DE PORCARIA CONJURATIONE
Leon Battista Alberti
Etsi ad vos, quae per hos dies hic apud nos gesta sunt, rumoribus esse delata non dubitem, tamen quod in tantis rebus fit, cupere te arbitror et a nobis amicis ea discere, quae ab incertis auctoribus perlata vix credibilia esse ob facinoris immanitatem videbantur. Faciam, quod amicum decet; tuis enim ultro desideriis satisfaciam. Qua in re illud conferet, quod inter pericula constituti historiam, uti gesta sit, melius quam qui istic audiere, teneamus. Facinus profecto, quo a vetere hominum memoria in hanc usque diem neque periculo horribilius, neque audacia detestabilius, neque crudelitate tetrius a quoquam perditissimo uspiam excogitatum sit.
Stephanus Porcarius eques romanus, homo animi utinam tam moderati, quam erat ingenio praeditus docili, et lingua ad dicendum paratus, per eos dies, quibus Eugenii pontificis maximi funus celebrabatur, suos ad concives pro concione orationem habere instituit, non minus vehementem, quam turbulentam. Quoad enim in se fuit, hortari aggressus est, ut captis armis, veteris reipublicae, et nominis, et libertatis meminissent. Nolo dicere prope futurum fuisse, ut studia multorum concitarentur, ni ab Laelio Valleio jurisconsulto viro frugi et gravi interpellatus destitisset. Commovere coepta haec Nicolai pontificis animum, qui tum primum post Eugenium pontificatum inierat, admonebaturque ab his, quorum consiliis utebatur, Urbem quietam non futuram, ni paratus seditionum auctor abigeretur. Sed pontifex cum per ipsa pontificatus initia instituisset, quam posset, plurimos sibi omnis conditionis homines conciliare omni qua posset beneficentia et facilitate, hunc alioquin honestum, et praesertim romanum civem beneficio devinciendum, atque a turbidis consiliis ad spem honesti otii revocandum statuit mansuetudine. Idcirco in Hernicos misit propraetorem, habitusque in magistratu est summa cum dignitate. Cum vero ex magistratu rediisset, quod videre licuit, non posita animi pristina protervia, sed aucta ambitione, iterato se turbulentissimum exhibuit. Nam per eum quidem diem, quo pro vetere consuetudine ludi agonales celebrabantur, orta inter nonnullos adolescentulos rixa, et studiis partium plusculis circum tumultuantibus, praesto fuit Porcarius vultu, gestu, manu, verbis, clamore omnia tentans, quibus insanum vulgus ad odium eorum, qui rebus praeessent, incenderet, atque ad arma concitaret. Tantam hominis audaciam, atque cupiditatem rerum novarum veritus Nicolaus, suis rebus mature consulendum censuit. Tamen ne quid pro suscepto instituto aggrederetur, quod non piissimi, atque misericordis esset, non extinguendam duxit hominis temeritatem, sed paullo cohibendam. Ea re hominem relegavit Bononiam; quo et relegati, et suorum desideria leniret, si forte hic ulla rerum inopia excitaretur, aut hi absentis misericordia moverentur, mandarat magistratibus Bononiensibus, ne quid homini deesse paterentur, quod ad victum faceret: in ceteris observarent quid ageret, quid conaretur.
Homo impatiens quae olim per concionem apud cives inchoasset, nova cum temporum suorum ratione conjungens deberi ab se fortunae suae, et animi generositati putabat, ut quocumque daretur pacto, vel etiam interitu, sin aliter nequiret, libertatem redimeret. At in eo instituto egregie pertinere arbitrabatur vel ad vitae jucunditatem, vel ad gloriam posteritatis, si maxima et incredibili aliqua spe proposita caput periculo objectasset. Quos idcirco visum est, complices adjungit, nepotemque inprimis adolescentem cupidum, et ad ferrum perpromptum praemittit Romam, ut meritoriam militiam simulans cogat armorum vim, et consceleratorum manum, devinciatque, quam possit plurimos, multa spe rerum agendarum. Paratis rebus, constituta die, sese furtim proripuit, atque ex Bononia nocte quarta applicuit Romam, divertitque domum.
Convocantur illico, quibus placere sua consilia noverat. Repente completa domo confluentium multitudine, excogitatam, diesque multos elaboratam orationem pronuntiat tanta et sui fiducia, et auditorum approbatione, ut nihil ad rem perficiendam, nisi constitutum adesse tempus omnes affirmarent. Coepit enim veterem Urbis gloriam deperditam deplorare, et temporum injurias detestari, quae, si quid priscae gravitatis, et virtutis in quoquam esset, non sinerent sine gravi periculo in lucem prodire; neque se omnino tamen poenitere sui, quin satis de se patriae, civibusque praestitisset, quo intelligerent unum se esse, qui suorum decus concupisceret, neque dubitare quidem, se omnes eos, qui adessent, quos esse viros fortes meminisset, digna fortibus optasse persaepe, atque cogitasse, sed aliis occasionem defuisse, aliis alia impedimento fuisse, cur privatis rebus magis quam publicis intenti essent. Nunc pro certo habere, intellectis, quae parentur, rebus, fore neminem, neque ex iis, qui adsunt, neque ex iis ad quos praeclarissima sua consilia perventura sint, modo se aut Romanos cives, aut saltem homines meminerint, quin de tota caussa eadem sentiant; idem sibi expedire, atque necesse esse affirmat, quod brevibus monstraturus sit. Opus esse animo parato non ad discendum modo, quae facto opus sint (ea enim jam tum quisque pro sua prudentia et malis urgentibus novisse potuisset), sed ad ea exequenda, quae necessaria, utiliaque sint, et cum aeterna laudis, et gloriae celebritate conjuncta.
Cumque paullulum tacitus maximi doloris indicia vultu, gestu, suspirioque dedisset, porrecta manu circumspectans rogavit, an esset in tanto praestantissimorum, et optime meritorum civium numero quispiam, cui suarum rerum, aut patriae status ulla ex parte placeret? Essetne quispiam, qui communes miserias posset sine lacrimis recensere? Egestatem, servitutem, contumelias, injurias, et ejusmodi jam tum peculiare malum, et tolerabile factum esse assuetudine, et pro censu habendum, modo inter suas aerumnas in patria liceret degere. Sed novum genus crudelitatis ab iis, qui se piissimos dici velint, repertum esse, cives esse non licere: proscribi, relegari, necari insontes, totam Italiam refertam esse proscriptorum multitudine, Urbem civibus vacuam factam; nullos videri per Urbem, nisi barbaros; ad flagitium ascribi, qui amantissimum patriae profiteri se ausus sit. Subinde acriter invectus in eos, qui rebus praeessent, cuncta colligens, quae ad vituperationem, et criminationem pertinerent, auxit invidiam, et indignationem, quum sordidissimos, et ignobilissimos plerosque omnes, qui se veluti deos venerari velint, nimia opum affluentia insanire multis modis ostenderet, cum cives ipsi meliori fortuna digni precario viverent. Sed intolerabilis conditionis istius culpam non plectendam in aliis, quam in se, si demum id malum sua ignavia diutius paterentur. Oportere quidem olim meminisse, quid possit virtus: quanti sit non servum esse. Quando istiusmodi rebus, quae inprimis desiderentur, abunde omnia suppeditent, nihil relictum, quod amplius ad negotium exequendum desiderari possit. Habere intra Urbem in armis conductos milites tercentos, adesse proscriptorum manum fortissimam quadringentorum; accedere et strenuos hosce, qui convenerint; adfutura et aliunde subsidia. Ad ea quae agantur, multo paucioribus esse opus, quam sint, qui coram adsint. Superos favere, populum congratulaturum, orbem terrarum admiraturum virtutem, nullam posteritatem suas laudes obliteraturam. Hostes contra superis, atque hominibus invisos inter se dissidere, inermes, otiosos, luxu perditos, incautos. Nihil reliquum esse, praeterquam ut victoriae fructum colligant. Decertationem, quae in hac habenda fuerit, satis esse peractam strenue, rebus bene consultis, et ea ipsa, quam in hanc usque diem habuissent, patientia. Consilio enim perfectum esse, ut etiam si repugnent hostes, superentur patientia, aut desidiosi, aut nullo labore conficiendi reddantur. Inter jam partam victoriam, quae in manu sit, et laborum praemia diem non plus unam interesse. Sustineant sua gaudia, atque se ad cumulatissimas divitias capessendas parent. Decies centena millium nummorum aureorum noctem proximam allaturam. Moveri tamen se magis patriae pietate, quam opibus: magis pendere ad civium suorum decus, et felicitatem, quam ad ulla, quae sese attingant, commoda. Sui quemque consilii tamen futurum, quo pacto utatur victoria, quando se factos omnium dominos visuri sint. Hortari, ut patriae, et nomini, et bene coeptis consiliis, atque communibus rebus animi virtute, atque mutuo consensu obsecundent. Haec Porcarius.
Cognitis apud pontificem per indicem, quae agerentur, visum est noctem ipsam dissimulare, quod intelligeret multos occultandi facinoris spe concursuros ad scelus noctu, si quid turbarum concivissent, qui in luce quiescerent. Proxima idcirco die missis armatis expugnatur Porcarii domus. Ex complicibus conjuratorum aliqui capti. Solus Porcarii nepos, facta per medios hostes via ferro, sese eripuit: ipsum Porcarium per eum incursum latitantem non invenere: nocte proxima inclusus a sorore scrinio repertus est. Ex capto quae discenda videbantur, didicere: poenas sumpsere suspendio.
Quae instituerant sunt haec. Per epiphaniam solemni die, cum pontifex, et collegia, atque praetor, et minores pontifices sacrum pro more facerent in basilica, ex complicibus, cui negotium mandaverat, foenilibus et stramentis ad pontificia stabula basilicae finitima injecturus erat ignem, hac spe, ut expediti ad opem praestandam relicto sacrificio accurrerent. Interea proditurus erat Porcarius dormitoria e cella conscii aeditui proxima basilicae, qua noctu cum armatis delituisset. Purpura, et auro distincta veste amictus cum paucis ad speciem, uti ad sacrificium venisset, futurum non dubitabat, quin apparitores ignari, quod ita rediisset, illico nulla mora intromisissent. Utcumque res foret successura, armati e vestigio et bipennes adfuissent, convolassent et qui signum ex variis insidiarum locis praestolarentur. Refractis cancellis primo impetu, pontificem revinctum non sine caede eorum, quos gravius odissent, decreverant ad arcem adducere, et una fratrem ejus, ut qui arci praeessent, his supplicibus, cogerent arcem dedere. Arce occupata, futurum fuisse confidebat, ut summa cum alacritate populo fautore uteretur. Interea dum haec ad basilicam, et arcem agerentur, alii complures complices sese praefectos vigilum esse, et captivos maleficos ducere in carcerem simulantes, Capitolium, cujus intra septum carcer est, custodiis vacuum liberrime iniissent, ac sine periculo occupassent. Postremum erat, ut praedam, atque caedem passim facerent tota Urbe, ac decreverat quidem omnem pontificiam turbam funditus extinguere. Velle enim ajebat se id agere, ut aeternum intra haec moenia capitis rasi dentes vereri non oporteret. Qui rem honestant, templum non polluere, sed pro foribus basilicae ad sacrificium pontificem euntem prehendere decrevisse praedicant. Tandem quidem compertae sunt catenae, quibus pontificem maximum erat illaqueaturus. Praedam sic annumerabant. Ex pontificis domo, et rebus ducenta millia: ex collegio ducenta: ex mercatoribus, atque his qui officiis praesunt, ducenta: ex publicis horreis salinarum, atque ex inimicorum civium fortunis centena millia. Moriturus: Ohe! tribus, inquit, diurnis horis me superastis. Nos victoria in noctis vestibulo properans expectabat.
Itaque hujusmodi fuere pericula, quae imminerent. Nos alii, veluti qui a tempestatibus maris ad incertos scopulos rejecti periculi terrore, et indignationis nausea confecti, nunc mare, nunc rupem spectamus, et, quod ajunt, perturbatum animum semper errare, cum alter alterum invicem offendimus, uno aspectu, et salutatione per omnes mentis motus distrahimur. Congratulamur, dolemus, rursus sumus in metu. Conflictus quidam est inter nos verborum, et sententiarum. Sic oportuit, sic institueram, sic futurum fuisset, sic fore statuo, ad eamque, quam quisque tuendam suadendi rationem susceperit, non vera modo, aut verisimilia, sed etiam, utcumque illa sunt possibilia, atque impossibilia, argumentis trahunt. Nihil est, quod aliis de rebus posse quispiam aut loqui, aut cogitare videatur. Denique una omnes condolemus communem sortem; mihi super his prae misericordia interdum lacrimas movent exterarum nationum homines nobilissimi, et ornatissimi, Galli, Hispani, Germani, dum sic loquuntur: O nos miseros! siccine patriam, parentes, et dulces necessitudines, et cara omnia relinquimus? Siccine pontificem sequimur, ut praeda consceleratissimorum latronum simus, ut crudelitati, atque furori immanissimorum objiciamur? En priscos Camillos, en Coruncanos, qui praeter se, quoscumque intueantur, barbaros et cistiferos praedicant. En cultam moribus, et ornatam vitae degendae rationibus gentem missam coelo ad orbis imperium bonis artibus moderandum. Quid facerent in saevissimos hostes? Quid perturbatis rebus ac perditis? Quid in ultima inopia, et rerum omnium desperatione? Toto in Latio pacatae sunt res, et quidvis potius expectabamus, quam in alicujus Romani animum posset incidere, ut rebus novis se meliorem fortunam assecuturum arbitraretur. Ager cultus, Urbs facta aurea proximo jubilaeo, civium dignitas aucta, uti quisque postulandum a pontifice duxerat. Nullae exactiones, nulla nova vectigalia, summa justitia, maxima ornandae Urbis cura. Quid! malum hoc est nimia felicitas? Homines non insanire modo bonorum copia, verum etiam in furorem verti? Proh superi! immeritos hospites! qui ex ultima, ut sic loquar, Thule, aurum, qui praemia laborum omnium totius vitae huc conferant, erogent, profundant, qui id agant, ut suis fortunis otiosi, et inertes, uti sunt plerique omnes Romani cives, laute, splendideque degant, nulla injuria accepta, nulla re alia offensi, praeter unum id, quod aegre ferant adventitios prae se cultiores videri. Tot hominum millia horae momento nudare bonis, trucidare ac penitus perdere instituisse? Templum caede profanare, aram cruore funestare, collegia, sacerdotia, religionem funditus pervertere instituisse? Pontificem, cui maximi omnes reges pedem exosculari dignentur, sacrificantem abripere, trahere, trudere in catenas, atque necem instituisse? Ultra Sauromatas nimirum fugiendum est: linquendum crudele coelum, et lares avaros.
Haec illi. Nos alii, qui aetatem hic duximus, qui laudibus Urbis afficimur, civiumque loco amore in Urbe sumus, atque gerimus rem, non uti illi, perturbato animo, sed ratione pensamus, et pro nostro officio admonemus; desistant paucorum culpa totam Urbem in odium adducere. Adesse enim graves, et integros complures viros prisca dignos Roma. Neminem dari non pessimum, quin tranquillitatis, et otii sit cupidus. Inter ceteras urbes italas hanc non in postremis studiis bonarum artium esse deditissimam; praeter paucos hosce male consultos, qui poenam luerint stultitiae, ceteros omnes ejusmodi esse, ut ad eos et dolor, et periculum perturbationum multo pertineat magis, quam ad nos. Urbem et dignitate, et veneratione sua nobis incolis ornamento esse. Nihil incidisse, cur alibi apud romanum pontificem versari commodius sit, quam Romae; qua in urbe vel ad religionem, vel ad usum vitae, vel ad voluptates omnia suppeditent. Accedere solertissimi principis sapientiam, incredibilemque solertiam, et collegii perspicaciam, quorum consiliis tutissimi futuri sumus. Futuros et superis diutinis omnium supplicationibus, uti hactenus fuerimus cordi et commendatos. Tamen cum ista ita esse viri maturi omnes et loquantur, et credant, fit nihilominus, ut alia ex aliis repetentes, qui cautiores videri velint, sic interea statuant iterum atque iterum consulendum. Namque norunt quidem populares turbines facilius excitari, quam sedari, et nunquam non esse populos ad motum paratos, si adsit quem sequantur. Ex his, qui tantum facinus inchoarint, vix sex qui poenas luerint, deesse. Ceteros, qui supersint, si qui sunt, qui esse et multi et varii dicuntur, pristinas, quibus movebantur, cupiditates non posuisse, sed adjecisse capitis tuendi sui curam ob vitae discrimen in quo versari deputant se, offensa principis majestate. Tum et illud venit in mentem, raros forte inveniri, qui in istiusmodi facinoribus se auctores primarios praebere velint. Qui autem secundo esse quaerant loco post primos periculi aggressores, inveniri quidem multos. Amoto idcirco primario, videri hos videntur, qui erant secundi, factos primos.
Me quidem cum istos audio, neque me movent quas adducunt, adducique possunt rationes, neque vehementer assentior. Video sane quo stent loco res Italiae. Intelligo qui sint, quibus hic perturbata esse omnia conducat: memini tempora Eugenii, audivi Bonifacium, et legi complurimorum pontificum adversos casus. Non ignoro primum, uti ajunt, inter porcos, qui grunnitum sustulerint, hunc futurum principem omnium ad motum. Sed alia ex parte versatur ante oculos pontificis majestas. Nunquam sane inventum a veterum memoria, ut qui pontifex arma odisset, in arma incideret. Hunc pacis esse studiosum, in principes plus satis facilem, ut extrinsecos impulsores non multum verear, et perinde intestina quidem malorum contagia non multum momenti habitura censeam. Tamen quid de tota re statuam, quid de me consilii capiam, nondum constat, praeter id, ut ex temporum eventu consilia in diem capturus pendeam. Vale.