PHILODOXEOS FABULA

Leon Battista Alberti

 

DEDICA

ILLUSTRISSIMO DOMINO LEONELLO ESTENSI LEO BAPTISTA ALBERTUS
Consuevere plerique scripta sua ad principes et viros illustres eam ob rem dedere, quod aut gratiam inire aut suis eo pacto rebus aliquam adicere auctoritatem studuerint. Mihi autem quam ob rem ad te principem illustrissimum nostram hanc fabulam deferri iuberem, horum nihil admonuit. Nam cum fratris tui Meliadusii, viri humanissimi et qui mihi optime semper studuerit, plane sim amicissimus, non eram quidem tam ineptus ut confiderem te magis fabulis moveri meis quam fratris tui amantissimi iudicio et voluntate, neque laudis cupiditate adducebar ut alio mallem quam ipso Meliadusio, cui sim carissimus, apud te uti interprete, tum et eorum institutum non approbabam, qui se aliorum suffragio quam propria virtute honestos fore cupiant: que etsi mihi virtus non tanta sit, ut non tua nobis si accesserit auctoritas plurimum sit adiumenti allatura. Tamen antiquius apud me fuit, cum multi amicissimi hanc a me fabulam peterent, unum te preferre, quem nostro dignissimum esse munere iudicarem. Et tibi quidem spero hanc eo futuram non ingratam, quo in dies intelliges me magis explicandi amoris, quo sum mirifice ob tuas virtutes in te preditus, hanc tibi misisse fabulam quam ornandi mei. Tu igitur hanc perleges et me tuum esse voles. Vale.

 

Commentarium Philodoxeos fabule Leonis Baptiste Alberti

Hec fabula pertinet ad mores: docet enim studiosum atque industrium hominem non minus quam divitem et fortunatum posse gloriam adipisci.
Idcirco titulus ?Philodoxeos? fabule est: namque ?philo? amo, ?doxa? vero gloria dicitur. Huius Doxe soror Phemia, quam eandem Latini proximo vocabulo famam nuncupant; has quidem, quod Romam omnes historie fuisse glorie domicilium testentur, merito ambas esse matronas Romanas fingimus. Amicus amantis Phroneus, quem eundem sapientem ac prudentem possumus appellare: nam quisquis glorie cupidus sit, hunc non imprudentem, sed admodum in rebus gerendis callidum esse oportet; Athenienses ambo, quod Athene artium bonarum et optimorum studiorum inventrices atque alumne fuerint. Tum Philodoxo adolescenti parentes Argos et Minerva, quorum alterum providentiam, alteram studium et industriam interpretamur. Tychie quidem, quam eandem nos fortunam nominamus, inconstanti et nulli coniugium servanti, quandoquidem illa istiusmodi maxime ingeniis delectatur adoptivum temerarium filium Thrasone et Autadia natum dedimus: Thraso autem audax et tumidus est, Autadia insolentia arrogantiaque dicitur. Servus Fortune Dynastes: hunc nos tyrannidem, potentiam vocamus, nam hec presertim quidem fortune subiecta est. Doxe vicinus Aphthonus, Tychie libertus, divitias et copias demonstrat, que proxime ad gloriam propagandam facultatem prestent. Sed quo libertum esse illum volui perque fallaciam edes eius ingredi, id plane docet ab industriis quoque divitias occupari, sed esse eas primo aggressu difficiles, tamen postea sese faciles prebere, verum esse infidas atque a duris possessoribus illico didicisse aufugere. Doxam inquit palam atque publico velle cum amante colloqui: id affirmat veram gloriam fama comite affectare celebritatem atque odisse solitudinem. Chronos tempus est, eius filia Alethia, que apud Latinos veritas nuncupatur; hec in tumultu presens omnia spectavit. Doxa supremum fastigium conscenderat, quod ita prorsus evenit iis, qui non studio et industria adiutrice, sed temere procacitate quadam atque audacia quippiam etiam dignum gloria exequantur: namque hi non veram gloriam, sed fortune adminiculis famam usurpant. Alethie adservatrix Mnimia: hec est cognitio et memoria, que et Phronei uxor est. Nam si studium cesset, memoria res cognitu pretiosissimas denegat: idcirco antequam Doxa amanti adiungatur, memoria studio restituitur. Denique datur amatori legitima uxor, dum petulans Fortuna dari filio raptam orasset, quam sibi rem Tempus haud quidem concessit libere, at non denegavit tamen. Sunt et pleraque alia que salem habeant; ea brevitatis causa pretereo.
Itaque nostra, ut docui, fabula materiam habet non inelegantem neque quam ab adolescenti non maiori annis viginti editam quispiam doctus minime invidus despiciat; tum et ea eloquentia est, quam in hunc usque diem docti Latinis litteris omnes approbarint atque usque adeo esse antiqui alicuius scriptoris existimarint, ut fuerit nemo qui non hanc ipsam summa cum admiratione perlegerit, multi memorie mandarint, non pauci in ea sepius exscribenda plurimum opere consumpserint. Hic locus admonet ut recitem quonam pacto meam esse ignorarint.
Mortuo Laurentio Alberto patre meo, cum ipse apud Bononiam iuri pontificio operam darem, in ea disciplina enitebar ita proficere ut meis essem carior et nostre domui ornamento. Fuere inter meos qui inhumaniter nostro iam iam surgenti et pene florescenti nomini vehementius inviderent, quos etsi iniustos et nimium duros in dies experirer, tamen neque odisse poteram neque non diligere, quippe qui illis omnia mecum licere arbitrarer. Tuli igitur illorum in me inhumanitatem animo non iniquo et magis officii et humanitatis quam iniuriarum memori, quoad ipse plane cepi intelligere omnes meos ad eorum gratiam et benivolentiam mihi conciliandam esse conatus irritos atque inutiles.
Idcirco hanc in eo quo tum eram constitutus merore incommodorum meorum et acerbitatis illorum, quibus ut essem carior omnes boni desiderabant, consolandi mei gratia fabulam scripsi, quam quidem inelimatam et penitus rudem familiaris quidam mei studiosissimus subripuit furtimque illam horis paucissimis quam celerrime transcripsit; ex quo factum est ut ad meas mendas scribendi quoque istius festinatione multa vitia adicerentur. Fecit tamen eius me invito copiam vulgo, apud quem librariorum imperitia nimirum omnino inconcinna reddita est: que enim inepte scripta aderant, ea quisque pro arbitrio interpretabatur. Neque defuere aliqui, nostri magis ingenii conscii quam amatores, qui quo meam esse suspicabantur, eo multa obscena interseruerint. Itaque puerilis et inelaborata corruptaque fabula, dum meam esse ignorarent, tanto fuit in pretio habita, ut nemo satis comicis delectari putaretur cui Philodoxeos parum esset familiaris. Quam ego fabulam cum eo placere et passim a studiosis expeti, quo vetusta putaretur, intelligerem, rogantibus unde illam con essissemus per commentum persuasimus ex vetustissimo illam esse codice excerptam. Facile omnes adsentiri: nam et comicum dicendi genus et priscum quippiam redolebat neque difficile creditu erat adolescentem pontificiis scriptis occupatum me ab omni eloquentie laude abhorrere. Adde quod per hec tempora non eiusmodi vigere ingenia arbitrabantur. Tamen, ne meas lucubrationes perderem, adieci prohemium in quo et studia et etatem et reliqua hec de me omnia aspersa esse volui, ut, siquando libuisset, nostram liquido esse ? quod fecimus ? vindicaremus.
Denique annos decem vagata est, quoad e studiis pontificiis aureo anulo et flamine donatus excessi. Cum autem ad hec studia philosophie rediissem, hec fabula elimatior et honestior mea emendatione facta. Quod eam quasi postliminio recuperarim, invidia effecit ut minus placeat, et quam omnes etsi obscenam et incomptam cupiebant, eam nunc pauci sunt qui non vituperent. O tempora! Sed siqui sunt, qui nostrum ingenium et eloquentiam quam pridem magnopere laudarant modo reprehendant, ii profecto aut suum pristinum iudicium vituperant aut declarant quam sint natura invidi atque inconstantes. A quibus quidem, siquid leserint, satis pene ex eorum invidie stimulis sumpsimus; sin autem lesisse nequeunt, parvi eos possum facere, ubi me boni ob eorum improbitatem potius ament quam redarguant.
Nunc autem, o studiosi, qui vestram operam in colenda virtute, non in aliorum cursu interpellando ponitis, si officii est ingeniis huiusmodi non inertibus neque desidiosis favere, vos precor atque obtestor, vestram imploro fidem et sanctissimam litterarum religionem. Defendite vestrum Leonem Baptistam Albertum studiosis omnium deditissimum; defendite, inquam, me ab invidorum morsibus, ut, cum per otium licuerit, bona spe et vestra approbatione confirmatus possim pacato animo alia huiusmodi atque non invita Minerva longe in dies maiora edere, quibus et delectari et me amare vehementius possitis. Este felices.
FINIS

 

Lepidi comici philodoxios fabule prologus incipit lege feliciter

Non diu preivit temporis postquam ebibi et nescio an abunde nimis: sed erit vobis indicio quod debibundo exanclarim quam longe limites, si apud vos loquar barbare. Nunc auscultate et iudicium date. Exoratum capi venio hanc unam singularem precibus e vobis ut impetrem gratiam, non ad vituperium in postremis dari, si preter vostram de nobis expectationem in negotium me ad scribundas fabulas miserim; quod si hoc sensero vostra pro facilitate e vobis posse, accipiam id pro summo, ut erit, opere pretio diffundamque quam hic suggero fabulam usque adfluat in vulgo manus.
Hanc etenim si inter vos familiarem intellexero, animo institutionem ponam fortassis ad procreandas reliquas. Nunc sumite id vostra ex animi humanissimitate mihique etatique mee precibusque apud vos meis concedite, sinite ut exorem. Non quidem cupio, non peto in laudem trahi quod hac vigesima annorum meorum etate hanc ineptius scripserim fabulam; verum expecto haberi apud vos hoc persuasionis, non vacuum me scilicet, non ex undique incure meos obivisse annos.
Datisne admodum hoc gratie? Et datis, video. Ergo a me cupitis fabulam Hercle, et bellula est: insunt qui ament, qui decipiant, qui construant festos. Certiores vos reddo: hec est fabula, Philodoxios hec dicitur fabula. Quid conspectatis? Quid pendetis? Fabule nomen est. Hem, iam nunc video: amplius me vobis notum voltis. Dixero: sum catus demens et inscitus sapiens. Hoc habetis iam nomen: Lepidus. Ha, ha, he, et vos lepidi estis! Ergo hanc tenete fabulam.

 

I Redazione

Fabule argumentum

Philodoxus adolescens Doxiam Romanam civem amat perdite estque illi fide optuma et singulari amicitia coniunctus Phrontisis, quicum omne consiliorum congerat. Dat operam Phrontisis amici causa Ditonum, amate coadvicinum, benivolentia sibi ut advinciat plurimum; functoque officio, Ditonus fidem prestat rei defuturum nunquam. Dempta vero fide ab his, cauta astutia res omnis agitur, que ad amorem sit. Post interim Fortunius, Potentionis suasu, hanc Doxiam cupere cum occeperit, datis legatis acceptoque repudio abnegat omnes hymeneos; quin vel potius vi edes subit Phimiamque, Doxie sororem unicam, vitiat. Tandem Mnimie ductu eiusque reperto viro Phrontisi, edicto Chronos ita perfectum est ut sedatis omnibus hanc compressam hic teneat, hanc amatam hic alter capiat.

I

PHILODOXIOS FABULA INCIPIT PHRONTISIS
PHRON.
Et merito superis gratias habeo, qui me hoc etatis tam libere tamque ut volo sinunt degere. Quanto enim hoc felicior sum, qui me huc demisit! Non enim ullis, ut ipse omnibus, afflictor curis, quas forte, ut assolet, nunc animo denumerat suo: «Sic scilicet debueram... hoc fecissem... recte institueram...». Forte id dixerit: «Isthuc ipsum erit... at nolim. .. at malim. . . dii bone vortant!».
Merito ergo diis gratias habeo, quoniam vivo ut volo, quod quidem lubertatis est. Et profecto graviter eius causa animo afficior: video enim quam perdite amet, quam timeat, quam affectet, quam expectet, que omnia male animum et trudunt et scindunt et agitant suum. Curavi maxime hoc tantum furoris a se ut exstirparem, non quivit: malum enim hoc iam radices dedit nimias. Sed, proh deum, quid hoc monstri est? Recte igitur mecum disceptare soleo qui maior furor sit, an is, quem Mars agitat, an is, quem Venus inficit. Hoc etiam nunc nescio; id iam olim scio, hunc nostrum fore [plus] magis ex amore furibundum.
Et quam accurate, quam premeditato, quam ex opera hoc me iupsit negotii conficere! Hec dixit: «Nosti quod te bona fide diligo et nosti angiportum, ubi operam omnem, diem omnem meque omnem contrito miser. Istuc ito; ibi, si quid videris, si quem transeuntem, speculator omnia. Nosti ibi directo ad levam, quasi edibus amate coadiunctum, ostium semifractum abesum imbri, ubi Plutonis statua superinstituta est. Edes ille multo mihi commodo esse poterint, dum in illius familiaritatem, qui inhabitet, nos inserpias. Est ut hominem convenias teque amico et vite mee amicum et quasi vitam prestes. Hinc haud commoneo quicquam necdum impero: tute sapis et frugi es. Hominem ut agnoscas, huc advorte: est niger, subflavus barba et capillo multo, magno indutus pellicio, claudus et quasi cecus». Hec dixit; tum abii, huc accessi hodie, iterum atque iterum bis quesivi hoc totum convicinie: nusquam hominem. Fessus sum, hic ergo operiar, dum redeat. Sed quis est, qui huc inter eundo interloquitur? Ipsus vere ille est.

II

DITONUS, PHRONTISIS
DIT.
Iam, ut mihi persuasi fore, ita facto evenit. Dum enim studeo illis obsequi fenerariis, studeo iterum servitutem consequi; qui quando suum sibi male fraudant genium sibique victum discarpiunt pexume, quid censes aliis facturos, dum queant, fore? Non enim illis meo opere sat est cuncta, que sint ad rem domesticam et sumptum, suppeditarier, quin me volint iterum in servitutem redigere. Cecus sum, fateor, claudus, fateor: hoc fateor, at non ita quin viderim et abfugerim opportuno.
Sed quis hic sedet homo? Fortene ex his illis quispiam, me ut intercipiat miserum? Quis tu et qui hic? Audin? Quo te admoves? Hoc tibi edico, fieri iniuriam libero, qui et meminerit semper, dum mihi fiat. Audin? Ditonus sum, olim Tychie famulus: nunc eius ob gratiam, et quia bene de se meritus sim, quia facio omnia eius ex voluntate et sententia, manu me in lubertatem demissum. Audistin? Iam liber sum et te liberior libero: ne me tetigeris! Hoc edico ut tuo tibi caveas dorso neve ut tue confidas temeritati.
PHRON.
Proh deum, quam mihi provinciam delegavit! Non enim magis cupio quam timeam rem ex sententia posse succedere.
DIT.
Et hercle preter boni viri officium hoc est, vos mihi fore obnoxios, qui studeam cunctis, et presertim vobis, me in benivolentiam subdere. Num quidnam hoc e vobis meo beneficio commeritus sum, ergo, ac si elaborassim saxa ut liquefacerem et lateres ut lotos redderem? Dii, vostram fidem!
PHRON.
Volo ego te hoc.
DIT.
Me? At me ne contingas, ne me comprehendas: erit hoc mihi pro vi, iniuria et dolo.
PHRON.
At volo, inquam.
DIT.
At nolo, inquam. Hem, quid manum invehis? O populares, opem, opem afferte, ligna, perticas, fustes! Accurrite, succurrite! Sine, inquam, sine: ne me detentes!
PHRON.
Quin silvam aliquam apportari aut malum iubes? Ausculta paucis: volo ego te scire me virum et tibi affectum esse quam maxumo.
DIT.
Quam ob rem? Quid in te obmisi, ut me detractes, ut male hoc mihi studeas misero?
PHRON.
Dico me tibi optumo affectum fore animo, non secus quam qui te ament.
DIT.
Neminem habeo in quem tuto confidam. Novi ego recte et etate et usu hominum mores: captari amicitias, ut ex amicitia quasi ex fundo fructus vel excipiant vel expectent, verbisque emi operas et operas vendi precibus. Non convenit te illi amicum fore, in quem dolos fingas.
PHRON.
Vah, bone vir! Ego, dum tua pro gratia liceat, volo tibi esse et honori et commodo quam plurimo. Non enim licet timere omnia, que dubites, nec dubitare siqua sepius incidunt: neque enim omnia, que persepius fiunt, semper fiunt. Spondeo ego tibi hac dextra fidem, diis testibus et tua virtute, quam quidem volim nostre amicitie firmum et perpetuum fore vinculum.
DIT.
Quis tu? Nostin me?
PHRON.
Ditonus es, amicorum amicis amicissimus. Ergo prebe operam, obsecro, benivole te paucis ut alloquar.
DIT.
Loquere.
PHRON.
Audivi semper amicos et viros optumos, qui moribus et ingenio polleant, simplici et aperta amicitia adeundos fore; aperto igitur loquar eo, quia te fidum et probum semper audierim.
Adolescens hanc tuam convicinam amat. Ea, ut opinor, haud egre id fert: neque enim invenustam neque interraro se offert ceterisque in rebus, ut coniectura valeo, utitur amantium officio. Is, eo quia plus nimio hanc amet et quia plus satis honori inserviat suo, vellet Lares tuos sibi fore familiares, ut inde absque plebe et fama oculos usque adeo depasceret suos.
Hoc solum et hanc ob rem ego illum et sua et me omnem tibi dedo et dedico, ut tuo pro iure tibi morigeri simus. Hanc facilem ob gratiam amplam et promptam in amicitiam ius tibi prescripseris firmum et perpetuum, unde tibi utilitatis et presidii non minimum acquiras. Habemus etiam, superum gratia nostroque ex labore, amicosque benivolosque familiaresque nonnullos, quos re prospera et advorsa nobis optumos et uti deceat experti sumus, qui pro nobis et pro qui nos ament neque rebus neque vite parcant sue. Non erit ut in posterum eos illos fenerarios tibi inimicos quanti facias.
Res optume interdum fatis dantur, interdum attruduntur, interdum demonstrantur. Que monstrantur, nimio opere, nimis accurate petimus; que truduntur, omni quasi opere abnegamus. Erit, mihi crede, hoc tuum benificium viro non indi no et tibi amicissimo pergratum. Volo omnia aperto adloqui. Is non civis est Romanus, sed Atheniensis, summa ex familia, cui parentes Argos et Minerva. Accessit huc, ut rerum plurimarum visu fieret doctior, neque adeo ut se indignum hisce parentibus in res dederet. Sed nescio quo fato, cum hanc aspexit forte in ede Statoris, admiratur, collaudat, respectat, consequitur: illico amare occepit.
DIT.
Estne is quem vidi [e] hac sub angiportu sepius inoperto capite, candidatis palliis? An vidin tecum?
PHRON.
Ipsus.
DIT.
Et bone indolis, mehercle!
PHRON.
Et macte virtutis!
DIT.
Dii bene illi faxint, ut cupio, et tibi, ut vobis volis, quoniam digni sitis eorum gratia et meo obsequio.
PHRON.
Ah, bone vir, da manum: hoc edepol, et non iniuria, de te persuadebamus semper! Ergo iube ad te ut veniat, tu ut virum agnoscas rectius ipse tibique gratis agat, ut habet, tanto pro merito.
DIT.
Volim illi maiora. Sic dicito, Ditonum et edes suas et siquid possim pro suis ut habeat.
PHRON.
Recte, optume, probe!
DIT.
Sed estne hora ut edamus? Mecum eris in cena.
PHRON.
Semper sum tecum animo et ero alias corpore, ut iupseris. Iam bone vale.
DIT.
Vale.

III

POTENTIO SERVUS, FORTUNIUS TEMERARIUS
POT.
Sic se res habet: ut videris, non poterit secus quin meam incidas et facile in sententiam.
FORT.
Estne forma?
POT.
Forma quidem et moribus, ut nihil addi, nihil optari amplius possit, adeo ut aut formosiorem aut simillimam Veneri diiudicem: decorum caput, venusta facies, aspectus hilaris, modestus incessus, habitudo, motus, omnia ut et matronam et Romanam civem convenit.
FORT.
Nimis ex animo cupio hanc videre.
POT.
Faxim, ad idque operam iam nunc paro.
FORT.
Quid ita?
POT.
Quia has propinquas, ut vides, superbas edes ea inhabitat.
FORT.
Et qui potero? Unde alloquar?
POT.
Hoc scias volim: mature et attemperate omnia ut fiant opus est. Prebe te ut videat virum nec impudicum nec immundum neque lascivum primo, tum te ut cognoscat et gestus et mores tuos, teque primo cum lubens, tum expectato ut videat; demum loquere, enarra: postrema hec munera ab his, qui amant, ut diiudicantur, ita sunt maxuma, que, etsi perminima forent, non deceat ab ignoto expetere. Curabimus igitur primo illam ut videas.
FORT.
Tu hoc volim scias, stat sententia. Nolo assiduo exarare has porticus et obtundere oculis et suspirio foresque fenestrasque foraminaque et omnia omnemque conviciniam. Nolo me imperio, nolo heritudini, nolo annutui mulierum subigere. Nolo mihi animo id tantum miserie obfirmare, quod efficere plerosque video, aut affectum me cuiquam plus quam sim metipsi mihi. Preter viri officium est mulieribus et tam certatim affici, quibus tam diu sumus in gratiam, quam diu vel Baccho aut voluptate et ioco ad superfluum usque explete sint; vel dum vi munerum tandem extruduntur, ut interdum oculos in nos dimoveant suos idque perparce, pexumum genus animantium!
POT.
Hoc totum, quod dixti, minus nihilo est. Habemus unde tuto conspicias et verba datatim commutes, dum lubeat.
FORT.
Hem, forte id aliquid esset!
POT.
Habeo virum qui, olim conservus ut fuit, nunc amicus est optumus, a quo facilius queque, etsi grandia sint, impetrem. Is (viden isthanc statuam ostiariam?) edes illas inhabitat. Hominem conveniam et dicam velle ex eius horto... aliquid dicam.
FORT.
Et ego una tecum.
POT.
Minime: volo enim te magnifaciat oretque, ut in gratiam se accipias tuam.
FORT.
Lepidum caput! Ergo...
POT.
Ergo deambulato. Ego ingrediar iam, cum fores patent.
FORT.
Optume.
POT.
Heus, heus! Et quis hic est? Et quid fores patent? At domesticus sum, mihi semper patent: ingredior. Salvete, Lares.

IV

PHILODOXUS ADOLESCENS, PHRONTISIS
PHIL.
Hec commeatio mihi pro triumpho est, hoc totum iter meum pre gaudio est. Non possum memet ipsum continere: quicquid video, iubeo salvere, ac si volim omnia hoc meo gaudio impartirier. Salvete, etsi mihi satis iniusti forte sitis, salvete Lares optumi, quibus persepe liceat divam et videre et audire hanc. Salvete vos, superi, tuque, alme divum pater: gratias vobis habeo. Et, mi frater, hoc tanto numnam exultas gaudio? Tibi etiam ingentes gratias ? et utinam condignas exoptatasque! ? pro tuo hoc tanto facinore referam, dum poterim. Dixtin, certum hoc est inde eam audire ut possim?
PHRON.
Dixi audias, videas, verba adicias, ut loco et tempore liceat.
PHIL.
Proh deum, fortuna maximi te semper fecerim, si semper!
PHRON.
Tace, obsecro.
PHIL.
Sic oportet animo ut morem suggeram, sinam pre gaudio se ut defundat decursitetque paululum.
PHRON.
Tace, tace, inquam: videre visus sum insolentem egredi, regredi frequentarium nescio quem ex amici edibus.
PHIL.
Hem, eccum hominem!
PHRON.
Huc accede post angulum aut columnam, ne nos videant. Auscultabimus quid consiliorum congerant.
PHIL.
Hei mihi, quam male nostris rebus timeo!
PHRON.
Tace.
PHIL.
Hem, et Fortunium abhinc, dii, dii!
PHRON.
Tace.

V

DITONUS, POTENTIO, FORTUNIUS, PHILODOXUS, PHRONTISIS
DIT.
Ubi ipsus est?
POT.
Iam nunc aderit. Sic vollem amicos mutuo inter se convenire, ut liberali animo et consulerent se sibi et operas referrent, sicut nos ipsi inter nos facimus: non potuit rectius tibi dari consilium. Sed eccum hominem. Salve, opportune advenis.
FORT.
Salvete.
POT.
Si scires quam hic cupiat se inter tibi familiares ut accipias tuamque in benivolentiam ut constituas, iusto illi amicus fores optumus.
FORT.
Bone vos dii ament!
POT.
Narravi parentes, ingenium, mores, virtutes, probitates ceteraque ut potui omnia, non minus quam se res habeat.
FORT.
Dii te ament!
DIT.
Enarravit omnia, sed, si lubet, dic, queso, qui vere fuere parentes tibi.
FORT.
Thraso et Aphthadia.
PHIL.
Perii, ipsus est! Hic Fortunius Tychie filius est adoptivus, cui olim Ditonus fuit servus; inde iam ex ea domo volt mihi hoc preripi commodi. Perii!
DIT.
Te dudum aspicio: nunc tua hec vox e memoria in mentem reducit te ut agnoscam. Bone salve, an recolis, cum solebam te in sinu e domo patris gestare ad nostram?
FORT.
Centies.
DIT.
Quam eras fraudicolus! Semper in barbam et capillos duriter coniciebas manum.
POT.
Semper te dilexit. Ut lepide applaudebat!
FORT.
Ha, ha, he.
DIT.
Huc advortite animo. Numquam ego antea ex studio hanc conspexeram convicinam: nam me domi non nisi interraro comperio et sat negotiorum habeo quibus me exerceam ? ita dii in pexumum omnia vortant illis fenerariis, qui tanta astutia fatigant me misere in servitutem redigere! Verum nuper, cum domum redierim comessatum, accessit quidam exorans hanc eandem ob rem edes sibi ut paterent mee. Spondi operam; abiit amicum accersitum, cuius causa hoc impetravit gratie.
POT.
Quis ille? An quisquam?
DIT.
Atheniensis, cui parentes Argos et Minerva.
POT.
Vidi hominem.
DIT.
Post interim accessi ad turrim et parvum per foramen vidi eam in superiori triclinio fidibus concinentem versus de laudibus Herculis serio et divum. Volo crimen, si crimen apud vos est, incusare meum: totum, totum me compressi interius < in > nervos. Dixi.
FORT.
Ha, ha, he.
DIT.
Edepol, forma formosior Venere! Sed ad rem redeo: vos amo et neque velim, si rediret.
POT.
Rectis habeo, caute id loqueris.
FORT.
Timemusne illos, qui nihil habeant preter vitam, quam abs cruce precario possident?
PHIL.
Dii te malo divitent! Functus officio es, profecto verba blactis ut dignus es ? et dignum esset cloacam aliquam tuis dictis responsum ut dederet! ?, cui nihil proprium est, nisi lingua isthec tua fetida, pexuma, que in deterius in dies convalescit.
PHRON.
Tace, in aurem conferunt.
FORT.
Non timeo illos.
DIT.
Nostin?
POT.
Pulchre.
FORT.
Quid dixti?
POT.
Dixit illos se velle verbis oppletos et spe usque adeo delibutos abicere a se.
PHIL.
Perii! Nullus amplius sperandi locus nobis relictus est. Tritum hoc proverbium est: integra cum fide tuta spes cohabitat; postquam fides disrupta est, spes intereat necesse est.
PHRON.
Et tritum hoc est, quia quod tritum nimis est haud saporem habet. Tace, bono fac sis animo: unumquodque iter suum habet exitum.
PHIL.
Hei mihi!
PHRON.
Tace, habeo argutam astutiam. Ha, ha, o dii, quid paro!
PHIL.
Quid agis? Qui ineptis? Cur te deturpas tam immunde luto? Dii testes, insanis!
PHRON.
Hem, nunc et capitium...
PHIL.
Vah, insane, cur avolvis id cruri?
PHRON.
Ut taceas et videas; et id precor, quod si videris licere, domum ingredi.
PHIL.
Quo is?

VI

PHRONTISIS, POTENTIO, FORTUNIUS, DITONUS, PHILODOXUS
PHRON.
Hei mihi, hei, im, m!
POT.
Quis lacrumat?
FORT.
Quid clamas, ? chir Priape?
PHRON.
Sic opem expectabam ut dares!
FORT.
Ebrius, debacchatus est: non se substinet.
PHRON.
O celum, o sol, o luna, o aer, o ignis! Opem, opem, hei, hei, im, m!
DIT.
Surge, ne lacruma.
POT.
Quid habes?
PHRON.
Habeo animam inter dentes et labia, ah, am!
DIT.
Loquere, quid hoc est?
PHRON.
Scies nunc: querebam Philodoxum; dum appropinquo ? hei, doleo totus pre ictu!
PHIL.
Quid nunc animo fabricat suo? Me hic reliquit tanto infortunio, nugis spectator ut sim.
POT.
Quis te percussit?
PHRON.
Dicam. In foro legati ex Africa, bone re gesta, cum pompa nunc cum transirent, seduxi me ut viderem spectaculum invisum, inauditum, incognitum, immeditatum, triumphum diceres triumphissimum: tibicines, cithariste, curricula aurata, equi rotati, candidi, maxumi leones, panthere, simie, aquile, sturcones, bubones, monstra, res mire et innumerabiles, que videre longe opere pretium est. Interea accessit putus, qui caballum effrenum, magnum insedet; hunc concutit calcibus, nescio rem ut duxerit: hoc exinde aperto novi, crus mihi semifractum esse.
FORT.
Qui legati?
PHRON.
Pexumi.
POT.
Ex Africa?
FORT.
Et sunt panthere?
PHRON.
Utinam sic illis foret perpetuum cordolium!
FORT.
Panthere? Proh dii, quam vollem vidisse!
PHRON.
Nolim isthac lege, si te amo. Verum, si presto ieris, etiam videas. Mihi tam care cordi est ea vidisse, quam constitit ibi adfuisse.
POT.
Quo me trahis? Quo properas?
FORT.
Ehodum pantheras, equos, tibicines, pueros, pantheras ehodum!
POT.
Maiori etiam in re libere animo satis obsequar tuo. I pre, sequar.
FORT.
Quod nobis iter tenendum est?
PHRON.
Recta te hac, recta illac, ito versus forum. Nostin? Aerem vocibus et tumultu opplent, <ut> rectis audias.
FORT.
Sequere pantheras!
DIT.
Hercle, graviter afficior tuo hoc...
PHRON.
Ha, ha, ho, durius pertractas nimis! Perii! Credin posse me liberari unquam, ut rectus eam?
DIT.
Bono sis animo. Est hic in tonstrina Climarcus, medicus et bobum et quadrupedum omnium et hominum etiam suo pro officio singularis.
PHRON.
Tibi amicus?
DIT.
Magis.
PHRON.
Quid stas, tibi dicon?
PHIL.
Me vocas?
PHRON.
Plane, an cui?
DIT.
Cui dicis?
PHRON.
Ingredere.
DIT.
Dixtin mihi?
PHRON.
Tibi. Cur non is ad medicum? Intro, hei miser!
DIT.
Quid intro?
PHRON.
Hem, introducas eum illum cum sarcinulis et unguento.
DIT.
Quid introivit domum?
PHRON.
Te precor, hominem accersito.
DIT.
Quis introivit hasce edes?
PHRON.
Quid introivit? Centum boves restim cum cornibus...
DIT.
Hercle, introivit: sensi dum attigit ostium.
PHRON.
Bone vir, falsus es: ventus, ventus! Abi etiam, quid stas? Hei, insensate, hui!
DIT.
Quocum alloqueris? Mirum, ni aliquis sit. Quis tu? Heus, si fustem sumpsero! Heus, heus, te video!
PHRON.
Et nullus est, tibi dico. Proh deum, et non te miseret mei! Vides quam afficiar dolore, quam cogar te ut solicitem. Abi, precor.
DIT.
Eo. At credideram...
PHRON.
Audi, prebe fustem.
DIT.
Quam ob rem? Sede, sede.
PHRON.
Diis gratias, non credebam posse admeare! Non ero tam miser, quam ob dolorem persuaseram. Duc me, dum calet vulnus: nolim solum me hic.

VII

PHILODOXUS ADOLESCENS, DOXIA MATRONA, PHIMIA SOROR
PHIL.
Non sine ingenio, perfidia et animo fit magnum facinus. Mirabar quid ineptiarum ageret Phrontisis, cum deformarit luto et gestu se ipsum. Dii perpetuum hoc mihi faxint commodi! Dii secundent paria! Proh dii, quam e sententia res evenit! Introivi domum: ausculto tempto, aggredior, contemplor, revortor. Interea visus audire sum vocem, uti erat, Doxie; obsecro operam, dum alloquar. Negat se eo in loco solitario, abscondito id velle et, siquid malim, iubet suas ad fores ut veniam: ibi se adfuturam. Sed quid dicam, miser? Nescio unde exordium inceptem, hei miser! Ac quid, sic si dixerim: «Amo, ardeo, morior. Tu id vides, tu nosti, tu cur hoc volis nescio. Ubi pietas, ubi misericordia, ubi clementia, ubi animus ipse insignis huic tue pulchritudini condignus?»? Vel dixerim: «Si unquam mihi...». At, at eccum eam, si rectis audio. Hei mihi, quam totum discrucior animis pre gaudio, pre cura, pre metu!
DOX.
Adsis, mi soror, dum alloquor, adsis, precor: nolim hunc qui in me honesto affectus sit, mea causa periclitarier. Volo illi hac parva, exigua in re morigera esse. Ergo ad me! Sed eccum adest: profecto, ut video, vel magis amat quam hactenus usque persuaserim. Philodoxe, dii te ament! Accede ad nos propius.
PHIL.
Et dii faxint me ut ames ita ut condignum est, qui te plus se volit omni optumo perfrui! Dii faxint me ut ames, si id liberali officio honestoque animo opto oppetoque!
DOX.
Dii bene servent me honori meo, ut cupio et studui semper! Cedo, quid est, quod me volis? Loquere.
PHIL.
Nosti quod te iam diu amarim, sed forte non, ut se res habet, ita apud te notum est quam sollicito et quam firmo animo tibi affectus semper fuerim. Nam, ut recte id videre potuisti, nimis honori inserviebam tuo et, ni fallor, eam ob rem forte persepe hoc tantum gratie abs te commeritus sum, verba scilicet mihi misero amanti dono ut dederes, quibus vitam hanc, que omnis inter suspiria et lacrimas diffusa esset, reficeres et fugitivum cor, quod quidem cura adustum sit, vite restitueres, que quidem omnia iam olim tuam in dicionem concesserunt. Hec enim si cum non licuerit, tum non libuerit facere, non est quod percuncter; verum, ut gratias agam tanto pro hoc beneficio tantoque tuo pro merito abs teque ut exorem, dum pro mea honestissima affectione in te mihi aliquid unquam debeat, ut huius te misereat vite et, postquam meo fato sic institutum est, tuus ut sim, malis me vivum, cum forte emolumento quantulum vobis esse possim, quam intereptum tua, ut ita dixerim, crudelitate: quod quidem neque laudi neque in partem commodorum tibi esse possit.
DOX.
Quod me ames et vidi et cognosco idque accipio animo neque ingrato nequedum hoc iudico pre nunc male quicquam cordi tuo e nobis advenire potuisse.
PHIL.
Hoc fateor et inde quam plurimum laudis et meriti merito commerite estis. Et nolim hec dixisse, si dixisse tibi egre sit. Sed, si licet pro tua liberalitate abs te ut exorem, hoc precor, videndi te ut sepius commodum sit et potestas.
PHIM.
Nescio ego quo pacto hoc vobis innatum sit amantibus, ut nunquam sat sit, quod nimis sit.
PHIL.
Neque oppeto id nimis neque etiam id satis vostro sine commodo volim nequedum rem factu difficilem, etsi mihi amplam et gratissimam, e vobis petii; neque amplius quicquam dari opto, nisi ut meam hanc voluptatem et consuetionem neque duro neque gravi feratis animo. Sinite deambulem, sinite ut videam: hoc mihi ad voluptatem, hoc mihi ad vitam est. Hoc mihi fore animi volui vobis dicier.
PHIM.
Dixti pulchre, sed ageres rem nobis gratam, te istinc si abduceres.
PHIL.
Quam ob rem?
PHIM.
Quia honori nostro conduceret.
PHIL.
Siquidem iupseris, egero: nam et tu recte id nosti, quia honori satis semper dedi vostro idque ex animo et studio.
PHIM.
Ergo abi: nam video quempiam inde ad nos.
PHIL.
Vale. Et tu mi vale meque memorie commendatum habe.

VIII

PHILODOXUS
PHIL.
Equidem non inexperte hoc ipsum dici solet, cum primum qui se ament ad loquendum coeunt, quia commutuent animas, dediscant loqui: equidem re id nunc expertus sum. Nam cum primum quicquam verborum volui exprimere, tum, prius siquid aderat anime, prosiluit inter eius sinum, adeo ut et mei et verborum pene oblitus fuerim, miser. Debueram verba optuma, verba precantia, verba commendatoria, non que rixam et odium, sed que benivolentiam et amorem excitarent nutrirentque. Sic debueram: «Ut solet aliis amor voluptas esse, mihi, non quod amo ? nam nimis ardeo ?, sed quod te amo et voluptas et felicitas est. Nam venusta es et bella es et lepida, lepidula et moribus et virtute insignita et ceteris in rebus singularis. Sed quia me in tanta egritudine ob amorem constitutum video, ut mee interdum misere misereat vite, volui hoc e vobis gratie exorasse. Nam et nox et dies suum pervorse in me officium peragunt; semper quidem meos inter oculos, semper animo, semper insita in me es. Multa mea causa volim, multo plura nolim, tue ne male afficiam honestati. Non meus, tuus sum, tam totus quam grandis sum, et tuus volo esse meque ut recipias precor.
Velimque, et me invito hoc velim, tibi fore pro statua lucernaria, dum in sero stas natura naturaliter bellula absque lege et fictione, in palliis et crinibus, tandem ut tibi essem aut commodo aut voluptati mihique, dum te vel viderem vel audirem, essem vite mee vinculum. O dii, aut essem cithara! quia, dum me pertractares, prorumperem in voces amenas, canoras, suaves, quod harmoniam saltem adrideres, interdum saltem contingeres. Proh deum, quam essem felix!».
Sed quin desino amplius ineptus esse? Quid, si isti me audissent? Et prope sunt et profecto forte audierint et viderint omnia. Nimis incautus sum. Vero, quid nunc rerum agendum est? Abnegandum otium est: volo meum, omnibus postpositis rebus, fabricatorem fraudum convenire et enarrabo omnia, ut re, consilio et opere omni omnia conficiat. Sed quid hi mussant? Volo hinc furtim auscultare.

IX

DITONUS, POTENTIO SERVUS
DIT.
Ego sic censeo, pro hac provincia te dignum fore legatum: nam eius mores longam ob consuetudinem tibi ex plano patent, ut, siquid incusaverint recusarintve, confutes omnia.
POT.
Ego secus censeo hanc tibi provinciam iure delegatam fore, cum et facundia amplius valeas et, quia convicinus sis, tutius id possis.
DIT.
Censen?
POT.
Censeo.
DIT.
Stat sententia?
POT.
Stat et veritas et optumum.
DIT.
Bone dii faveant! Et quid exordiar?
POT.
Proh fabulas et muliebria: aut de ansere aut de gallo quere, aut pro cucurbitis semen exquire, vel siquid tale.
DIT.
Scin quid meditabar? priusquam verba proferrem quicquam obsonarier. Nam digniora et multo pinguiora se efferant et, si nescias, plus centies hanc hodiernam interrupi cenam: non possum mei compos esse, cum ieiunus sum.
POT.
In amicorum causa multa solent, qui amant, perpeti et permittere, que sua in re non fierent.
DIT.
Vacua loqueris: egomet ipse mihi notus sum. Hoc scito ? graviter alloquar: quid peius quam ieiune et incomposito scilicet ventre loqui?
POT.
Bone, pulchre, probe! Sed quod nunc temporis quasi superest optumi, convenit non vacuum nostro condigno opere prelaxarier. Ego post te adero ut, siquid delires, quasi qui ad clavum sedeam corrigam.
DIT.
Sequere. At paululum vini...
POT.
Ut lubet.
DIT.
I, sequor.

X

PHILODOXUS, PHRONTISIS
PHIL.
Servitus nulla libera est et nulla libertas misera: hoc proinde est quod dicunt fidem divam fore et liberam, quia in servo nec vera venit ulla fides. Sed nonne sum vere bardus, vere plumbeus, qui hoc viderim cogitatim et prescierim diu hosce res omnes meas quasi ad ruinam seducere in proclivi neque quicquam opposuisse subtenaculi?
Oportuit sic dicier, cum alloquerer, hos fore fallaces, pexumos, infames servos; persuadere nequid audiant, nequid credant neve quid responsi dedant. Hec oportuit dicier: nam norant recte nimis ut amarem, pre me id ferebam, hei miser! Nunquam potuit hoc in mentem incidere, ut opportune et attemperate eas certiores redderem!
PHRON.
Eho, bone vir, de legatis quam bone se res habent?
PHIL.
Hem, intermedie.
PHRON.
Quin vel optume?
PHIL.
Quia supervenerunt et legati et debacchati, male ut agerent rem meam.
PHRON.
Qui?
PHIL.
Venerunt Ditonus et Potentio, interruperunt omnia, struxerunt in me et divam fidem multa pexuma et contraria mala. Dum accederent, subduxi meme; ii sic discrepant inter se: «Quin tu esto, quia facundus... quin tu, quia convicinus... muliebria oportet pro exordio...» et reliqua. Ego sic facio coniecturam heluonem illum Fortunium Thrasim rivalem meum, quem si vivo, quem...
PHRON.
Recte ausculta paucis: condicam rem ut res est. Eram apud Climarcum medicum, tum interim reducem se offert Fortunius, minatur quod ludos se fecerim, advocat Ditonum, tractant consilia, statuunt: «Sic verbis meis dicito, ut dixi, et hoc dicito... audi... rectin habetis?». Nihil amplius ex eorum dictis potui excerpere. Illico suspectare incipio oculis non minus et animo. Abeunt, venio.
PHIL.
Ergo quid hic censes?
PHRON.
Censeo... sic censeo, quia censent nos censere quod male censeant.

XI

FORTUNIUS, PHRONTISIS, PHILODOXUS
FORT.
Profecto in hominum vita nihil adprime ? magis a diis optumum video, quam ut nobis sic succedant bona tum ut, siquid velis, a te ipso exquiras. Bone me omnes dii amant, cum mea me mater amat. Sum deus, cum nihil desit: habeo omnia cum diis communia, preter vitam; habeo voluptatem et voluntatem, ut lubet; sum et etate ad vires apta et venusta bellitudine inter primos non postremus; suppeditant pecunia, benivolentia, honores et omnia, omnia; suntve quam plurimi qui me efferant laudibus, quibus et bone possim facere quive semper studeant quam multa meam in utilitatem et voluptatem accumulare. Siquidem perpetua vita sit, Apollo sim.
Non scieram, non videram, non querebam hac in convicinia quicquam, nunc id totum, quod insigne est, ultro offerunt. Rogant ut et benificium hoc suum, quod quidem haud minimum quam multis foret, dono roga t ut accipiam. Volo illis morem gerere: adibo et quam pulchre eam recipiam Doxiam. Cum primum ingrediar domum, iupsero: «Afferte subsellium»; cum accesserit tandem, at paululum, assurgam: «Si vales et me amas bone est», dixero, «tractabo, amplectar, morsibus cunctam insignibo, omnem ligurriam totam. Sic volim omnes efficere amantes, hec fore munera que in amoris pignus dederent, que [se] illos in memoriam persepius reducerent.
PHRON.
O ineptissime, quam insanis capite, quam blactis! Scin quid volim? hunc fore illi cloacam, ut interdum illius nates labiis adtractaret et interdum deglutiret quicquam.
PHIL.
Ha, ha, he, iam!
FORT.
Quis hic arridet? Hercle, sum vobis an ludus? Bone vortam in luctum, si cepero.
PHIL.
Favere et bona verba queso.
FORT.
Et quid hic stas?
PHIL.
Quesieram hunc: hic non ambulat.
FORT.
Quis? Et tu hic es, furcifer? Facite ne vos in posterum hic amplius videam.
PHRON.
? Romi edicta hec sunt: at faciam, si obcluseris oculos; hoc pugno at effodiam: efficiam planule, nihil doleas. Sine hoc solo digito, quia peracutus unguis est et quam accommodate hoc venit, sine.
FORT.
Et hoc ad ludos etiam adminiculum datis; quod si me irritaveris, furcifer...
PHRON.
Irritaro caprum ebrium, dementem: hoc fecero.
FORT.
... quod si me irritaris, faciam ut tuum illud hoc crus putridum et contusum in gremium recipias, ut accursites et advoles ad Tibrim, magis etiam secus si iuraveris, lotum et nectum una, qui fecem sudas, cunis barbare.
PHRON.
Et quidem hoc iuro: me nunquam facies ut curram, ni te sequar, et ob pretium dabis ingentes penas ad fessitudinem usque; et videbor non claudus, cum voluero, et non sine maxumo tuo malo.
FORT.
Proh Iupiter, cur non me in solitam iram proveho? Et quidem non eris potis, Iupiter, quin hodie hunc mactem.
PHRON.
O, ah, morare! Illuc venero ad solem, ne hic in umbra incaute mihi oculum effodias misero: valde sum amicus hisce oculis, quibus te videro flagrionem in pistrinum deditum. Morare!
FORT.
Sum liber et nimis liberalis, non convenit verba ut accipias mea. Habeo grandius aliquid agere.
PHRON.
Recte scio: habes pyram struere centicubitem. Vin auxilium? Vale, vale.
FORT.
Quis hic est? Ditone, Potentio, ubi sunt hi confedusti bibones? Sed nullus furcifer est, heus, oh!

XII

MNIMIA, PHRONTISIS, PHILODOXUS, ALITHIA VIRGO
MNI.
Pol quidem, haud sum eo dimidie media, quo reliqui est ut liceat loqui: obivit longe fugam animus pre timore. Dii immortales, qui omnia vident, id frustrum anime, quod abest, ad me restituant, si viderint. Mehercle, vel magis huius virginis quam meam ob causam id dico, ne perdita me solam se advehat domum. Dii immortales, quod nunquam audivi, hoc vidi nunquam: magis alioquin, mehercle, mire hec factio miranda est. Dii, hoc crediderim, quempiam amare quod minime viderit, aut ea in re affectum esse, quam potissimum nesciat?
PHRON.
Quid turbida es? Quid est?
MNI.
Est scelus scelestissimum adhuc et ante oculos; et vos estis, qui vos indignos humanitate tanto in facinore habuistis.
PHRON.
At qui?
MNI.
Ut audistis tantos tumultus domesticos, ut noluistis opem afferre, ut stetistis spectatores.
PHIL.
Hem, tumultus? Qui id?
MNI.
Venit Fortunius... voluit... rupit... introivit... noluit... fecit... abiit. Nescio ego quid dicam, non sum mei recte compos neque valeo loqui. Dic tu, mi virgo, narra ut gesta hec sunt, que rectis videris omnia pexuma.
ALITH.
Eramus in horto. Venit Ditonus propius, salvere nos omnes iubet, reddimus vices. Premittit se habere rem facetam auditu dignam, quam exponeret iocandi causa, dum volimus audire. Pollicemur operas, tandem hec narrat: «Fui nunc una cum isthoc in foro penes Fortunium. Ibi forte aderat Gnato; cum primum nos respectat, conicit se in pedes, adcurrit ad nos: ?Maxumo vos honore dignos, plus maxumo salvere iubeo. Quid statis tristes? Soleo semper, cum vos video animo fronteve liberali et ampla, memet ipsum letitia in immensum afficere. Ni curiosi alibi sitis, dixero vobis rem miram, in quam nunc animum dederam. Mehercle, advortite huc animum. Incredibile hoc vobis videri sciam, ut quemque vostrum pluris faciam, pluris diligam quam ego me ipsum. Sic res est, etenim non mirum: causa in promptu est perplana ad unguem usque. Scitis quia vobis semper sum lepidus et morigerus, ideo me in amorem delegistis semper: ergo non possum non facere quin vos amen. Ego vero me haud amo, non sum meus, nihil habeo mei quod meum sit, nihil: nam scapulas, nates pariter et genas omnes et me omnem questui habeo ad cenam et locavi eas pretio vapulando. Hec sit causa, nunc re ad id periculum faciam?. Nos ambo eramus in sole, stabat una Gnato nobiscum; erant hominum umbre prostitute ad terram, ut solet. Tum Gnato: ?Ditone, hec tua est umbra, advorte, tua est. Hanc medius fidius apprehendam quovis in loco: ut amica est, nusquam abfugiet. Et viden quia habeo manus iam in capillos? Quid dixeris, eam si fecero nusquam se ut dimoveat et ponam etiam in caput pedes? Hoc vidistis, nunc et meam conspicito: quia me hodio habet, discedet neque me sibi adiungi volt. Numquam possim eam intercipere, etiam toto oppido si recursitem: non, hercle, at mirum est?.
Fortunius noster, vir quidem optumus ut facetus, tanta inter hominum frequentia, quibus ad spectaculum hoc stipatus erat, cum homine stipulatur cenam pinguem et lautam si ut se teneat fecerit. Stat pignus, stant testes, arbitri et concenaturi. Iubet ergo aures ut capiat suas: ?Nunc ito quo lubet, semper eam contineas?. Is aspicit et ingenti pre letitia totum discursitat forum. Omnes adrident, omnes ingenium collaudant viri, admirantur, ferunt sententiam deberi Gnatonem in cenam. Fortunius, vir quidem ut facetus neque minus liberalior, ultro remittit omnem cenam iubetque accersiri una et colligatos et spectatores cunctos et Gnatonem ipsum ad cenam in crastinum, qua in cena ero aut censor triclinii, aut preses popine, aut in hirneis imperator».
Tum nos percunctari quis iste Fortunius. Is narrat altos parentes, profundas divitias, ingentes clientelas, multa immensa et magna grandia, bellitudinem hominis, probitatem, mores, ingenium, usque nihil desit, nisi consimilis coniunx. Et quia nos omnes sic vicinas, sic et benivolas amet ? quod quidem esset in partem necessitudinis ?, sua pro virili id cupere, eum hunc nubere in Doxiam, idque volle et daturum operam simul ut colloquantur et facturum: nam sciret optume conventuras, quippe cum inter se mutuo ament, et voluntates et sententias. Negat tamen se quicquam Fortunii ex verbis dicere, quin immo illum huius rei fore inscium, sed, quia quasi id res exigat, dixisse.
Et nos sic: «Sumus matrone, sumus Rome, sumus Romane, quarum sit sancte divum hymeneum sequi». At is: «Hercle, volo fiat, fiet». Nos: «Vale, consulto opus est», et abimus in domum. Paulo post interim ingrediuntur omnes, strepunt, confringunt fores, conscendunt. Nos disgregamur omnes; ego, quia parva, stabam intacta, omnia videbam. Queritant Doxiam ? ea ascenderat fastigium domus; postremo invenerunt Phimiam, unicam eius sororem, eam asportarunt secum. Dixi.
PHIL.
Vos cetere valetis?
MNI.
Valemus, ni hec de Phimia egre sient.
PHIL.
Proh dii, que hominum petulantia, qui furor, que lascivies, que iniuria! Vollem aliqua in re huic fore pro meritis, ut meretur.
MNI.
Dii, vostram fidem! Hec acta sunt, ut videtis. Nos eamus, ut hac de re certiorem reddamus patrem, suis in edibus hoc fore.
PHIL.
Bone. Phrontisis, comitare has. Ego accedam ad forum ut hominem, si viderim, domum adducam.

XIII

MNIMIA ANCILLA, PHRONTISIS
MNI.
Hei mihi! Sic datur fatis, sic recipi par est. Dii sic mandant, sic nos et volle opus est.
PHRON.
Quid stas? Cur non imus domum?
MNI.
Hei! Verso quam multa meam inter memoriam, que partim nolim, partim malim et optem.
PHRON.
Est hominum condicio hec, volle et nolle. Hoc volle et hoc nolle suapte in tempore, prope sapientum est; nolle que volle oporteat, aut volle que possis minime, eorum est, qui sibi solis et credant et cupiant. Olent scelesti semper suo scelere seque palam scelus trahit, parem ut parturiat penam. Non inulto hoc ierit.
MNI.
Non diffido sic futurum, ut autumas. Sed amplius meam incuso dementiam una et viri mei, a quo iam fere annis tribus habui discidium Athenis, quia denegavi illi anulos aureos signatos, partos suo labore, quos apud me posuerat servandi causa. Feci ut solent fere omnes, ut sumus, inepte mulieres, presertim si valeant forma: volui precibus et blanditie id exposceret; postridie abiit. Nunc nomen hoc tuum eum illum mihi in memoriam reponit, quicum, ni hec fecissem, degerem vitam non vulgarem opulentamve neque aberrarem, ut in dies facio.
PHRON.
Quid elegisti vite tibi ad exercitium hac in urbe?
MNI.
Ego semper totis viribus, ut quivi, honestam consectavi et vitam et gentem. Audieram huc Romam meum accessisse virum. Veni ut comperirem, et nusquam illum. Cessi domum huius patris Alithie: huic Chronos nomen est, censor et preses excubiarum. Hanc habet filiam, quam ample diligat; eam commendavit mee fidei et regendam et observandam: accepi amoque illam ut filiam. He quidem matrone huius et indole et ingenio familiarissime delectantur contraxeruntque mea opera inter se quasi necessariam amicitiam. Sunt persepius, stant una, conferunt, condicunt inter se consilia; postremo omni de re certiorem me reddunt: nimis concredunt, nimis obsequuntur mihi.
PHRON.
Dic sodes, quid tibi nominis?
MNI.
Mnimia.
PHRON.
Voluisti potius anulos perdere, quam viro reddere?
MNI.
Neque negabam redditum nequedum perdidi, sed ita ut fit mulierum more subinsanibam.
PHRON.
Demum amisisti anulos et virum?
MNI.
Si mihi sic foret vir, ut sunt anuli, pluris tenerem anulos quam instituerim. Satis illum expectavi, satis sum functa meo officio; forte huic virgini dono dedero, cum satis longe iero in moram.
PHRON.
Et habes anulos?
MNI.
Habeo, teneo servoque illos.
PHRON.
Tu, si virum videris tuum, noris?
MNI.
Quam ob rem tu id dicis?
PHRON.
Ut comperiam illum tibi, quia te satis amo, ut digna es.
MNI.
Ah, mi vir, nunc te, nunc primum cognovi, cum in aciem intendi visum! Et quam es non similis solito, quam deformis, quam cognitu difficilis!
PHRON.
Sic fit quando commutent mores. Neque minus tu omni in re et durior et difficilior mihi videri solita es, quam nunc videare facilis.
MNI.
Bone gaudeo, ut optume est, nos nobis compertos esse. Da te mihi ut amplectar.
PHRON.
Renube.
MNI.
Cupio.
PHRON.
Bone est.
MNI.
Bone iam fiet sacrificium diis tanto pro dedito. Mi vir, valuistin?
PHRON.
Satis.
MNI.
Et quid tibi cum illo hoc adolescentulo?
PHRON.
Optuma et aperta benivolentia, ampla et continua familiaritas, firma et simplex amicitia.
MNI.
Et quid hic stabatis?
PHRON.
Dicam. Is amat Doxiam hanc tuam assiduo, quam, ut desiderat, ita ego malim illi fore coniugem et laudo coniugium, equam quorumcumque ut contineam sortem; precorque eius voluntate, meis verbis, cum vales coniunctione cum his, tum nitare animo et omni opera tua sollicitudine hoc coniugii ut fiat.
MNI.
Mi vir, salve, gero tibi morem, ut iubes. Ibimus ambo, hec virgo et ego, curabimus rectius omnia et, ut opinor, possum bonam tibi expectationem polliceri. Conabimur persuasione et precibus rem ducere ut velitis. Mi vir, vale.

XIV

PHRONTISIS, CHRONOS, PHILODOXUS
PHRON.
Proh dii immortales, quantum habet virium dissuetudo, quam est efficax ad scindundas omnes etsi firmas amicitias! Equidem sic existimo, fieri si possit quempiam secum aliquot temporum ut neque colloquium neque ulla in re consuefactionem habeat, effici ut sese aut breve aut nihil diligat.
CHRON.
Audivi, auscultavi, habeo omnia. Mee nunc erunt partes facere, quod iure agendum visero.
PHIL.
Preterea timeo filie tue fortassis non bene, quippe cum ea domi necdum sit, quam inter eundum cum Phrontisi liquerim.
PHRON.
Quos me audio? Hem, eccum nostros.
CHRON.
Agedum, quid vis fieri?
PHIL.
Nihil, nisi citus ut advenias, dum id queat.
CHRON.
Forte credideris, quia gravascellus sim depontave, minime quod valeam cur u. Adcurrerem, et precurro cum lubet. Nunc sic eo: nimis expectato hoc ab me affectas opere. Viden? Iam attigimus edes et prope iam erimus.
PHRON.
Volo advolare ad illos, ut hominem onustum faciam meo partim et suo gaudio. Nam scio coniugem ut valeat dicendo et apud hunc senem gratia et facilitate. Hoc scio, quia conficiet rem ex sententia. Advolo.
PHIL.
Nimirum deterius hoc integrascit. Dic, dic, narra: quid portas nuntii? Quid?
PHRON.
Omnia que nosti mala et grandia quedam bona, que scies et admirabere et conletabimur.
PHIL.
Conieceram me in pedes, cum primum videram te accurrentem, quia timide timebam pexuma.
PHRON.
Ubi offendisti tam extemplo patrem hunc virginis?
PHIL.
Advectabat se domum. Mehercle, nunquam vidi hominem tardiorem!
PHRON.
Confectus etate iam est et annorum plenus.
PHIL.
Quin immo iuniorem se velociter et cursu validum, et tam se dimovet, quam si habeat calculos omnes ad unum usque dinumerare.
PHRON.
Veniet, veniet.
PHIL.
Et quid hoc est boni? Narra, me ut impartias tua letitia.
PHRON.
Scin tecum quam sepius explorarim tum fortunas, tum ineptias meas, qui ab uxore fecerim divortium, et quam dictitabam: «Si adesset!»? Nostin?
PHIL.
Bone.
PHRON.
Eam comperi.
PHIL.
Hem, ubi ea est? Valet?
PHRON.
Valet estque premonstratrix eius virginis Alithie, est assidua illis in edibus familiarissima. Tractavi rem ut debui; ea introivit ut fierent que iussi omnia. Bono sis animo, letare. Nunc volo hunc conveniamus senem, postquam adsit. Salve.
CHRON.
Quis tu? Hem, salve. Adfuistin his rebus cum forent?
PHRON.
Novi omnia.
CHRON.
Vera hec sunt, ut audio?
PHRON.
Quidem.
CHRON.
Et de filia satin res valent?
PHRON.
Non male.
CHRON.
Et quis his actis causam dederit?
PHRON.
Nescio preter hoc aliud quicquam, sed opinor, et forte non vano, hunc Ditonum fuisse hac in causa primarium magistrum.
CHRON.
Iubeo: tu illum ad nos citato et meis dictis, abi; tu iube dispesci eas omnes mulieres huc in publicum, quia volim librare omnia et scire rem ut fuerit. Ito presto hec ut fiant, volo: non possum diutius assistere.

XV

TYCHIA, CHRONOS, PHRONTISIS
TYCH.
Me miseram, eccum senem ante edes! Iam non ero potis quicquam ut institueram. Vortundum consilium est; ob id hominem adibo, cum percuncter quid in nos animi paret, tum ut sedem, siquid irarum insurgat advorsum: neque enim habeo causam omnino iniquam neque inusitata sunt hec neque sunt indigna adolescentulo. Non enim ea sunt graviter habenda, que etas omnis suo quasi iure exigat et exposcit: omni in etate multa, ut sua, preterm ttenda, multa tolleranda sunt. Sed hac in re, siquid est quod doleam, id solum est, quod me inconsulta hoc fecerit, quod hercle non me invita fecisset facinus. Volo enim animi viribus et audacia ut vehementer valeant, quos delecto quosve admitto: hoc volo. Sed volo hominem convenire. Salvus sis, Chronos, quid operis hic est tibi?
CHRON.
Quasi id nescias, aut preter voluntatem tuam hoc inciderit mali sceleris! Sic oportuit in civem liberam?
TYCH.
Scilicet paucis.
CHRON.
Loquere.
TYCH.
Scio que gesta hic sunt, hoc fateor, que quidem si me conscia fuissent, etiam id dicerem. Nam ulla ex parte se dederent, ut vererer quicquam; si enim libera est, libere et liberum sibi delegit virum, quem vult, quem teneat: sub equo et bono est. Dixi.
CHRON.
Pexuma es, femina es! Ergo tam liberas oportuit fieri nuptias, scelestissima, confringere, turbare, asportare viribus et vi sic nuptam! Volo hominem accersi iubeas illico.
TYCH.
Fecero, si iupseris.
CHRON.
Iubeo.
TYCH.
Ehodum, bone vir, nostin filium?
PHRON.
Sepius.
TYCH.
Noveris edes meas?
PHRON.
Tutius si monstraveris.
TYCH.
Recte adhibe animum: hac recta ad publicanos, tum vorte ad levam usque ad pistrinum, demum conscende ad plateam; ibi ad dextram videas umbonem ante edes illas appensum, ubi de more hec inscripta sunt aureis litteris: NISI IAM FORTE. Ille mee sunt edes: advocato gnatum. Intellextin?
PHRON.
Non auscultavi neque unquam comperirem. Iube ex his tuis unum.
TYCH.
Dii te perdant!

XVI

MNIMIA, CHRONOS, ALITHIA, TYCHIA, DOXIA
MNI.
Salve, mi salve Chronos.
CHRON.
Ubi est gnata?
MNI.
Intus, iam nunc aderit.
CHRON.
Satin sane res sunt?
MNI.
Satis. Adite huc ad nos, Chronos hic est.
ALITH.
Salve, mi pater.
CHRON.
Acta hec sunt, ut dicunt, abrupte fores, vi pressum et deportatum?
ALITH.
Acta, mi pater.
CHRON.
Proh Iupiter, numquid nam edixi illum accersi iuberes scelestissimum? Fecero hodie meritas penas fenore ut luat. Iube illum, iube extemplo.
MNI.
Quem vis accersi?
CHRON.
Illum eum scelestissimum hominem.
TYCH.
Mea tu, hoc precor, hominem exoremus hoc gratie. Chronos, ni viderem hec, que paras, omnia huc tendere ut his, quibus illata videtur iniuria, par fiat, non esset quin dubitarem tuam in gnatum sententiam. Verum cum et ipse cognoscas et a iuvene et ab eo, qui grandiori amore affectus sit, et in quem perfacile patiatur hec acta fieri, censeo non abs tua iustitia alienum si partim pietati in nos, partim et humanitati tue concedas. Sine te ut exorem; f ce in te coniecturam, finge in filiam sinistri quicquam: comprehendes quam pervorse in te omnia redundent mala.
MNI.
Mi Chronos, ah, redde te dignum solita et mansueta humanitate tua, sine te ut exoret.
CHRON.
Quid est quod volitis fieri?
TYCH.
Volim mihi matri hoc ut fiat gratie, quam si feceris, feceris rem equam pariter et his omnibus gratam.
MNI.
Mi Chronos, sponde, obsecro.
CHRON.
Loquere.
TYCH.
Volo illam filio fore coniugem.
CHRON.
Dum ea id volit et eius que hic est soror.
TYCH.
Ea expectato hoc volt et eius soror annuit, hoc video. Et volt, hercle, volt, volt quidem rem bonam, mi bella, mi lepida! Hoc vis, scio, dic velle! Volt, Mnimia.
MNI.
Et fiat.
CHRON.
Vin fieri?
DOX.
Dum in rem nostram conducat, vel id volis.
CHRON.
Ergo nubat.
TYCH.
Dii te ament, dii perpetuum te servent! Ibo domum, ut filium in nuptias traham.
CHRON.
Bone, quid ergo hic restat? Volo remeare ad forum.

XVII

PHILODOXUS, PHRONTISIS, MNIMIA, CHRONOS, DOXIA
PHIL.
Phrontisis, si ob meam in te singularem observantiam commeritus unquam sum abs te ut possim quicquam, nunc precor id omne, non quod debes, sed quod possis, in amicissimi causa ut semper soles exhibeas. Ego me ipsum, meme omnem tue dedico, tue relinquo fidei.
PHRON.
Vah, quasi!
PHIL.
Non immo, quia nimis cupio, nimis ardeo.
MNI.
Mi vir, bono sis animo. Duxi omnia et tracto ut vis et debeo.
CHRON.
Quid conloquimini tam seducte?
MNI.
Hunc meum novo repertum virum alloquor.
CHRON.
Is ille tuus est?
MNI.
Meus ipsus.
CHRON.
Gaudeo. Et quid est quod tractas? Siquid valeo, dicito.
MNI.
Optume, dicam. Hic adolescens Atheniensis est; novi parentes eius viros probos et primarios nostra in civitate. Is vollet mea et tua opera hanc Doxiam novam sibi nuptam fieri. Ea, si valeo coniectura, non omnino id recusat. Credo, si eam advoces, nostra persuasione perfici ut huius expectationi et desiderio satisfiat.
CHRON.
Ergo quin advocas?
MNI.
Mi Doxia, huc ad nos, anime mi. Scin quid inter nos confabellarimus? Laudavimus de sorore coniugium et admirabamur prudentiam et humanissimam facilitatem tuam pro eo, quod apud te his in rebus, que optume sint, non precibus nequedum ampla persuasione opus sit, qui, ut omni ex parte tibi simus honori et commodi, perpetuam et curam et diligentiam capimus. Narravi preterea quo in te animo Philodoxus affectus sit, quid exposcat, quid volit nostro opere et precibus fieri. Consulebam senem quid censeret: is approbat, collaudat eamque ob rem huc te accersivit ut cert ores nos redderes, quid tibi animi sit in nuptias.
DOX.
Scio vos ea virtute preditos, ut possim tuto vobis et credula et morigera esse. Ego et coniugium et reliqua omnia vostra ex voluntate et sententia accipiam et recusabo. Vos id videte, quo me in loco constituatis.
PHIL.
Hei mihi, quam timeo hunc senem ne deficiat persuadendo! Phrontisis, viden quo in periculo res nostre sint? Subice adminiculi quicquam ut convincamus, age.
CHRON.
Hoc volim scias, me non ex toto approbare virginem et bellam diu domi sedere. Quod etsi plerumque fiat, tum quod non adsit cui digne connubat, tum quod in grandiorem familiam malint rem suam, non tamen perinde laudarem id abs te fieri, vel quia sola restes ? quod quidem suspicione non vacuum est?, vel quia cetera omnia, que in connubiis deliberandi causam solent afferre, longe cessent: nam neque dos neque affines neque mores ulla ex parte se prebent, unde merito recuses nuptias. Dixi.
PHIL.
Et pulchre, dii te ament! Ah mi, obsecro!
MNI.
Mehercle, dixti ut res est: necesse est has fieri nuptias, volo fiant. Da manum: hic tibi sit vir, hec tibi sit uxor. Voltis?
PHIL.
Volo.
MNI.
Et tu id vis? Quin dic malle! Volt, hem.
DOX.
Volo.
CHRON.
Bone est.
PHIL.
Dii immortales, quis unquam meditato hoc dixerit? Sum admodo beatus. Plaudite hoc meo bono, plaudite!

 

II Redazione

Argumentum

Philodoxus Atheniensis adolescens Doxiam Romanam civem amat perdite atqui habet fide optima et singulari amicitia coniunctum Phroneum, quicum sua consilia conferat. Dat operam Phroneus amici causa ut Ditonum libertum, convicinum amate, benivolentia sibi advinciat. Homo fidem prestat rebus defuturum se nunquam. At interim Fortunius civis, insolens adolescens, Dynastis suasu hanc ipsam Doxiam cupere occipiens, lepidissima Phronei astutia depulsus est, quoad amans nonnihil verbis sese commendatum fecit mulieribus. Denique irrisus Fortunius adolescens per vim edes ingreditur, Phimiam sororem Doxie rapit. Tandem Mnimia ancilla, cum virum suum Phroneum comperisset, atque Tychia, Fortunii mater, precibus exorarunt ut Chronos, excubiarum magister, omnia componeret: ex quo hic raptam tenuit, is vero amatam duxit.

I

INCIPIT FABULA PHILODOXEOS LEGE FELICITER LEONIS BAPTISTE ALBERTI PHRONEUS
PHRON.
Et merito superis gratias habeo, quod me hoc etatis libere atque ut volo sinunt degere. Quanto enim sum hoc felicior, qui me huc dimisit! Nullis ego, ut ipse omnibus, afflictor curis, quas forte, ut assolet, animo nunc denumerat suo: «Enim sic debueram... hoc fecissem... recte institueram...». Ergo id forte dixerit: «Sane isthuc ipsum erit... at nolim... at malim... quin veto... dii bene vertant!».
Merito ergo diis gratias, quoniam vivo ut volo, quod quidem primum libertatis est munus. Atqui profecto graviter eius causa animo afficior: video namque ut perdite amet, ut timeat, ut expectet. Enim et quis hic est cruciatus, qui quidem animum et trudat et scindat et agitet hominis? Curavi, mehercle, hoc tantum furoris ab egroto animo exstirpare, at nihil minus: malum quidem hoc iam radices dedit nimias. Sed, proh deum, quid hoc monstri est, hominem, quod alium amet, sibi ipsi admodum esse inimicum? Ne vero maiora procul dubio tormenta sunt que amans ipse sibi afferat, quam que ab inimicis deveniant! Amantis animus nunquam tristi et cura et sollicitudine vacuus est. Recte igitur mecum disceptare soleo qui maior furor sit, an is, quo Mars agitat, an is, quo Venus inficit. Vehemens in utramque partem mihi et anceps ratio est; sed illud constat, hunc nostrum in dies magis fieri ex amore furibundum.
Et quam accurate, quam premeditato hoc me iupsit negotii conficere! Hec dixit: «Nosti quod te diligo et nosti angiportum, ubi operam omnem, diem omnem meque omnem contrito consumoque miserum. Istuc ito ac, siquid videris sive quem transeuntem, speculator. Ibi directo ad levam, quasi edibus amate coadiunctum, ostium est semifractum abesum imbri, ubi statua Plutonis constituta est. Edes ille multo mihi commodo esse poterunt, dum in illius familiaritatem, qui inhabitat, nos inserpias. Est ut hominem convenias teque amico et vite mee amicum ac veluti vitam prestes. Hinc haud commoneo quicquam necdum impero: tute sapis et frugi es. Hominem ut agnoscas, huc adverte: est fuscus, barba et capillo prolixus, claudicans, cesius». Itaque ille hec dixit; tum ipse abii, huc accessi, iterum atque iterum bis quesivi pervolitans omnes vinarias tabernas, at nusquam hominem. Hic ergo fessus operiar, dum fortassis redeat. Sed quis est, qui huc inter eundum interloquitur? Ipsus, enim vero ipsus est.

II

DITONUS, PHRONEUS
DIT.
Iam, ut mihi persuasi fore, ita evenit. Nam quo studeo illis obsequi fenerariis, eo iterum studeo servitutem consequi. Durum sane genus hominum, qui quidem, ubi suum male sibi fraudent genium sibique victum discarpiunt pexime, quid censes aliis facturos, dum queant, fore? Neque enim illis sat est nostro opere cuncta, que sint ad rem domesticam et sumptum, suppeditarier, quin velint me iterum in servitutem redigere. Cecus sum, fateor, claudus, fateor: at non ita quin et viderim et abfugerim opportune.
Sed quis hic sedet homo? Fortene ex illis quispiam, me ut intercipiat miserum? Quis tu et qui hic? Audin? Quo te admoves? Hoc tibi edico, fieri libero iniuriam, que fiat mihi, homini omnium memori et vindici. Audin? Sum ipse Ditonus, fui Tychie famel: nunc eius ob gratiam, et quia bene de se meritus sum, quia cuncta facio eius ex voluntate et sententia, manu idcirco me in libertatem demissum. Audistin? Iam liber sum et te liberior libero, dum hanc habeo et libertatis patronam et iniuriam refugium: ne me proterve tetigeris! Hoc edico ut tuo tibi caveas dorso ac nequid tue confidas temeritati.
PHRON.
Proh deum, quam mihi provinciam delegavit! Non enim magis cupio quam timeam rem ex sententia posse succedere.
DIT.
Et hercle, preter viri boni officium agitis, dum ita infesti estis in me, qui studeam cunctis, et presertim vobis, meme in benivolentiam subdere. Num quidnam hoc e vobis meo benificio commeritus sum, ac si elaborarim saxa ut liquefacerem et lateres ut lotos redderem? Duri estis: obsequio apud vos benivolentia dissolvitur, non iungitur.
PHRON.
Volo ego te.
DIT.
Me? At me ne contingas, ne me comprehendas: erit hoc mihi pro vi et iniuria.
PHRON.
At volo, inquam.
DIT.
At nolo, inquam. Hem, quid manum invehis? O populares, opem, opem afferte, accurrite, succurrite! Sine, inquam, ne me detentes!
PHRON.
Quin bono animo es?
DIT.
Quin et vos desinitis iteratis iniuriis me et timidum et suspectum reddere?
PHRON.
Aus ulta paucis: volo ego te scire me virum et tibi affectum esse...
DIT.
Quam ob rem? Quid in te admisi, ut ita detractes, ut male hoc mihi studeas misero?
PHRON.
Dico me erga te optimo affectum esse animo, non secus quam qui te unice diligunt.
DIT.
Neminem habeo in quem tuto fidendum arbitrer. Novi ego recte et etate et usu mores hominum: captari amicitias, ut ex amicitia quasi ex fundo fructus vel excipiant vel expectent, verbisque emi operas et operas vendi premiis. Haud quidem convenit te illi amicum esse, in quem dolos fingas.
PHRON.
Ah, bone vir! Ego, dum tua pro gratia liceat, volo tibi esse honori et commodo quam plurimo. Neque enim decet palam timere omnia, que ipse dubites, tum parum conducit semper in metu esse rerum earum, que casu non raro evenire soleant: nam sepe incidit ut que heri sepius ac facile feceras, eadem hodie perquam raro possis. spondeo tibi hac dextra fidem, diis testibus ac tua virtute, quam quidem velim fore amicitie nostre firmum perpetuumque vinculum.
DIT.
Quis tu? Nostin me?
PHRON.
Ditonus es, amicorum amicis amicissimus. Ergo prebe operam, absecro, benivole te paucis ut alloquar.
DIT.
Loquere.
PHRON.
Audivi semper amicos et viros optimos, qui moribus et ingenio polleant, simplici et aperta amicitia adeundos esse; itaque aperto alloquar eo, quia te fidum et probum semper audiverim.
Adolescens hanc tuam convicinam amat Doxiam. Ea, ut opinor, haud egre id fert: neque enim invenustam neque interraro sese offert ceterisque in rebus, ut coniectura valeo, utitur amantium officio. Is, quod plus nimio hanc amet quodve plus satis honori inserviat suo, cuperet Lares tuos sibi admodum esse familiares, ut inde absque plebe et fama oculos usque adeo depasceret suos.
Hoc solum et hanc ob rem illum et sua et meme tibi dedo et dedico, ut tuo pro iure tibi morigeri simus. Hanc facilem ob rem amplam et promptam in amicitiam ius tibi prescripseris firmum atque perpetuum, unde utilitatis et presidii non minimum assequaris. Habemus namque, superum gratia nostroque ex labore et industria, cum benivolos tum familiares atque amicos nonnullos, quos re prospera et adversa nobis optimos et, uti deceat, frugi experti sumus, qui pro nobis et pro qui nos ament neque rebus neque, si deceat, vite parcant sue. Non erit ut in posterum eos illos fenerarios tibi inimicos quanti facias.
Et cave hac in re hesites tuam erga nos facilitatem experiri. Fatis interdum res optime dantur, interdum attruduntur mortalibus, interdum tantum demonstrantur. Que montrantur, nescio quo pacto ea nimio opere, nimis accurate petimus; que vero truduntur, omni quasi opera abnegamus. Tum erit, crede, hoc tuum benificium viro non indigno tibique posthac amicissimo pergratum. Volo omnia aperto alloqui. Is haud est civis Romanus, sed Atheniensis, summa ex familia, cui parente Argos et Minerva. Accessit huc, ut rerum plurimarum visu fieret doctior, neque id tamen adeo ut se indignum hisce parentibus in res dederet. Sed nescio quo fato, cum hanc aspexit, illico amare occepit.
DIT.
Estne is quem vidi isthac sub angiportu sepius inoperto capite, candido pallio? An vidin tecum?
PHRON.
Ipsus.
DIT.
Et bone indolis, mehercle!
PHRON.
Et macte virtutis!
DIT.
Dii bene illi faxint, ut cupio, et tibi, ut vobis velis, quoniam digni estis eorum gra ia et meo obsequio.
PHRON.
Ah, bone vir, cedo manum: hoc edepol neque iniuria de te persuadebamus! Ergo iube ad te ut veniat, tu ut virum agnoscas ipse tibique gratias agat, ut habet, pro tanto merito.
DIT.
Velim maiora. Sic illi dicito, Ditonum, edes has et quid possim pro suis ut habeat. Sed estne hora ut edamus? Mecum eris in cena.
PHRON.
Semper sum tecum animo eroque alias corpore, ut iupseris. Iam bene vale.

III

DYNASTES SERVUS, FORTUNIUS
DYN.
Sic se habet res: ut videris, non poterit secus quin meam in sententiam facile incidas.
FORT.
Estne forma?
DYN.
Forma quidem et moribus, ut nihil addi, nihil optari amplius possit, ut vel formosiorem aut sane simillimam hanc Veneri diiudicem: decorum caput, venusta facies, aspectus hilaris, tum incessus modestus, denique habitudo, motus, verba, gestus eiusmodi sunt, quos in matrona et cive Romana laudes.
FORT.
Nimis cupio hanc ipsam videre.
DYN.
Faxim, ad idque operam iam nunc paro.
FORT.
Quid ita?
DYN.
Quia has propinquas, ut vides, superbas edes ea inhabitat.
FORT.
Et qui potero? Unde alloquar?
DYN.
Hoc scias velim: maturate atque attemperate omnia ut fiant opus est. Prebe te ut videat virum nec impudicum nec immundum nec lascivum primo, tum ut noscat et gestus et mores tuos, teque primo cum lubens, tum expectato ut videat; demum loquere, enarra: postrema hec munera ab his, qui amant, ut diiudicantur, ita sunt maxima, que, etsi perminima esse forte quis censeat, haud deceat tamen ea ab ignoto expetere. Curabimus igitur primo illam ut videas.
FORT.
Tum hoc tu ex me non ignores velim, namque stat sententia. Non is ipse sum, qui unquam adduci possim, ut assiduo hac porticus exarans operam et impensam ociose perdam. DYN. Demum tu qualem te philosophum prebes!
FORT.
Profecto, quid vis? In me quam imperium femine queam perpeti?
DYN.
Non nosti, adolescens, ergo quid sit amor: tollit amor fastus omnes ex animo atque humilem reddit.
FORT.
Utrumne hoc parum novi, gravissimo in merore versari eos qui hanc sibi amoris miseriam animo offirmant, quod facere plerosque video, ut liberi servitutem non inviti serviant? Equidem preter viri officium est non omnes odisse mulierculas porro, quibus tam diu sumus in gratiam amantes, quam diu nostra id coemunt dona, ut que Baccho et ioco ad superfluum usque completa est, ea tandem in nos oculos dimoveat suos atque id quidem perparce, genus animantium peximum!
DYN.
Hoc quod dixti totum minus nihilo est. Habemus namque unde tuto conspicias et verba datatim commutes, dum lubeat.
FORT.
Hem, forte id aliquid esset!
DYN.
Habeo virum qui olim conservus fuit, nunc mihi est amicus optimus, a quo facile queque, etsi grandia sint, impetrem. Is (viden isthanc statuam ostiariam?) edes illas possidet. Hominem conveniam, dicam velle ex eius horto... at aliquid dicam.
FORT.
Et ego una tecum.
DYN.
Minime: volo enim te magnifaciat oretque, ut in gratiam se accipias tuam.
FORT.
Lepidum caput! Ergo...
DYN.
Ergo deambulato. Ego ingrediar iam, cum fores patent.
FORT.
Optume.
DYN.
Heus, heus! Et quis hic est? Et quid fores patent? At domesticus ipse sum, mihi semper patent: ingredior. Salvete, Lares.

IV

PHILODOXUS, PHRONEUS
PHIL.
Hec mihi commeatio pro triumpho est, totum iter hoc meum pre gaudio est. Nequeo ipsum me continere: quicquid video, iubeo salvere, ac si velim omnia hoc meo gaudio impartirier. Salvete, etsi mihi satis iniusti forte sitis, salvete Lares optimi, quibus persepe liceat divam et videre et audire hanc. Salvete vos, superi, tuque, alme divum pater: gratias vobis habeo. Et, mi frater, hoc tanto numnam exultas gaudio? Tibi etiam ingentes gratias ? et utinam condignas exoptatasque! ? pro tuo hoc tanto facinore referam. Dixtin, certum hoc est inde eam audire ut possim?
PHRON.
Dixi audias, videas ut loco et tempore licuerit.
PHIL.
Proh deum, fortuna maximi te semper fecero, si semper!
PHRON.
Tace, obsecro.
PHIL.
Sic oportet animo morem ut suggeram meo, sinam pre gaudio sese ut diffundat decursitetque paululum.
PHRON.
Tace, tace, inquam: videre visus sum insolentem egredi ac regredi frequentarium nescio quem ex amici edibus.
PHIL.
Hem, eccum hominem!
PHRON.
Huc accede post angulum aut columnam, ne nos videant. Auscultabimus quid consiliorum congerant.
PHIL.
Hei mihi, quam male illico nostris rebus timeo!
PHRON.
Tace.
PHIL.
Hem, et Fortunium abhinc, dii, dii!
PHRON.
Tace.

V

DITONUS, DYNASTES, FORTUNIUS, PHILODOXUS, PHRONEUS
DIT.
Ubi ipsus est?
DYN.
Iam nunc aderit. Sic decet amicos mutuo inter se convenire, ut liberali animo et consulant et alternas operas referant, veluti nos ipsi inter nos facimus: tibi nullum potuit rectius dari consilium. Sed eccum hominem. Salve, opportune advenis.
FORT.
Salvete.
DYN.
Si scires quantum is cupiat se inter tibi familiares ut accipias, illi merito amicus fores.
FORT.
Bene vos dii ament!
DYN.
Narravi parentes, mores, virtutes, probitatem ceteraque tua, ut potui, omnia.
FORT.
Dii te ament!
DIT.
Enarravit omnia sed, si lubet, dic, queso, qui vere fuere parentes tibi.
FORT.
Thraso et Aphthadia.
PHIL.
Perii, ipsus est! Hic Fortunius Tychie filius est adoptivus, cui olim Ditonus fuit servus; inde iam ex ea domo mihi hoc preripietur commodi. Perii!
DIT.
Te dudum aspiciens, tandem agnovi. At salve, iamne recolis, cum te parvulum gestabam e domo patris tui ad nostram?
FORT.
Centies.
DIT.
Quam eras fraudicolus! Semper in barbam et capillos duriter coniciebas manum.
DYN.
Semper te unice dilexit. Ut lepide applaudebat!
FORT.
Ha, ha, he.
DIT.
Huc advertite animo. Nunquam ego antea ex studio hanc conspexeram convicinam: nam me domi nisi interraro comperio et sat negotiorum habeo quibus me exerceam ? ita dii in peximum omnia vertant illis fenerariis, qui tanta astutia fatigant me miseram in servitutem redigere! Verum nuper, cum domum redissem comessatum, accessit quidam exorans hanc eandem ob rem sibi edes ut paterent mee. Spondi operam; abiit amicum accersitum, cuius causa hoc impetravit gratie.
DYN.
Quis ille?
DIT.
Atheniensis, cui parentes Argos et Minerva.
DYN.
Vidi hominem.
DIT.
Post hoc accessi ad turrim et parvum per foramen vidi eam in superiori triclinio fidibus concinentem versus de laudibus Herculis serio et divum: ea, edepol, visa mihi est forma formosior Venere. Sed ad rem redeo: vos amo, tum nollem, si rediret.
DYN.
Recte habeo, caute id loqueris.
FORT.
Ne vero timemus illos, qui nihil habent preter vitam, quam abs cruce precario possident?
PHIL.
Dii te malo divitent! Functus officio es, tum profecto verba blactis, ut dignus es, cui nihil proprium est, nisi lingua isthec fetida, pexima, que in deterius in dies convalescit.
PHRON.
Tace, in aurem consilia conferunt.
FORT.
Minime eos metuo.
DIT.
Nostin?
DYN.
Pulchre.
FORT.
Quid dixti?
DYN.
Dixit illos se velle verbis oppletos et spe usque adeo delibutos abicere ab se.
PHIL.
Perii! Nullus amplius sperandi locus nobis relictus est. Tritum quidem proverbium: integra cum fide tuta spes cohabitat; postea vero quam fides disrupta est, spes intereat necesse est.
PHRON.
Et tritum hoc est, quia quod tritum nimis est haud saporem habet. Tace, bono fac sis animo: quodque iter suum habet exitum.
PHIL.
Hei mihi!
PHRON.
Tace, dum habeo argutam astutiam. Ha, ha, he, o dii, quid paro!
PHIL.
Quid agis? Qui ineptis? Cur te deturpas tam immunde luto? Dii testes, insanis!
PHRON.
Hem, quidnam? At lacernam...
PHIL.
Eia, insane, quid advolvis cruri?
PHRON.
Ut taceas atque videas; quod si intelliges licere, advola.
PHIL.
Quo is?

VI

PHRONEUS, DYNASTES, FORTUNIUS, DITONUS, PHILODOXUS
PHRON.
Hei mihi!
DYN.
Quis hic plorat?
FORT.
Quid tibi vis, ebrie?
PHRON.
Sic opem expectabam ut dares!
FORT.
Enim ut ebrius est: non se substinet.
PHRON.
O celum, o dii! Opem oro, o me miserum!
DIT.
Surge, ne lacrima.
DYN.
Quid habes?
PHRON.
Habeo animam inter dentes et labia.
DIT.
Porro, loquere, quid hoc est?
PHRON.
Scies: querebam Philodoxum; dum itaque appropinquo ? hei, doleo totus pre ictu!
PHIL.
Demiror quid nunc animo is fabricet suo.
DYN.
Quis percussit?
PHRON.
Dicam. Namque in foro legati ex Africa, bene re gesta, cum pompa nunc cum transirent, seduxi me ut eam ipsam pompam spectarem, quam tu quidem triumphum esse diceres: nam illic tibicines, currus, equi, leones, panthere, res denique mire atque innumerabiles, que videre longe opere pretium est. Interea putus caballum effrenum acriter virga et calcibus concussit. Nescio rem ut duxerit: hoc ipse aperto novi, crus mihi semifractum esse.
FORT.
At qui legati?
PHRON.
Peximi.
DYN.
Ex Africa?
FORT.
Et sunt panthere?
PHRON.
Utinam sic illis adsit perpetuum cordolium!
FORT.
Panthere? Proh dii, quam cuperem vidisse!
PHRON.
Nolim isthac lege, si te amo. Verum, si presto ieris, etiam videas. Mihi vero tam care cordi est ea vidisse, quam constitit ibi adfuisse.
DYN.
Quo me trahis? Quo properas?
FORT.
Ehodum pantheras, equos, tibicines, pantheras ehodum!
DYN.
Maiori etiam in re animo satis obsequar tuo. I pre, sequar.
FORT.
Quod nobis iter tenendum est?
PHRON.
Recta te hac, recta versus forum. Namque aerem vocibus et tumultu opplent, ut procul audias.
FORT.
Sequere pantheras!
DIT.
Hercle, graviter fero tuum hunc casum.
PHRON.
Hui, quam dure pertractas! Perii! Mihi profecto nunquam hoc totum latus erit liberum.
DIT.
Cave isthuc ita censeas, bono sis animo. Namque hic in tonstrina est Climarcus, et bovum et quadrupedum omnium atque hominum quoque suo pro officio medicus singularis.
PHRON.
Tibi amicus?
DIT.
Maximus.
PHRON.
Quid stas, tibi dicon?
PHIL.
Men vocas?
PHRON.
Pol quidem!
DIT.
Cui dicis?
PHRON.
Aggredere.
DIT.
Dixtin mihi?
PHRON.
Enim: cur non pergis ad medicum? Intro, hei miser!
DIT.
Quid intro? Nimirum homini huic ob dolorem mens delirat.
PHRON.
Hem, introducas medicum.
DIT.
Quis introivit domum?
PHRON.
Te precor, hominem accersito.
DIT.
Quis introivit hasce edes? Namque sensi dum attigit ostium.
PHRON.
Bone vir, adsis, precor. At quin abis?
DIT.
Enimvero, quis istuc introivit? Heus, si fustem sumpsero! Heus, heus, te video!
PHRON.
Denique nemo homo istic est. At non te miseret mei! Vides quam afficiar dolore: abi, precor.
DIT.
Eo sane, verum credideram...
PHRON.
Audi, prebe fustem.
DIT.
Quam ob rem? Quin potius, reside.
PHRON.
Diis gratias! Non enim ero omnino miser. Ergo duc me, dum calet vulnus: nolo hic interim solus frigescere.

VII

PHILODOXUS, DOXIA, PHIMIA
PHIL.
Non sine ingenio atque audacia fit magnum facinus. Mirabar quid ineptiarum ageret Phroneus, cum deformarat luto et gestu se ipsum. Dii perpetuum mihi hoc servent commodi! Dii secundent paria! Proh dii, quam e sententia res evenit! Introivi domum: ausculto, tempto, aggredior, contemplor, revertor. Interea visus audire sum vocem, uti erat, Doxie; adsum, obsecro operam, dum alloquar. Ea negat illic solitario in loco atque abscondito id licere, quod, siquid velim, iubet suas ad fores ut veniam: ibi se adfuturam. Sed quid dicam, miser? Unde exordium dicendi capiam? Ac quid, sic si dixerim: «Amo, ardeo, morior. Tu id vides, tu cur hoc velis nescio. Ubi pietas, ubi misericordia, ubi animus ipse insignis huic tue pulchritudini condignus?»? Vel dixerim: «Si mihi unquam...». At, at eccum eam. Hei mihi, quam totus discrucior animis pre gaudio, pre cura, pre metu!
DOX.
Adsis, mi soror, dum alloquor, adsis precor: nolo hunc, qui sit in me honeste affectus, mea causa periclitarier. Cupio illi hac parva in re morigera esse: nam amanti curam levare maximam, ubi nullum fame suscipias incommodum, nusquam, ut puto, ignominiam afferet. Ergo hic adsis, soror! Sed eccum hominem: profecto, ut video, vel magis amat quam hactenus persuaserim. Philodoxe, dii te ament!
PHIL.
Et dii faxint ut me ames, ita uti condignum est, qui te plus velit quam se omni optimo perfrui! Dii faxint me ut ames, si id liberali officio honestoque animo opto atque oppeto!
DOX.
Dii bene servent me honori meo, ut cupio et studui semper! Cedo, quid est, quod me velis? Loquere.
PHIL.
Nosti quod te iam diu amarim, sed forte non, ut se habet res, ita apud te notum est quam sollicito et quam firmo animo ipse erga te affectus fuerim. Namque, ut recte id videre potuisti, nimis honori tuo semper inserviebam et, ni fallor, eam ob rem forte persepius hoc tantum gratie abs te commeritus sum, verba mihi misero amanti dono ut dederes, quibus vitam hanc meam, que iam omnis inter suspiria et lacrimas diffusa est, reficeres et fugitivu cor, quod cura adustum sit, vite restitueres, que quidem omnia iam olim tuam in dicionem concesserunt. Hec enim, si cum non licuerit, tum non libuerit facere, non est quod percuncter; verum, ut gratias agam tanto pro hoc benificio tantoque tuo pro merito abs teque ut exorem, dum pro mea honestissima affectione in te mihi aliquid unquam debeat, ut huius te misereat vite et, postquam meo fato sic institutum est, tuus ut sim, malis me vivum, cum forte quantulum vobis emolumento esse possum, quam interemptum tua, ut ita dixerim, crudelitate: quod quidem neque laudi neque in partem ullam commodorum vobis accedet.
DOX.
Quod me ames vidi et cognosco idque accipio animo neque ingrato nequedum hoc iudico pre nunc male quicquam cordi tuo e nobis nostra culpa advenisse.
PHIL.
Hoc fateor atque inde quam plurimum laudis et meriti merito commerite estis. Et nolim hec dixisse, si ea tibi egre sunt. Sed, si pro tua pietate ac mirifica, ut nobilem animum decet, facilitate hoc abs te licet ut exorem, precor videndi te ut sepius commodum sit et potestas.
PHIM.
Nescio ego quo pacto hoc vobis innatum sit amantibus, ut nunquam sat sit, quod nimis sit.
PHIL.
Neque oppeto id nimis neque tum etiam id satis vestro sine commodo velim nequedum rem factu difficilem, etsi mihi amplam et gratissimam, e vobis petii; neque amplius quicquam dari opto, nisi ut meam hanc voluptatem et consuetionem neque duro neque gravi feratis animo. Sinite deambulem, sinite ut videam: hoc mihi ad voluptatem, hoc mihi ad vitam est. Hoc mihi esse animi volui vobis dicier.
PHIM.
Dixti pulchre, sed gratam nobis rem ageres, istinc si abduxeris te.
PHIL.
Quam ob rem?
PHIM.
Quia honori nostro conduceret.
PHIL.
Siquidem isthuc iupseris: nam et tu id recte nosti, quia semper satis honori dedi vestro idque ex animo atque studio.
PHIM.
Ergo abi: nam video quempiam inde ad nos.
PHIL.
Vale. Et tu vale meque memorie commendatum habe.

VIII

PHILODOXUS
PHIL.
Equidem non inexperte hoc ipsum dici solet, cum primum qui mutuo se inter se ament ad loquendum coeunt, quia commutuent animas, illico dediscant loqui, siquidem id re nunc maxime expertus sum. Nam cum primum volui quicquam verborum exprimere, tum prius siquid aderat anime, prosiluit inter eius sinum, adeo ut et mei et verborum pene oblitus fuerim, miser. Debueram verba optima, verba precantia, verba collaudatoria, non que rixam aut odium, sed que prorsus benivolentiam et amorem excitarent atque nutrirent. Sic debueram: «Ut solet aliis amor voluptas esse, mihi, non quod amo ? nam nimis ardeo ?, sed quod te amo voluptas et felicitas est. Nam venusta es, bella es et moribus atque omni virtute insignita, tum ceteris quidem in rebus egregie singularis. Sed quia me tanta in egritudine ob amorem constitutum video, ut mee interdum misere misereat vite, volui hoc a vobis gratie exorasse. Nam et nox et dies suum in me perverse officium peragunt; semper equidem meos inter oculos, semper animo, semper insita in meum hoc pectus ades. Multa mea causa vellem, longe tamen plura nolo, tue ne male afficiam honestati. Non sum meus, tuus sum, Doxia, tuus sum; tuum ergo ut recipias, tuum ut serves etiam atque etiam precor».
Sed quin desino amplius ineptus esse? Quid, si isti, qui huc accedunt, me audissent? Et prope sunt et forte audivere ac videre omnia. Nimis incautus demum effectus sum, posteaquam occepi amare. Cuncta cum expavesco, nihil metuo cumque me omnia suspiciosum reddant, fit tamen ut nulla ex parte me non negligentem atque supinum prestem: itaque solus amor curiosam hanc desidiam fovet. Ceterum, quid nunc mihi rerum agendum sit, incertum est. Tamen abnegandum otium est: ergo, postpositis rebus omnibus, nostrum fabricatorem fraudium conveniam Phroneum, ut narrem hec, quo tutius re, consilio et opere que in usum veniant conficiat. Sed quid hi servi mussant? Cupio hinc furtim auscultare.

IX

DITONUS LIBERTUS, DYNASTES SERVUS
DIT.
Ego sic censeo, pro hac provincia te dignum legatum: nam tibi, quod veteranus interpres amantium sis, plane omnes mulierum mores notissimi sunt, ut, siquid incusarint recusarintve, illico confutes omnia.
DYN.
Ego secus censeo hanc tibi provinciam iure delegatam, cum et facundia longe plus valeas et, quia convicinus, multo id tutius potes.
DIT.
Censen?
DYN.
Censeo.
DIT.
Stat sententia?
DYN.
Stat.
DIT.
Bene dii faveant! Et quid exordiar?
DYN.
Porro fabulas et muliebria: aut de ansere aut de gallo quere, aut pro cucurbitis semen exquire, aut denique siquid tale.
DIT.
Scin quid meditabar? priusquam verba proferrem quicquam obsonarier. Nam digniora et multo pinguiora sese efferent verba et, si nescis, plus centies hanc hodiernam interrupi cenam: non possum mei compos esse, ipse dum ieiunus presto.
DYN.
In amicorum causa multa solent, qui amant, perpeti atque permittere, que suam in rem non faciunt.
DIT.
Vacua loqueris: mihi admodo ipse notus sum. Hoc est, quod te volo non ignorare: nihil in oratore magis detestandum est, quam ieiune atque incomposito hoc est ventre loqui. Ipsi quidem calices plenam atque proclivem orationem effundunt.
DYN.
Bene, pulchre, probe! Verum, quod nunc temporis quasi superest optimi, convenit non vacuum nostro condigno opere prelaxarier Turpis desidia est exoptatam occasionem per indiligentiam deserere. Agedum, ego post te adero, quod, siquid delires, quasi qui ad clavum sedeam, corrigam.
DIT.
Itaque ingredior domum: sequere. At paululum vini...
DYN.
Ut lubet.
DIT.
I tu pre, sequor.

X

PHILODOXUS, PHRONEUS
PHIL.
Servitus nulla libera est ac nulla libertas misera. Quidni? hinc est quod aiunt fidem esse deam atque supremi eteris incolam, quia in genere servorum, quod quidem inter mortales infimum est, nullam unquam comperies fidem. Atque ipse ne vero sum omnino plumbeus, bardus, qui hoc previderim coniectatim ac prescierim hosce res omnes meas seducere in proclivum neque quicquam opposuisse subtenaculi!
Enim oportuit sic dicier, hos istos esse infames servos; persuadere nequid audiant neve quid credant neve quid responsi dedant: infamiam esse infames non abhorrere. Hec tum oportuit dicier: namque norant nimis ut ipse amarem, pre me id ferebam, hei mihi! Nunquam denique hoc potuit mihi in tempore incidere in mentem, ut eas commonefactas redderem! Sed quid hoc malum est n amore? Nostrum semper, cum esset ex usu sapere, torpet ingenium, cum nihil prodest, homo nemo amante cautior est. Tum hoc in amore tormentum an est non maximum, quod quale amando sit nostrum admissum vitium sentimus nunquam, nisi cum reliquum aliud nihil est, preterquam ut dolere atque nos ipsos acerrimis exprobrationibus conficere multo possimus? Itaque ignarus amator continuo peccat, gnarus perpetuo dolet.
PHRON.
Reviso quid agat noster Philodoxum. Sed eccum ante edes. O eho, bone vir, de legatis quam bene se res habent?
PHIL.
Hem, huc ades: intermedie.
PHRON.
Quin vel optume?
PHIL.
Quia supervenerunt et legati et debacchati, malam in remque illis siet!
PHRON.
Qui?
PHIL.
Enim, dum alloquebar hic ante edes, Ditonus et alter servus accedentes nostros sermones interrupere, ille abiere. Ego me seduxi, auscultavi; tum sic homines discrepabant: «Quin tu, quia convicinus... muliebria oportet pro exordio...». Ego sic facio coniecturam heluonem illum Fortunium, quem si vivo...
PHRON.
Atqui ausculta paucis. Eram ipse apud Climarcum medicum, tum interim se reducem offert Thrasis, minatur quod ludos se fecerim, Ditonum mox advocat, tractant consilia, statuunt: «Sic verbis meis dicito, ut dixi... et hoc quoque tum dicito». Hec illi: nihil vero amplius ex dictis eorum potui excerpere. Illico suspectare incipio oculis et animo atque eosdem huc proficiscentes veluti ab insidiis longe prosequor.
PHIL.
Ergo quid hic censes?
PHRON.
Censeo... sic censeo, quia censent nos censere quod male censeant.

XI

FORTUNIUS, PHRONEUS, PHILODOXUS
FORT.
Profecto in hominum vita nihil inprimis optimum a diis video dari mortalibus, quam ut nobis sic succedant bona, ut, siquid velis, id a te ipso exquiras. Bene me dii omnes amant, cum mea me mater amat. Sum deus, cum nihil desit: habeo quidem omnia cum diis communia, preter vitam; habeo voluptatem et voluntatem, ut lubet; sum etate ad vires apta et venusta bellitudine inter primos non postremus; suppeditant pecunie, benivolentie, honores et omnia que virum optare fas est; adsunt preterea quam plurimi, qui me efferant laudibus, quibus et bene possim facere quive semper student quam multa meam in utilitatem et voluptatem congerere atque accumulare. Siquidem perpetua modo vita sit, ipse Apollo sum.
Enim ne videram, ne scieram, ne querebam quidem in hac convicinia quicquam, at vero totum, quod insigne est, ultro offerunt. Adde quod rogant delatum sane non minimum benificium dono ut accipiam. Ergo institui morem illis gerere: adibo et quam pulchre recipiam Doxiam. Cum primum ingrediar domum, iupsero: «Afferte subsellium»; cum accesserit, tandem paululum assurgam: «Si vales et me amas», dixero, «tractabo, amplectar, morsibus cunctam insignibo». Sic par est omnes efficere amantes: nam male agitata mulier bene diligit. Hec sunt munera et amoris pignora que, cum dolorem servent, tum multo in memoriam amantem reducant atque retineant.
PHRON.
O ineptissime, etsi vera profers, tamen quam insanis toto capite!
PHIL.
Ha, ha, he, enimvero!
FORT.
Quos hic vero arridere? Hercle, an denique ita sum vobis ludus? Bene vertam in luctum, si cepero.
PHIL.
Favere et bona verba queso.
FORT.
Et quid hic? Mene observas? Tu quoquene istic ades? Facite ne vos hic posthac videam.
PHRON.
Hui, severum atque durum edictum!
FORT.
Sic iubeo.
PHRON.
At parebitur sane, si obcluseris oculos.
FORT.
Et hoc ad ludos etiam adminiculum datis; quod si me irritaris, furcifer...
PHRON.
Enim quale supercilium!
FORT.
... quod me si irritaris, faciam ut tuum illud crus e gremio recipias, ut advoles ad Tibrim lotum et nectum una.
PHRON.
Equidem hoc iuro: nusquam facias ut curram, ni te sequar, et videbor non claudus, cum voluero, idque non sine maximo tuo malo.
FORT.
Proh Iupiter, cur non me in iram solitam proveho? Et quidem non eris potis, Iupiter, quin hodie hunc mactem. Sed quid ago ineptus? Non convenit militem cum calone iurgari. Itaque tum ad istos pergam. Quis hic est? Ditone, heus! At ubi sunt isti confedusti bibones? Et nullus est: verum ingrediar.

XII

MNIMIA, PHRONEUS, PHILODOXUS, ALITHIA
MNI.
Hei mihi! Vix potis sum loqui pre timore, id quidem cum ceteras ob res, tum vel maxime huius virginis causa: nam inter tumultus virgo non sine pericolo aderat. Et, dii immortales, an uspiam hoc vidit aut audivit quispiam? Mehercle, mirum atque incredibile quempiam amare quam nunquam viderit, aut in ea re affectum esse, quam potissimum nesciat.
PHRON.
Accedo ut percuncter. Quid turbida es, mulier?
MNI.
Ne vero vos ita erga hanc domum inhumanos habuistis!
PHIL.
Qui id? Nihil minus.
MNI.
Ut audistis tantos tumultus, ut non illico opem attulistis, ut istic adstitistis conspectatores.
PHIL.
Hem, tumultus? Dic sodes.
MNI.
Venit Thrasis...
PHIL.
Metuo.
MNI.
... rupit...
PHRON.
Hem.
MNI.
... introivit...
PHRON.
Malum.
MNI.
... rapuit...
PHIL.
O me infelicissimum!
MNI.
Nescio ego quid dicam, non sum mei recte compos nec valeo proloqui.
PHIL.
Porro, obsecro, narra.
MNI.
Narro, at sinite me paululum animum resumere.
PHIL.
O diem acerbissimam! Doxiamne id monstrum rapuit, aut proterve illam aspicere me vivente ausus est?
MNI.
Minime Doxiam.
PHRON.
Vel id ipsum, quicquid sit, ocius explica, ne in mora simus, siquid facto opus sit.
MNI.
Breves quidem narrationes magnum non belle exponunt malum.
PHRON.
Bis nos excrucias, quod tristem et quod morosum nuntium afferas. Narra, obsecro.
MNI.
Narro. Doxia Doxie soror Phimiaque Alithiaque, hec virgo, atque ego flores in horto et apium opera animi gratia spectabamus, dum is convicinus senex suo ex hortulo proximo, qui cratibus ab hortis Doxie conseptus est, nos quam plurime iubet salvere. «Et quid fit?», inquit, «Nunquamne a negotiis licebit vacare? Iuvat nempe interdum animum a labore ad voluptates honeste transferre, quod quidem facio ipse, qui, cum tempore et loco licet, omni studio et opera me omnibus ridiculum prebeo. Etenim isthuc duco esse officium prudentis, sapere inter philosophos, lascivire inter calices: namque omni loco omnique tempore quisquis vult se gravem, continentem ac tristem videri, meo iudicio ipsus est semper ineptus. Me vero, quod utrumque tempus moderari calleam, nemo in seriis rebus respuit, omnes in iocosis admittunt socium.
Eam ob rem Fortunius Thrasis, adolescens omnium pulcherrimus, omnium liberalissimus, in sua quam hodie lautissimam apparavit cenam iussit summopere ut adessem, in qua quidem, ni fallor, habebo me pro censore triclinii, aut tum ero preses popine, aut in hirneis imperabo. Sed, dii boni, quales primo calices hauriam, denique, ubi satis fugaro sitim, quales iocosos in medium exercebo gestus! O Thrasim adolescentem dignum imperio, cum tanta liberalitate isthac, cantabo laudes tuas, quem omnes amant! Dispeream, si tibi ad integram felicitatem aliud quicquam quam moribus tuis et nobilitati consimilis coniunx deest. Felicissima tu quidem eris mulier, que huic bellissimo ac formosissimo adolescenti nupseris! Vehementer cupio, mi Doxia, hunc ipsum tibi fore coniugem, quin dabo operam ne te recuset».
Nos illico inter nos hominem demirari cepimus. Tum ille enim: «Thrasis, adesne?», inquit, «Ehodum, parasti convivium nuptiale: tibi sponsa ne desit, hanc Doxiam accipias hortor coniugem». Nos huiusmodi verbis perculse illico: «Vale, consulto opus est», diximus et abfugimus in domum. Illi e vestigio abvulsis cratibus nos pavidas et trepidas sequuntur, confringunt, ingrediuntur, discursitant. Nos disgregamur; Doxia advolarat supra fastigium edium, ego procul omnes rumores hauriebam auribus ex abdito. Ceterum dic tu reliqua ut gesta sunt, mi Alithia, que coram omnia spectasti.
ALITH.
Quidnam? Illi, rapta Phimia, abiere.
PHRON.
Factum pexime!
PHIL.
Vosne tandem cetere valetis omnes?
MNI.
Pulchre, ni hoc de Phimia egre siet, at...
PHIL.
Proh dii, que hominum petulantia, quis furor, que iniuria! Quam opto huic aliqua in re esse pro meritis, ut meretur, scelestissimo!
MNI.
Itaque acta hec sunt, ut videtis. Nos eamus, virgo, ut hac de re certiorem reddamus patrem, hisce in edibus hoc esse admissum scelus.
PHIL.
Ergo tu, Phroneus, comitabere has. Ego accedam ad forum ut senem, si viderim, eum mox domum huc adducam.

XIII

MNIMIA, ALITHIA, PHRONEUS
MNI.
Enim quod datur fatis ferendum est. Diis nolentibus, quid est quod mortalibus liceat?
ALITH.
Nosne ergo ibimus domum?
MNI.
Isthuc agimus. Sed, me misera, quam modo huiusmodi in animum redeunt multa ut, quod partim nollem, partim vellem, id ipsum tamen frustra optem!
PHRON.
Est hominum hec condicio, v lle et nolle. At velle hoc et nolle in tempore quod ex usu sit, prope sapientum est; nolle autem que velle oporteat, at velle que minime possis, eorum est, qui sibi solis credant et cupiant. Tum olent scelesti semper suo scelere seque palam scelus trahit, parem ut parturiat penam. Non inulto hoc deos preterierit.
MNI.
Non diffido sic futurum, ut autumas. Sed amplius meam incuso dementiam una et viri mei, a quo iam fere annis tribus habui discidium Athenis, quod repetenti a me anulos et aurea quedam signa parta suo labore, quas res apud me servandi causa posuerat, negavi. Feci ut solent fere omnes que sumus inepte mulieres, presertim si adsit forma. Fui enim pertinax, dum que sponte ipsa debebam tradere, ea virum precibus et blanditiis a me frustra exposcere gaudebam; quo factum est ut indignatus postridie abierit. Quod ni me in eum ita duram habuissem, plane degerem vitam neque vulgarem neque inopulentam ac minime aberrarem. Verum hec mihi eo in memoriam rediere, quod viro quoque meo id ipsum nomen Phroneo aderat.
PHRON.
Quidnam tu hac in urbe tibi vite delegisti, posteaquam virum ita repudiasti?
MNI.
Ego vero semper totis viribus consectata sum vitam atque gentem, ut maxime quivi, honestissimam. Audiveram huc Romam meum accessisse virum. Tum ipsa quid agerem relicta sola? Eo frustra huc veni, ut fastu posito apud virum, cuicum et debeo et cupio, essem; quem quidem ubi nusquam inveni, cessi domum huius patris Alithie, cui nomen Chronos.
PHRON.
Novi sane hominem decrepitum, canum, gravem; atque idem est princeps excubiarum, si satis memini.
MNI.
Ipsus est. Hanc habet filiam, quam ample diligat; hanc mee fidei commendavit regendam atque observandam. Ee deinde matrone, que huius virginis indole atque ingenio mirifice delectantur, mea opera cum huius virginis familia amicitiam contraxere; ex quo persepius una conferunt, postremo omni de re me participem faciunt: utor utraque familia familiariter, concredunt obsequuntur mihi.
PHRON.
Dic sodes, quod tibi nominis?
MNI.
Mnimia.
PHRON.
Ne tu ergo prius voluisti, Mnimia, perdere anulos quam viro reddere?
MNI.
Me imprudentissimam! Neque tum negabam me reddituram nequedum perdidi, sed ita ut fit mulierum more subinsanibam.
PHRON.
Demum amisisti anulos et virum?
MNI.
Si mihi sic esset vir, ut sunt anuli, pluris tenerem anulos quam instituerim. Satis illum perquirens expectavi, satis sum functa meo officio; forte illos huic virgini dono dedero, cum satis perrexero in moram.
PHRON.
Sane isthuc fateor esse officium femine, certare simultate atque pervicacia adversus eos, qui se ament, et odisse omnes, quos nimium faciles atque obsequentes offenderint. Sed isthuc cupio audire abs te: habesne anulos et aurea eadem signa?
MNI.
Habeo, teneo servoque.
PHRON.
At salva omnia?
MNI.
Ut nihil desit.
PHRON.
Cedo manum: nihil est quod eque cupiam.
MNI.
Ah, mi vir, desine: hosce ego digitos, hosce anulos novi! Et quam es non similis solito, quam denique difformis!
PHRON.
Istuc forte, ut aiunt, novos mores novos afferre vultus. At tu, ue dura olim ac difficilis videri solita es, quam nunc videre facilis! Bene edepol gaudeo et optime est nos nobis compertos esse. Da mihi te, ut amplectar.
MNI.
Gaudeo, ac fiet quidem sacrificium diis tanto pro merito. Mi vir, valuistin satis?
PHRON.
Satis.
MNI.
Quid tibi cum illo adolescentulo?
PHRON.
Optima et aperta benivolentia, ampla et continua familiaritas, firma et simplex amicitia.
MNI.
Et quid istic hesitabatis?
PHRON.
Sane rogas quod cupio te ut scias. Is amat Doxiam hanc tuam perdite, quod, si utrisque consulendum est, nihil est quod magis approbem quam inter hosce fieri coniugium: est enim adolescens nobilis, doctus, prudens atque, ut vides, forma et indole egregia.
MNI.
Prorsus amandus: omnia novi.
PHRON.
Quid? Annon Doxia hominem nonnihil diligit?
MNI.
Nullam invenies usque adeo tristem atque algentem mulierem, que bellum amantem aspernetur.
PHRON.
Quid si innitare?
MNI.
Possum quidem prodesse.
PHRON.
Idcirco precor, cum vales coniunctione apud has, tum id cures omni qua potes opera et industria, ut hoc coniugii fiat.
MNI.
Mi vir, salve: geretur tibi mos. Ibo et virginem domi relinquam. Post illico conveniam Doxiam, conabor persuasione et precibus rem ex sententia ducere atqui, ut opinor, possum tibi bonam expectationem polliceri. Vale.
PHRON.
Ego Philodoxum requiram. Sed prius sub hac angiportu sordes istas et lutum abstergam meque pulchre comptum reddam.

XIV

PHRONEUS, CHRONOS, PHILODOXUS
PHRON.
Proh dii immortales, quantum habet virium dissuetudo, quam est efficax ad scindundas omnes bene obfirmatas vetustate amicitias! Equidem si fieri possit ut quispiam secum ipse aliquot temporis neque colloquium neque ulla in re consuefactionem habeat, fore prorsus existimo ut sese is aut breve aut nihil diligat.
CHRON.
Audivi, inquam, atqui omnia teneo. Mee dehinc erunt partes facere, que iure agenda videantur: iudicem decet iuri satisfacere inprimis, non homini.
PHIL.
Verum id actutum denique accurrendum censeo, ne novam aliquam turbam scelerosi innovent.
CHRON.
Forte hoc tibi persuades, quod me admodum gravem et morosum ac, veluti aiunt, depontam conspicias, ideo me cursu minime valere. Erras isthuc si putas: nam me hac ipsa etate complures valere cursu experti sunt. Sed ferme sic semper evenit ut, quod mature agimus, id nimium cupidis sero evenisse doleat; hi vero, quibus eadem res molesta futura est, nimis properasse incusent. Viden ut iam aliud agentes istic adsumus? Sed fessus sum, hic paululum considere certum est.
PHIL.
Perplacet. Sed eccum Phroneum hac eadem sub angiportu suas concinnantem plicas; accedam, ut hominem huc adducam.

XV

PHRONEUS, PHILODOXUS
PHRON.
Videon Philodoxus? Ipsus est. Videon senem? Ipsus est. Advolo, ut hominem onustum meo pa tim et suo faciam gaudio. Nam, ni me animum fallit, Mnimia rem conficiet ex sententia.
PHIL.
Nimirum hoc malum integrascit. Advolo ut percuncter. Proin tu, ne vero proterve aliquid denuo attentarunt in Doxiam petulantissimi? Porro, dic quidnam feras mali.
PHRON.
Bono sis animo, letissimum tibi affero nuntium.
PHIL.
Mehercle, preter spem isthuc: ita meme omnia undique extimescentem adversa hodierna fortuna Doxie effecit.
PHRON.
Ceterum quidem, tu vero ubinam offendisti tam extemplo patrem hunc virginis?
PHIL.
Advectabat se domum suam. Me superi, nunquam vidi hominem tardiorem!
PHRON.
Homo confectus etate et annorum plenus.
PHIL.
Quin immo se cursu validum predicat, dum se non secus dimovet ac si habeat calculos omnes ad unum usque pedibus dinumerare. Tum quidnam habes, quo me cum a metu depulisti in letitiam statuas?
PHRON.
Meministin quam sepius tecum explorarim tum fortunas, tum ineptias meas, qui tam levi indignatione actus fecerim ab uxore mea divortium, quam dictitabam: «Si adesset!»? Nostin?
PHIL.
Pulchre.
PHRON.
Eam ipsam comperi.
PHIL.
Hem, at ubinam loci? Num valet?
PHRON.
Valet habetque anulos et signa aurea salva omnia atqui, quo magis congratulere, ea est premonstratrix eius virginis Alithie, huius senis filie.
PHIL.
An eadem ipsa est, quam modo abiens reliqui tecum subruffam, litigiosam, aspero supercilio, tumidis oculis, naso gracili, mento preacuto, pusillam? Eia, Phroneus, pulchram nactus uxorem!
PHRON.
Mores condecent saltim forma si abest. Tum deformis coniunx non facile dictu est quam sit percommoda: solum virum non odit, cum a nullo diligatur deformis mulier, eundemque vacuum suspicione vigilantem facit.
PHIL.
Ne tu illam non noras primum? Aut quid veritus es, me coram ne in cachinum prorumperem?
PHRON.
Missa hec faciamus. Hoc est, quod te letitia oppleat: uxor suscepit negotium de Doxia illa. Spero coniuge potiere, Mnimia interprete.
PHIL.
O bellissimam ergo Mnimiam! O coniugem tibi amandissimam!
PHRON.
Postremo hunc ad nos proficiscentem adeamus senem.

XVI

CHRONOS, PHRONEUS, PHILODOXUS
CHRON.
Nemo in cuiusvis amicorum malis satis diu ac suis miseretur aut dolet. Enim is, qui modo hac una qua accersivit me cura adolescens excruciari visus est, tam repente mutato fronte nescio quid adveniens letissimum gestiat. Mihi prope animus languet, quod ad gnatam pendeam meam, tametsi virgini puelle nihil eiusmodi suspicer.
PHRON.
Salvere Chronon iubemus.
CHRON.
Et tune iis adfuisti rebus, cum fierent?
PHRON.
Modo audivi omnia una cum isthoc ab iis que adfuere Mnimia et Alithia, quas tuam adduxi domum.
CHRON.
At filia satin valet?
PHRON.
Ea domi, inquam, est tue salva.
CHRON.
Gaudeo. Verum quis impurus, improbus tantos tumultus ausus concivit?
PHRON.
Sane isthuc ignoro, tametsi constat Fortunium, Tychie filium, vi in edes irruisse, vi et iniuria domum affecisse.
CHRON.
Tu ergo illum ad nos citato lictor. Tu vero, Phroneus, iube dispesci istic omnes que adsunt in hisce edibus mulieres huc in publicum: namque hic equum est capitale facinus publice disquirere. Ego interim in hanc tabernam divertam, ut subscribam que ad annonam opus sunt; illico egrediar.
PHRON.
Abeo.

XVII

TYCHIA
TYCH.
Quam est omni in vita facilitas inprimis et grata is, cum quibus vivas, et utilis his, qui isthac eadem virtute sciant uti! Difficilem omnes et noti et ignoti odere, facilem atque indulgentem nemo non diligit. Id quidem ipsum modo perdisci licet ex me, quod filium comiter ac benigne observo. Idem, queque agit, ultro me facit ut sciam: bene queque facit, palam probo et adiutrix sum; male ubi conatur aut permittit quicquam, illico surgenti incommodo rationem et modum obicio, quo futura mala coherceam atque reprimam. Magnum quodque malum minima habet principia: hec tollas, omnia sustuleris. Itaque his moribus instructus filius modo ad me lacrimans accessit: «Mater», inquit, «peccavi: hanc rapui civem. Stulte factum fateor. Tu rebus et fame et saluti nostre caveto». Indolui ac plura tum verbis castigassem, sed visum est hoc tempus opportunius alio quam in iurgiis consumere. Idcirco ad Doxiam pergere institui nullasque conditiones recusabo, dum invidiam sedatam reddam; postea de corrigendo filio providebo. Sed eccum senem! Iam non ero potis quicquam, ut institueram: mutandum consilium est.

XVIII

CHRONOS, TYCHIA, PHRONEUS
CHRON.
Alia me movet ratio, Caliloge, id ita ut istic conscribendum putarem, tuum tamen ingenium et astutiam laudo. Verum prebeto huc eosdem codicillos, ut relegam: nam summa negligentia est que scripseris non recognoscere, priusquam obcludas.
TYCH.
Me miseram, quid consilii captem? Hominem adeundum censeo pervestigandumque quid in nos animi paret, quo premature sedem, siquid irarum insurgat adversum. Atque haud habeo quidem causam omnino iniquam aut prorsus inusitatam: quis nescit omni in etate multa pretermittenda et tolleranda esse? Amare ac ludere iuvenes, questui viros et rapinis inservire, senes parcos et segniores esse decet. Verum hac in re, siquid est quod doleam, id solum illud est, quod me inconsulta hoc fecerit. Nam etsi cupio animi viribus et audacia valere eos, quos delectos habeo quosve inter domesticos admitto meos, tamen alia potius via ? donis, fallacia ? quam raptu suos amores explesset mallem. Sed senem convenio, posthac ex tempore consilium capiam. Salvus sis, Chronos, quid opere hic est tibi cum tantis syngraphis?
CHRON.
Hem, quasi id nescias, aut preter voluntatem tuam hec acciderint! Siccine oportuit in civem liberam?
TYCH.
Silicet paucis.
CHRON.
Nimis multa tibi licent, Tychia: rapitur, vivitur impudenter ac superbe te annuente. Verum loquere.
TYCH.
Rescivi que hic gesta sint, fateor, que quidem, ubi conscia me fuissent actitata, palam ea profiterer. Qua enim ex parte eadem se dederent, ut sanctum et equum iudicem vererer non video: nam si Phimia libera est, libere sane ac liberum sibi delegit virum.
PHRON.
Revertor, edixi. Doxia sese adornat ut egrediatur.
CHRON.
Pexima es, pol femina es! Ergo tam liberas oportuit fieri nuptias, confringere, turbare, asportare viribus et vi! Enimne iupsi hominem accersiri scelestissimum? Siccine ludificabere?
TYCH.
Tamen ut iupseris fecero.
CHRON.
Iubeo.
TYCH.
Ehodum, bone vir, nostin filium?
PHRON.
Vidi hominem.
TYCH.
Noveris edes meas?
PHRON.
Certius si mostraris.
TYCH.
Ergo adhibe huc animum: hac recta usque apud publicanos, tum verte ad levam usque ad pistrinum, demum conscende ad plateam; ibi ad dextram e conspectu videbis umbonem ad postes appensum, de more ubi hec inscripta sunt aureis litteris: NISI IAM FORTE. Ille sunt edes nostre: advocato gnatum. Intellextin?
PHRON.
Non auscultavi neque unquam comperirem. Iube ex his tuis quempiam.
TYCH.
Dii te perdant! Tu, Volipeda, accurre, iube Fortunium confestim huc advolare. Cessas? Verum, heus, cum redieris, dicito te hominem nusquam comperisse.

XIX

MNIMIA, CHRONOS, ALITHIA, TYCHIA
MNI.
Perge, Alithia, huc mecum, ut viri mei iussa exequamur: tu quoque nonnihil proderis. Pol quidem, perquam cupio illi modesto adolescenti de amore suo commodi aliquid afferre! Doxiam conveniamus, animum qui nunc ei turbatus est primum sedabimus. Quid? Quod hec una causa nostrum iuvabit inceptum, nequis posthac audeat una iniuria duos, nuptam et maritum, ledere. In celibem atque viduam prona est cupidorum audacia. Sed quid senem nostrum hic intueor? Huc adero. Salve, Chronos.
CHRON.
Ubi est nata?
MNI.
Eccam. Adsis, Alithia.
ALITH.
Salve, pater.
CHRON.
Acta hec sunt, ut ferunt, abrupte fores, vi raptum?
ALITH.
Acta, mi pater.
CHRON.
Proh Iupiter, scelus detestandum!
TYCH.
Mea tu senem exoremus. Chronos, audi, obsecro.
CHRON.
Quid te audiam?
TYCH.
Non que nos obnoxias apud te loqui, sed que te mitem et humanissimum fas est audire.
CHRON.
Loquere.
TYCH.
Ni viderem hec, que paras, omnia huc tendere, mi Chronos, ut his, quibus illata videtur iniuria, par fiat, non esset quin vererer tuam in filium meum severitatem. Verum cum ipse cognoscas et ab homine adolescente et ab eo, qui flagranti amore affectus sit, et in eam mulierem hec esse acta, que non invita ab amato omnia hec possit perpeti, nonne erit abs tua iustitia alienum, ni huius unius peccati partim pietati in nos, partim humanitati tue concedas? Sine igitur te ut exorem; face in te coniecturam, finge in filiam sinistri quicquam: comprehendes quam perverse in parentes omnia redundent filiorum mala. Quid ais, Chronos? Tu item, Mnimia, obsecro, persuade, age!
MNI.
Noli fodere latus hoc mihi amplius, mi Chronos! Redde te dignum solita et mansueta humanitate tua, sine ut exoret.
CHRON.
Quid est quod velitis fieri?
TYCH.
Velim mihi matri hoc ut fiat gratie, quam quidem si feceris, equam rem pariter et his omnibus gratam feceris.
MNI.
Mi Chronos, sponde, obsecro.
CHRON.
Quid tum?
TYCH.
Opto Phimiam filio fore coniugem meo.
CHRON.
Dum ea id non recuset.
TYCH.
Ergo dii te ament, dii perpetuo te conservent! Ibo domum, filium ut in nuptias traham.
CHRON.
Non vitupero isthuc consilium de Phimia, quandoquidem ea fama raptus iustis nuptiis deleatur. Quid tumne hic aliud agimus? Redibo ad forum, ut hos tabellarios cum syngraphis missos faciam. Tu, Mnimia, virginem commendatam habe.

XX

PHILODOXUS, PHRONEUS, MNIMIA, CHRONOS, DOXIA
PHIL.
Phroneus, si ob meam singularem in te observantiam commeritus sum abs te unquam, ut aut petere aut expectare possim quidpiam, nunc precor id omne, non quod debes tantum, sed quod potes, in amicissimi causa ut semper soles exhibeas. Ego Philodoxum tue dedico, tue commendo fidei.
PHRON.
Vah, quasi!
PHIL.
Minime. Sed quia nimis cupio, nimis ardeo, idcirco et precando sum nimius.
MNI.
Mi vir, bono sis animo.
CHRON.
Quid conloquimini istic seducti? An improbatis quod de Phimia transegimus?
MNI.
Minime. Verum hunc novo meum repertum virum alloquor.
CHRON.
Is ille tuus est?
MNI.
Meus ipsus.
CHRON.
Gaudeo. Et quid est quod tractas? Siquid valeo, dicito.
MNI.
Optime, dicam. Hic adolescens Atheniensis est; novi parentes eius, viros probos et primarios nostra in civitate. Is vellet, mea et tua opera, hanc Doxiam sibi novam nuptam fieri. Ea, si valeo coniectura, nec omnino id recusat. Credo, si isthuc ceptes, nostra persuasione perfici ut utrisque pro expectatione ac desiderio satisfiat.
CHRON.
At dos convenitne?
MNI.
Sat quidem secum apportat dotis huiusmodi, que modesta et morigera est mulier.
PHIL.
Nusquam ad dotem hereo.
CHRON.
Ergo quidni modo isthuc agimus, Mnimia?
MNI.
Maxime. Sed eccum Doxiam.
DOX.
Phroneus properans verbis Chronos edixit ut exirem.
MNI.
Huc, Doxia, anime mi, huc ad nos. Scin quid de Phimia te absente confecerit Chronos? Prestare ratus est eam, uti res suadet, apud Fortunium coniugem dici, quam apud te vitiatam. Idcirco petenti Fortunio despondit. Quid ais?
DOX.
Quandoquidem in hunc locum adducta res est, ut meliora expectare non liceat, minus quod adsit malorum eligere prudentis duco.
MNI.
Non iniuria semper admirari vehementer soleo prudentiam et humanissimam facilitatem tuam, cum cetera ob merita, tum vel maxime quod apud te his in rebus, que facto opus sint, nostris aut precibus aut longa persuasione minime indigeas, quod nosti quidem pro tuis commodis et honore tuendis quantam et curam et diligentiam capiamus. Narravi preterea quo in te animo Philodoxus affectus sit, quid exposcat. Consulebam senem: is approbat sententiam, ob quam te accersivit ut certiores nos redderes, quid tibi animi sit in nuptias.
DOX.
Scio vos ea virtute preditos, ut possim tuto vobis et credula esse et morigera. Ego coniugem et quevis omnia vestra ex voluntate atque sententia accipiam ac recusabo, quoad vobis id gratum et acceptum esse intelligam. Vestre sunt partes prospicere, quo me loci constituatis.
PHIL.
O dignam laude et amari cum isthac eloquentia atque mirifica modestia! Sed timeo hunc senem ne deficiat persuadendo.
CHRON.
Hoc velis scias, me non ex toto approbare virginem et eam quidem istius forme atque etatis diu domi sedere. Quod etsi plerumque fiat, tum quod non adsit cui digne connubat, tum quod in grandiorem familiam cupiant rem suam locare patres, non tamen id nunc abs te si fiat laudo, vel quia sola sis, quod sane est sinistra non vacuum suspicione, vel quia cetera omnia, que in connubiis deliberandi tarditatem solent afferre, longe cessent: nam neque dos neque affines neque mores ulla ex parte sese prebent, ut merito recuses nuptias. Dotem hic nullam petit, tum qualem maritum habitura sis spectas.
MNI.
Pulcherrimum sane atqui, mehercle, dixti, Chronos, ut res est; quantove magis magisque cogito, tanto fit ut magis approbem quod faustum ac felix sit inter vos esse coniugium. Denique necesse est has fieri nuptias ac volo quidem fiant. Bene agendi tempus nullum prescriptum est. Cedo manum, et tu manum: hic tibi sit vir, hec tibi sit uxor. Voltis?
PHIL.
Volo.
MNI.
Tuque id vis? Doxia annuit, ergo volt.
DOX.
Volo.
CHRON.
Bene est.
PHIL.
Dii immortales, gratias vobis habeo quod in me propitii fueritis longe magis quam fuerim optare ausus. O me beatum!
MNI.
Viden improbi alicuius peccatum quantas interdum bonis afferat voluptas?
PHIL.
Exulto letitia. Plaudite, spectatores, hoc meo bono, plaudite. Tuque, tibicen, precine hymeneum: nos sequemur. Valete.