceretur; suos vultus propriumque simulacrum aemulatus, ut ex picta fictaque effigie ignotis ad se appellentibus fieret notior.
Scripsit libellos De Pictura; tum et opera ex ipsa arte pingendi effecit inaudita et spectatoribus incredibilia, quae quidem parva in capsa conclusa pusillum per foramen ostenderet. Vidisses illic montes maximos vastasque provincias sinum immane<m> maris ambientes, tum e conspectu longe sepositas regiones, usque adeo remotissimas, ut visenti acies deficeret. Has res demonstrationes appellabat, et erant eiusmodi, ut periti imperitique non pictas, sed veras ipsas res naturae intueri decertarent. Demonstrationum erant duo genera, unum quod diurnum, alterum quod nocturnum nuncuparet. Nocturnis demonstrationibus vides Arturum, Pleiades, Oriona et istiusmodi signa micantia, illucescitque excelso a rupium et verrucarum vertice surgens luna ardentque antelucana sidera. Diurnis in demonstrationibus splendor passim lateque irradiat immensum terrarum orbem is, qui post irigeniam, uti ait Homerus, Auroram fulget. Quosdam Graecorum proceres, quibus mare foret percognitum, in sui admirationem pellexit. Nam cum illis mundi hanc fictam molem per pusillum, ut dixi, foramen ostenderet ac rogaret et quidnam vidissent: «Eia - inquiunt illi - classem navium in mediis undis intuemur; eam ante meridiem apud nos habebimus, ni istic, qui ad orientem solem nimbus atque atrox tempestas properat, offenderit; tum et mare inhorruisse intuemur periculique signa sunt, quod a sole nimium acres mare advorsum iactat radios».
Huiusmodi rebus investigandis operae plus adhibuit quam promulgandis; nam plus ingenio quam gloriae inserviebat. Numquam vacabat animo a meditatione et commentatione; raro se domi ex publico recipiebat non aliquid commentatus, tum et inter coenas commentando. Hinc fiebat ut esset admodum taciturnus et solitarius aspectuque subtristis, sed moribus minime difficilis, quin inter familiares, etiam cum de rebus seriis disputaret, semper sese exibebat iocundum et, servata dignitate, festivum.
Fuerunt qui eius dicta et seria et ridicula complurima colligerent, quae quidem ille ex tempore atque e vestigio celerius ediderit ferme quam praemeditarit. Ex multis pauca exempli gratia referemus.
De quodam, qui diutius inter disserendum ostentandae memoriae gratia nimium multa nullo cum ordine esset prolocutus, cum rogaretur qualis sibi disputator esset visus, respondit eam sibi peram libris laceris et disvolutis refertam videri.
Domum vetustam, obscuram et male aedificatam, in qua divertisset, tritavam atque idcirco nobilissimam aedium appellabat, siquidem caeca et incurva esset.
Peregrino roganti quanam foret via eundum sibi eo versus, ubi ius redderetur: «Non equidem, mi hospes - inquit - novi»; tum concives qui aderant: «Ne vero non id novisti - inquiunt -, praetorium?» «Non equidem - inquit - ius ipsum istic habitasse, o cives, memineram».
Roganti ambitioso purpura ne decenter uteretur: «Pulchre - inquit - ea, modo pectus tegat».
Otiosum quendam garrulum scurram increpans: «Eia - inquit -, ut apte carioso in trunco evigilans considet rana!».
Cum familiarem admoneret ut a maledici consuetudine sese abdicaret: «Crabrones - dicebat - non recipiendos sinu». Cumque sibi contra a mathematico improperaretur quod bilinguem et versipellem hospitem detinuisset: «Num tu - inquit - nosti nisi in puncto aequam superficiem attingat globum?».
Levitatem et inconstantiam a natura esse datam mulieribus dicebat, in remedium earum perfidiae et nequitiae; quod, si perseveraret mulier suis incoeptis, fore ut omnes bonas hominum res suis flagitiis funditus perderet.
Amicum paulo clariorem et concitatiorem animis quam optasset offendens: «Heus tu - inquit -, cave ne ad currendum currendo ruas».
Dicebat invidiam caecam esse pestem et omnium insidiosissimam: eam enim per aures, per oculos, per nares, per os denique, ipsas etiam per unguiculas ad animum ingredi et caecis flammis inurere, ut etiam qui se sanos putent isthac ipsa peste contabescant. Aurum dicebat laboris animam, laborem ipsum voluptatis servum esse. Ceteris in rebus mediocritatem approbabat; unam excipiebat patientiam, quam aut nimis servandam, aut nihil suscipiendam statuebat, aiebatque persaepius graviora ob patientiam tollerari, quam ob vehementem acrimoniam tulissemus. Ut morbos, sic et protervorum audaciam, aiebat, interdum non aliter quam periculosis curandi rationibus posse tolli. Sat eum dicebat hominem sapere, qui saperet quae saperet, satisque posse qui posset, satisque habere ipsum hunc, qui quae haberet eadem haberet.
In iurisconsultum perfidum, qui altero humero depresso, altero sublato deformis incederet: «Aequa - inquit - istic nimirum iniqua sunt, ubi lances in libra non aeque pendeant».
Dicebat omnem splendorem vim habere igneam: non idcirco mirandum, si nimium splendidi cives de se in animis hominum invidiam succenderent. Tuta ab hostium iniuriis civitate, cum facinorosorum concivium coepta esset ratio: «Nonne - inquit - istuc fit percomode, ut imbre sedato tecta resarciantur?».
Rogatus quinam essent hominum pessimi, respondit: «Qui se optimos videri velint, cum mali sint». Iterum rogatus quisnam esset civium optimus, respondit: «Qui nulla in re mentiri instituerit».
Aiebat nihil esse tam proprium insitumve atque innatum mulieribus, quam ut eas rerum omnium quae egerint dixerintve illico poeniteat. Latum anulum affluenti fortunae simillimum sibi videri praedicabat, qui quidem ni alligata stuppa arctior reddatur, perfacile e digito decidat.
Rogatus quid esset maximum rerum omnium apud mortales, respondit: «Spes»; quid minimum, inquit: «Quod inter hominem est atque cadaver»; rerum omnium suavissimum: «Amari liberale tempus».
Paupertatem in vita hominum aiebat eiusmodi esse ac si via sallebrosa nudis tibi sit pedibus eundum: nam usu callus superinducitur, eo quod fit ut minus in dies tibi reddatur aspera.
De cive insolentissimo et omnium importuno, cum audisset missum in exilium: «Numquid non praedixeram - inquit - homini huic, qui quidem sublato merito assiduo nebularum olfatu delectabatur, cavendum ne quid offenderet, quo sibi illiso pede esset ruendum?».
Fortunatos assimilabat his qui sitienti in flumine navigarent; namque, ni levigato navigio contis laborent, haereant.
In concivem quendam maleficum, cum ad magistratum se vocatum congratularetur: «Memento - inquit - olim te iterum futurum privatum, aut in magistratu emoriturum». Petierat a quodam, qui sese in republica administranda principem gloriaretur, plures ne essent ii qui scalas aedium publicarum conscenderent, quam qui descenderent; cumque ille respondisset parem ferme utrimque sibi videri numerum, iterato quaesivit pluresne essent qui per fenestras ingrederentur, quam qui egrederentur.
Rebus puerilibus et levissimis plurimam operam perdentem, dixit: «Hunc annos Nestoris multo superaturum»; rogatus quid ita: «Quoniam - inquit - quadragenarium puerum intueor».
Praesentibus utendum ut praesentibus; doctas amicorum aures scriptorum limam dictitabat; obtrectatores, fallaces, ambiguos et omnes denique mendaces ut sacrilegos et capitales fures aiebat esse plectendos, quod veritatem iuditiumque, religiosissimas ac multo rarissimas res, e medio involent. Cum iniquos affines multis beneficiis et omni officio saepius sibi reconciliasset, solitus erat dicere meminisse quidem se forum putridum nodo non teneri. Ditissimi et fortunatissimi cuiusdam aedes procul fugiendas admonebat; nam solere quidem aiebat, ubi nimium oppleta sint vasa, omnia effundere.
Cum intueretur levissimos et ambitiosos aliquos, qui se philosophari profiterentur, per urbem vagari et se oculis multitudinis ostentare: «Eccum nostros caprificos - aiebat - qui quidem infructuosissimam et superbam istanc solitudinem adamarint, quae publica sit».
Petitus arbiter ad dirimendam litem nonnullos inter pervicaces et importunos, munus id suscipere recusavit, atque amicis rogantibus quid ita praeter officium et pristinam suam facilitatem ageret: «Lyram - inquit - fractam et penitus discordem ad pueros fore atque ad stultos reiciendam».
De cive rus<tico>: «Facile mortales reddi locupletes - aiebat - si ea quae paupertas cogat sponte exequantur; atque profligari quidem paupertatem cedendo». Ambitiosi domum spectans: «Turgida - inquit - domus haec propediem efflabit erum»; ut evenit quidem: nam ob alienum aes ipsarum aedium fortunatissimus dominus in exilium secessit.
Cuidam prodigo et insolenti, qui se dictis morderet, cum satis obticuisset: «Non tecum, - inquit - o beate, contendam, quem respublica suo sit hospitio acceptura». Horum verborum mordax ille, cum carceribus detentus diem obiret, meminit.
Ferrariensibus ante aedem, <in> qua per Nicolai Estensis tyranni tempora maxima iuventutis pars eius urbis deleta est: «O amici, - inquit - quam lubrica erunt proximam per aestatem pavimenta haec, quando sub his tectis multae impluent guttae!».
Etenim praedicendis rebus futuris prudentiam doctrinae et ingenium artibus divinationum coniungebat. Extant eius epistolae ad Paulum phisicum, in quibus futuros casus patriae annos integros ante praescripserat; tum et pontificum fortunas, quae ad annum usque duodecimum essent affuturae praedixerat, multarumque reliquarum urbium et principum motus ab illo fuisse enunciatos amici et familiares sui memoriae prodiderunt. Habebat pectore radium, quo benivolentias et odia hominum erga se praesentisceret; ex solo intuitu plurima cuiusque praesentis vitia ediscebat. Omnibus argumentis maximoque opere, sed frustra elaboravit aliquos erga se mansuetiores reddere, quos futuros infensos ex ipso aspectu sensisset. Eorum tamen inimicitias quasi fatalem quandam necessitatem mediocriter ferebat, in omnique contentione moderatius sibi fore contendendum indicebat, quam fortassis licuisset, praeterquam in reddenda mutui beneficii gratia. Vix poterat perpeti prae se quemquam superiorem videri benivolentia, seclusa ambitione, a qua tam longe abfuit, ut etiam quas ipse gesserit res dignas memoratu, suis eas maioribus in libris De familia adscripserit. Tum suis in opusculis aliorum titulos apposuit, et integra opera amicorum famae elargitus extitit.
Doloris etiam et frigoris et aestus fuit patiens. Cum accepisset grave in pedem vulnus annos natus non integros quindecim, et a medico disductae pedis partes pro more et arte consuerentur <et> ducta per cutem acu adnodarentur, emisit gemitum penitus nullum; propriis etiam in tanto dolore manibus curanti medico subministravit vulnusque ipsum tractavit. Febribus flagrans et ob laterum dolores frigidas totis temporibus undas desudans, accitis musicis horas ferme duas vim mali et doloris molestiam canendo superare innitebatur. Caput habebat a natura frigoris auraeque penitus impatientissimum; id effecit ferendo et sensim per aestatem perducta consuetudine, ut bruma et quovis perflante vento nullis capite vestibus operto obequitaret. Allea atque imprimis mel naturae quodam vitio fastidibat, adeo ut solo intuitu, si quando casu ea sibi fuissent oblata, bilis a stomaco sibi excitaretur. Vicit sese ipsum usu spectandi tractandique ingrata, quoad eo pervenit, ut minus offenderent, et exemplum praebuit posse homines de se omnia ut velint.
Animi gratia e domo in publicum exiens, cum artifices omnes assiduos in tabernis versari ad opus intueretur, quasi gravissimo aliquo abs censore commonefactus, saepe domum repetebat: «Et nos quoque pro suscepto officio - inquiens - exercebimur». Vere novo cum rura et colles efflorescentes intueretur, arbustaque et plantas omnes maximam prae se fructuum spem ferre animadverteret, vehementer tristis animus reddebatur hisque sese castigabat dictis: «Nunc te quoque, o Baptista, tuis de studiis quidpiam fructuum generi hominum polliceri oportet». Cum autem agros messibus graves et in arboribus vim pomorum per autunnum pendere conspicaretur,: ita afficiebatur moerore, ut sint qui illum viderint prae animi dolore interdum collacrimasse, eiusque imurmurantis verba exaudierint: «En Leo, ut undique testes atque accusatores nostrae inertiae circumstant! Et quidnam usquam est, quod integro in anno multam de se mortalibus utilitatem non attulerit? At tu et quidnam habes, quod in medium tuo pro officio abs te perfectum efferas?». Praecipuam et singularem voluptatem capiebat spectandis rebus, in quibus aliquod esset specimen formae ac decus. Senes praeditos dignitate aspectus et integros atque valentes iterum atque iterum demirabatur, delitiasque naturae sese venerari praedicabat. Quadrupedes, aves ceterasque animantes forma praestantes dicebat dignas benivolentia, quod egregia essent ab ipsa natura dignatae gratia. Lepidissimo cani suo defuncto funebrem scripsit orationem.
Quicquid ingenio esset hominum cum quadam effectum elegantia, id prope divinum ducebat, et in quavis re expositam historiam <tanti> faciebat, ut etiam malos scriptores dignos laude asseveraret. Gemmis, floribus ac locis praesertim amoenis visendis nonnumquam ab aegritudine in bonam valitudinem rediit.
Ore porrecto et subafflicto quidam incedebat: «Huic - inquit - sua olet barba».
In insolentem et irridentem: «<H>eus tu - inquit -, ut solent quidem apte flere, qui rideant inepte!».
In eum qui sua prolixa gloriaretur barba: «Sordes - inquit - pectoris perquam belle subintegit».
Ex verbosi ore teter flatus in eius os effundebatur; ille se finxit casu starnutaturum atque: «Et quidnam causae est - inquit -, quod solem starnutabundi aspicimus?» Risere amici, et disputatione hac iocosa verbosi historiam interrupere.
Roganti levissimo cuidam quid ita simulacrum finxisset ore aperto: «Ut cantet - inquit -, ubi ipse saltaveris».
Cum laudaretur quidam, quod diligens animadversor esset et scriptorum errores perquam severe colligeret: «Nunc - inquit - hunc video, unde sit erroribus refertissimus».
Helluonem conspicatus, qui quidem esset ad egestatem redactus: «Non - inquit - hoc phisici novere, homines ex crapula famescere».
Tumidum quendam et plane morosum despectans, dixit: «Bonum hunc sibi videri musicum, qui quidem ex vestigii compressione excitatam armoniam parvis auribus gradiendo capesceret».
Cuidam procaciori cui esset pollicitus numos, cum aureos rogaret, undecim connumeratis numis: «Alium - inquit - si addidero, solidum dedero, qui numos promisi».
In quendam pinguem, qui esset multo aere alieno astrictus: «Sic - inquit - et saccus quidem isthoc pacto fieret turgidus, multa capiens et nihil reddens».
In invidum et maledicum: «At enim - inquit - <h>orrendum canit noctua».
Cuidam qui suae superbiam uxoris detestaretur: «Neque irasci - inquit - nosti, neque irridere».
In familiarem inertem et somniculosum rogantem quid ita esset, quod suis in aedibus hirundines non nidificarent: «Minime - inquit - mirum; nam istic algent homines».
Ex gibbosi cuiusdam delatoris dorso ab se proficiscentis talpam iam tum surgentem affuturam dixit.
Quosdam ex magistratibus improbos a porta propere exeuntes conspicatus: «Bene - inquit - sese res habet, quandoquidem isti effugiant».
Macie confectum hominem quendam salutans: «Salve - inquit -, salutem!»
Importuno et plurima petenti: «O - inquit - mi homo, quantam attulisti negandi facultatem!»
Patere aiebat Bononiae vicos, quod esset illa quidem pinguis civitas, sed insulsa.
In eum qui esset claudus: «Poplitem is - inquit - perquam belle scalpit».