Leon Battista Alberti
DE PICTURA (Latino)
AD JOHANNEM FRANCISCUM ILLUSTRISSIMUM
PRINCIPEM MANTUANUM
Hos de pictura libros, princeps
illustrissime, dono ad te deferri iussi quod intelligebam te maximum in modum
his ingenuis artibus delectari, quibus quidem quantum ingenio et industria
luminis et doctrinae attulerim ex libris ipsis, cum eos per otium legeris,
intelliges. Etenim cum ita pacatam et bene tua virtute constitutam civitatem
habeas ut otium tibi quod a republica vacans litterarum studiis tua pro
consuetudine tribuas interdum non desit, futurum spero ut pro tua solita
humanitate, qua non minus quam armorum gloria litterarumque peritia caeteros
omnes principes longe exuperas, libros nostros minime negligendos ducas. Nam
esse eos eiusmodi intelliges ut quae in illis tractentur cum arte ipsa auribus
eruditis digna tum rei novitate facile delectare studiosos queant. Sed de
libris hactenus. Mores meos doctrinamque si qua est et omnem vitam tum maxime
poteris cognoscere cum dederis operam ut possim, prout mea fert voluntas, apud
te esse. Denique putabo tibi opus non displicuisse ubi me tibi deditissimum
voles annumerare inter familiares tuos et non in postremis commendatum habere.
LIBER I
1. De pictura his brevissimis
commentariis conscripturi, quo clarior sit nostra oratio, a mathematicis ea
primum, quae ad rem pertinere videbuntur, accipiemus. Quibus quidem
cognitis, quoad ingenium suppeditabit, picturam ab ipsis naturae principiis
exponemus. Sed in omni nostra oratione spectari illud vehementer peto non me ut
mathematicum sed veluti pictorem hisce de rebus loqui. Illi enim solo ingenio, omni seiuncta
materia, species et formas rerum metiuntur. Nos vero, quod sub aspectu rem
positam esse volumus, pinguiore idcirco, ut aiunt, Minerva scribendo utemur. Ac
recte quidem esse nobiscum actum arbitrabimur si quoquo pacto in hac plane
difficile et a nemine quod viderim alio tradita litteris materia, nos legentes
intellexerint. Peto igitur nostra non ut puro a mathematico sed veluti a
pictore tantum scripta interpretentur.
2. Itaque principio novisse oportet
punctum esse signum, ut ita loquar, quod minime queat in partes dividi. Signum
hoc loco appello quicquid in superficie ita insit ut possit oculo conspici.
Quae vero intuitum non recipiunt, ea nemo ad pictorem nihil pertinere negabit.
Nam ea solum imitari studet pictor quae sub luce videantur. Puncta quidem si
continenter in ordine iungantur lineam extendent. Erit itaque apud nos linea
signum cuius longitudo sane in partes dividi possit, sed erit usque adeo
latitudine tenuissima ut nusquam findi queat. Linearum alia recta dicitur, alia
flexa. Recta linea est signum a puncto ad punctum directe in longum protensum.
Flexa ea est quae a puncto ad punctum non recto gressu sed facto sinu fluxerit.
Lineae plures quasi fila in tela adacta si cohaereant, superficiem ducent. Est
namque superficies extrema corporis pars quae non profunditate aliqua sed
latitudine tantum longitudineque atque perinde suis qualitatibus cognoscatur.
Qualitatum aliae ita superficiei inhaerent ut prorsus nisi alterata superficie
minime semoveri aut seiungi queant. Aliae vero qualitates huiusmodi sunt, ut
eadem facie superficiei manente, ita sub aspectu tamen iaceant, ut superficies
visentibus alterata esse videatur. Perpetuae autem superficierum qualitates
geminae sunt. Una quidem quae per extremum illum ambitum quo superficies
clauditur notescat, quem quidem ambitum nonnulli horizontem nuncupant; nos, si
liceat, latino vocabulo similitudine quadam appellamus oram aut, dum ita
libeat, fimbriam. Eritque et ipsa fimbria aut unica linea aut pluribus lineis
perfinita, unica ut circulari, pluribus ut altera flexa altera recta, aut etiam
quae pluribus rectis aut pluribus flexis lineis ambiatur. Circularis quidem
linea est ipsa fimbria quae totum circulum continet. Circulus vero est forma
superficiei quam linea veluti corona obambit, quod si in medio aderit punctus,
omnes radii ab hoc ipso puncto directe ad coronam ducti longitudine inter se
equales sunt. Ac is idem medius punctus centrum circuli dicitur. Linea idcirco
recta quae bis coronam circuli secuerit perque centrum recta ibit, ea diameter
circuli apud mathematicos vocatur. Nos hanc ipsam nominemus centricam. Sitque
hoc apud nos loco ab ipsis mathematicis persuasum quod aiunt lineam nullam aequos
angulos a corona circuli signare nisi quae recta ipsum centrum attingat.
3. Sed ad superficies redeamus. Ex his
enim quae recensui facile intelligi potest ut, tractu fimbriae immutato, ipsa
superficies et faciem et nomen quoque pristinum perdat, atque quae triangulus
fortasse dicebatur nunc tetrangulus aut plurium deinceps angulorum
nuncupabitur. Dicetur quidem fimbria mutata si lineae aut anguli non modo
plures sed obtusiores longioresve vel acutiores brevioresve quoquo pacto fiant.
Is locus admonet ut de angulis nonnihil recenseamus. Est enim angulus
extremitas superficiei a duabus lineis se invicem secantibus confectus.
Angulorum tria sunt genera: rectum, obtusum atque acutum. Angulus rectus unus
est ex quattuor angulis qui a duabus rectis lineis sese mutuo secantibus ita
conscribitur ut cuivis reliquorum trium sit aequalis. Hinc est quod aiunt omnes
recti anguli inter se sunt aequales. Obtusus angulus est qui recto maior est.
Acutus is est qui recto minor est.
4. Iterum ad superficiem redeamus.
Docuimus quo pacto una per fimbriam qualitas superficiei inhaereat. Sequitur ut
altera superficierum qualitas referatur, quae est, ut ita loquar, tamquam cutis
per totum superficiei dorsum distenta. Ea in tres divisa est, nam alia
uniformis et plana, alia tuberosa et sphaerica, alia incurva et concava
dicitur. Quarto loco his addendae sunt superficies quae ex
duabus harum superficierum compositae sunt. De his postea. Nunc de primis: plana superficies ea est
quam in quavis parte sui recta superducta regula aeque contingat. Huic
persimilis erit superficies purissimae aquae. Sphaerica superficies dorsum
sphaerae imitatur. Sphaeram diffiniunt corpus rotundum in omnes partes volubile
cuius in medio punctus inest a quo extremae omnes illius corporis partes aeque
distant. Concava superficies ea est quae interius extremum sub ultima, ut ita
dixerim, cute sphaerae subiacet, ut sunt in textis ovorum intimae superficies.
Composita vero superficies ea est quae una dimensione planitiem, altera aut
concavam aut sphaericam superficiem imitetur, quales sunt interiores fistularum
et exteriores columnarum superficies.
5. Itaque et ambitu et dorso inhaerentes
qualitates cognomenta superficiebus, ut diximus, imposuerunt. At vero
qualitates quae non alterata superficie non tamen semper eundem aspectum
exhibent, duae item sunt, nam aut loco aut luminibus mutatis tamen variatae
intuentibus videntur. De loco prius dicendum, postea de luminibus. Ac
perscrutendum quidem est quonam pacto mutato loco ipsae superficiei inhaerentes
qualitates immutatae esse videantur. Equidem haec ad vim oculorum spectant. Nam
situ mutato aut maiores aut omnino non eiusdem quam hactenus fuerant fimbriae,
aut item colore fraudatae superficies appareant necesse est, quas res omnes
intuitu metimur. Id quidem qua ratione fiat perscrutemur, exordiamurque a
philosophorum sententia, qui metiri superficies affirmant radiis quibusdam
quasi visendi ministris, quos idcirco visivos nuncupant, quod per eos rerum
simulacra sensui imprimantur. Nam ipsi idem radii inter oculum atque visam
superficiem intenti suapte vi ac mira quadam subtilitate pernicissime
congruunt, aera corporaque huiusmodi rara et lucida penetrantes quoad aliquod
densum vel opacum offendant, quo in loco cuspide ferientes e vestigio haereant.
Verum non minima fuit apud priscos disceptatio a superficie an ab oculo ipsi
radii erumpant. Quae disceptatio sane difficilis atque apud nos admodum
inutilis pretereatur. Ac imaginari quidem deceat radios, quasi fila quaedam
distenta et prorsus tenuissima uno capite quasi in manipulum arctissime
colligata, una simul per oculum interius, ubi sensus visus consideat, recipi,
quo loco non secus atque truncus radiorum adstent, a quo quidem exeuntes in
longum laxati radii veluti rectissima virgulta ad oppositam superficiem effluant.
Sed hos inter radios nonnulla differentia est quam tenuisse pernecessarium
arbitror. Differunt quidem viribus et officio, nam alii fimbrias superficierum
contingentes totas quantitates superficiei metiuntur. Hos autem, quod ultimas
partes superficiei libando volitant, extrinsecos radios appellemus. Alii quidem
radii ab omni dorso superficiei seu recepti seu fluentes, intra eam pyramidem,
de qua paulo post suo loco dicemus, suum quoque officium peragunt, nam
coloribus et luminibus imbuuntur iisdem quibus ipsa superficies refulgeat. Hos
ergo medios radios nuncupemus. Est quoque ex radiis mediis quidam qui
similitudine quadam centricae de qua supra diximus lineae, dicatur centricus,
quod in superficie ita perstet ut circa se aequales utrinque angulos reddat. Itaque
tres radiorum species repertae sunt: extremorum, mediorum et centrici.
6. Perscrutemur igitur quid quique radii
ad visendum conferant; ac primo de extremis, postea de mediis, tum de centrico
dicendum erit. Radiis quidem extremis quantitates metiuntur. Est enim quantitas
spatium inter duo disiuncta puncta fimbriae transiens per superficiem, quod
oculus quasi circino quodam instrumento his extremis radiis metitur. Suntque
tot in superficie quantitates quot sunt disiuncta in fimbria sese correspicientia
puncta; nam cum proceritatem quae inter supremum et infimum, seu latitudinem
quae inter dextrum et sinistrum, seu crassitudinem quae inter propinquius et
remotius, seu caeteras quasvis dimensiones aspectu recognoscimus, his tantum
radiis extremis utimur. Ex quo illud dici solitum est visum per triangulum
fieri cuius basis visa quantitas cuiusve latera sunt iidem ipsi radii qui a
punctis quantitatis ad oculum protenduntur. Ac illud quidem certissimum est
nisi per hunc ipsum triangulum quantitatem nullam videri. Latera ergo trianguli
visivi patent. Anguli quidem in hoc ipso triangulo duo sunt alterutra illa
quantitatis capita; tertius vero angulus est is qui basi oppositus intra oculum
consistit. Neque hoc loco disputandum est utrum in ipsa iunctura interioris
nervi visus, ut aiunt, quiescat, an in superficie oculi quasi in speculo
animato imagines figurentur. Sed nec omnia quidem oculorum ad visendum hoc
munera referenda sunt. Satis enim erit his commentariis succinte quae ad rem
pernecessaria sint demonstrasse. Cum igitur in oculo consistat angulus visivus,
regula deducta est haec: quo videlicet acutior sit in oculo angulus, eo
quantitatem breviorem apparere. Ex quo plane discitur cur sit quod multo
intervallo quantitas ad punctum usque extenuata esse videatur. Verum haec cum
ita sint, fit tamen nonnullis superficiebus ut quo illi propinquior sit
visentis oculus eo minorem, quo remotior eo longe plurimam superficiei partem
videat. Quod in sphaerica superficie ita esse discitur. Quantitates ergo pro
intervallo minores ac maiores intuentibus nonnunquam videntur. Cuius rei qui
probe rationem tenuerit minime dubitabit medios aliquos radios aliquando fieri
extremos extremosque intervallo mutato item fieri medios; atque idcirco
intelliget ubi medii radii sint facti extremi, illico quantitatem breviorem
apparere, contraque cum extremi radii intra fimbriam recipiantur, quo magis a
fimbria distent, eo maiorem quantitatem videri.
7. Hic solitus sum apud familiares
regulam exponere: quo plures radiorum videndo occupentur, eo quantitatem
prospectam grandiorem existimari; quo autem pauciores, eo minorem. Caeterum ii
radii extremi dentatim universam fimbriam superficiei comprehendentes ipsam
totam superficiem quasi cavea circumducunt. Unde illud aiunt visum per
pyramidem radiosam fieri. Dicendum idcirco est pyramis quid sit, quove pacto ea
radiis construatur. Eam nos nostra Minerva describamus. Pyramis est figura
corporis oblongi ab cuius basi omnes lineae rectae sursum protractae ad unicam
cuspidem conterminent. Basis pyramidis visa superficies est, latera pyramidis
radii ipsi visivi quos extrinsecos nuncupari diximus. Cuspis pyramidis illic
intra oculum considet, ubi in unum anguli quantitatum in triangulis conveniunt.
Hactenus de extrinsecis radiis ex quibus pyramis concipitur, qua omni ex
ratione constat multum interesse quae intervalla inter superficiem et oculum
interiaceant. Sequitur ut de mediis radiis dicendum sit. Radii medii sunt ea
multitudo radiorum quae ab radiis extrinsecis septa intra pyramidem continetur.
Atque hi quidem radii id agunt quod aiunt camaleonta animal et huiusmodi feras
metu conterritas solere propinquarum rerum colores suscipere ne a venatoribus
facile reperiantur. Hoc ipsum medii radii exequuntur, nam a contactu
superficiei usque ad cuspidem pyramidis toto tractu ita colorum et luminum
reperta varietate inficiuntur, ut quovis loco rumperentur, eodem loco ipsum
inhaustum lumen atque eundem colorem expromerent. Ac de his mediis radiis re
primum ipsa cognitum est eos multo intervallo deficere aciemque hebetiorem
agere. Demum id cur ita sit ratio reperta est, nam cum iidem ceterique omnes
radii visivi luminibus et coloribus imbuti atque graves aerem pervadant sitque
aer ipse nonnulla crassitudine suffusus, fit ut multa pars oneris, dum aerem
perterebrant, fessis radiis deficiat. Idcirco recte aiunt quo maior distantia
sit, eo superficiem subobscuriorem et magis fuscam videri.
8. Restat ut de centrico radio dicamus.
Centricum radium dicimus eum qui solus ita quantitatem feriat ut utrinque
anguli angulis sibi cohaerentibus respondeant. Equidem et quod ad hunc
centricum radium attinet verissimum est hunc esse omnium radiorum acerrimum et
vivacissimum. Neque negandum est quantitatem nunquam maiorem videri quam cum
centricus in eam radius institerit. Possent plura de centrici radii vi et
officio referri. Tantum hoc non praetermittatur, hunc unicum radium quasi unita
quadam congressione a caeteris radiis constipatum foveri, ut merito dux
radiorum plane ac princeps dici debeat. Reliqua vero, quae ad ostentandum ingenium
pertinuissent magis quam ad ea de quibus dicere instituimus, praetereantur.
Multa etiam de radiis suis locis accommodatius dicentur. Hoc autem loco sit,
quantum commentariorum brevitas postulat, satis ea retulisse ex quibus dubitet
nemo hoc ita esse quod quidem satis demonstratum puto: intervallo scilicet
centricique radii positione mutatis illico superficiem alteratam videri. Nam ea
quidem aut minor aut maior aut denique pro linearum et angulorum inter se
concinnitate immutata apparebit. Centrici ergo positio distantiaque ad
certitudinem visus plurimum conferunt. Est quoque
tertium aliquid ex quo superficies difformes et variae intuentibus exhibeantur.
Id quidem est luminum receptio. Nam
videre licet in sphaerica atque concava superficie, si unicum tantum adsit
lumen, una parte subobscuram alia clariorem esse superficiem, ac eodem
intervallo centricaque positione pristina manente, modo ea ipsa superficies
diverso quam prius lumine subiaceat, videbis fuscas illic esse partes eas quae
sub diverso antea lumine sitae clarebant, atque esse easdem claras quae prius
obumbratae erant. Tum etiam si plura circumstent lumina, pro luminum numero et
viribus variae suis locis maculae candoris et obscuritatis micabunt. Haec res
experimento ipso comprobatur.
9. Sed
hic locus admonet ut de luminibus et coloribus aliqua referamus. Colores a
luminibus variari palam est, siquidem omnis color non idem conspectu est in
umbra ac sub radiis luminum positus. Nam
umbra fuscum colorem, lumen vero clarum et apertum exhibet. Dicunt philosophi
posse videri nil quod ipsum non sit lumine coloreque vestitum. Maxima idcirco
inter colores et lumina cognatio est ad visum agendum, quae quanta sit hinc
intelligitur, quod lumine pereunte colores ipsi quoque pereunt, redeunteque
luce una et ipsi cum viribus luminum colores restaurantur. Quae res cum ita
sit, videndum est ergo de coloribus primo. Dehinc investigabimus quemadmodum
colores sub luminibus varientur. Missam faciamus illam philosophorum
disceptationem qua primi ortus colorum investigantur. Nam quid iuvat pictorem
novisse quonam pacto ex rari et densi aut ex calidi et sicci frigidi humidique
permixtione color extet? Neque tamen eos philosophantes aspernandos putem qui
de coloribus ita disputant ut species colorum esse numero septem statuant:
album atque nigrum duo colorum extrema, unum quidem intermedium, tum inter
quodque extremum atque ipsum medium binos, quod alter plus altero de extremo
sapiat, quasi de limite ambigentes, collocant. Pictorem sane novisse sat est
qui sint colores et quibus in pictura modis iisdem utendum sit. Nolim a
peritioribus redargui, qui dum philosophos sectantur, duos tantum esse in rerum
natura integros colores asserunt, album et nigrum, caeteros autem omnes ex
duorum permixtione istorum oriri. Ego quidem ut pictor de coloribus ita sentio
permixtionibus colorum alios oriri colores paene infinitos, sed esse apud
pictores colorum vera genera pro numero elementorum quattuor, ex quibus
plurimae species educantur. Namque est igneus, ut ita loquar, color quem rubeum
vocant, tum et aeris qui celestis seu caesius dicitur, aquaeque color viridis;
terra vero cinereum colorem habet. Caeteros omnes colores veluti diaspri et
porphyrii lapidis ex permixtione factos videmus. Genera ergo colorum quattuor
quorum pro albi et nigri admixtione sunt species admodum innumerabiles. Narn
videmus frondes virentes gradibus deserere viriditatem quoad albescant. Idque
ipsum videmus in ipso aere ut circa horizontem plerunque albente vapore
suffusus sensim ad proprium colorem redeat. Tum et in rosis
hoc videmus ut aliae plenam et incensam purpuram, aliae genas virgineas, aliae
candidum ebur imitentur. Terrae quoque color pro albi et nigri admixtione suas
species habet.
10.
Non igitur albi permixtio genus colorum immutat sed species ipsas creat Cui
quidem persimilem vim niger color habet, nam nigri admixtione multae colorum
species oriuntur, quod quidem pulchre ex umbra qua ipse color alteratur patet,
siquidem crescente umbra coloris claritas et albedo deficit, lumine vero
insurgente clarescit et fit candidior. Ergo pictori satis persuaderi potest
album et nigrum minime esse veros colores sed colorum, ut ita dixerim,
alteratores, siquidem nihil invenit pictor quo ultimum luminis candorem referat
praeter album solumque nigrum quo ultimas tenebras demonstret. Adde his quod
album aut nigrum nusquam invenies quod ipsum non sub aliquo genere colorum sit.
11. Sequitur de vi luminum. Lumina alia
siderum ut solis et lunae et luciferae stellae, alia lampadum et ignis. At
inter haec magna differentia est, nam lumina siderum admodum pares corporibus
umbras referunt, ignis vero umbrae maiores quam ipsa corpora sunt. Atqui fit
umbra cum radii luminum intercipiuntur. Radii intercepti aut alio flectuntur
aut in se ipsos reciprocantur. Flectuntur veluti cum a superficie aquae radii
solis in lacunaria exiliunt, fitque omnis radiorum flexio angulis inter se, ut
probant mathematici, aequalibus. Sed haec ad aliam partem picturae pertinent.
Radii flexi eo colore imbuuntur quem in ea a qua flectuntur superficie invenerint.
Hoc ita videmus fieri cum facies perambulantium in pratis subvirides
apparent.
12. Dixi ergo de superficiebus. Dixi de
radiis. Dixi quo pacto visendo ex triangulis coaedificetur pyramis. Probavimus
quam maxime intersit intervallum centricique radii positionem ac luminum
receptionem certam esse. Verum cum uno aspectu non unam modo sed et plurimas
quoque superficies intueamur, posteaquam de singulis superficiebus non omnino
ieiune conscripsimus, nunc investigandum est quemadmodum coniunctae sese superficies
efferant. Singulae quidem superficies, ut docuimus, propria pyramide suis
coloribus et luminibus referta gaudent. Quod cum ex superficiebus corpora
integantur, totae corporum prospectae quantitates unicam pyramidem referent tot
minutis pyramidibus gravidam quot eo prospectu superficies radiis
comprehendantur. Haec cum ita sint, dicet tamen quispiam quid tanta indagatio
pictori ad pingendum afferet emolumenti. Nempe ut intelligat se futurum
artificem plane optimum ubi optime superficierum discrimina et proportiones
notarit, quod paucissimi admodum noverunt. Nam si rogentur quid in ea quam
tingunt superficie conentur assequi, omnia rectius possunt quam quid ita
studeant respondere. Quare obsecro nos audiant studiosi pictores. Quae enim
didicisse iuvabit, ea a quovis praeceptore discere nunquam fuit turpe. Ac
discant quidem dum lineis circumeunt superficiem, dumque descriptos locos
implent coloribus, nihil magis queri quam ut in hac una superficie plures
superficierum formae repraesententur, non secus ac si superficies haec, quam
coloribus operiunt, esset admodum vitrea et perlucida huiusmodi ut per eam tota
pyramis visiva permearet certo intervallo certaque centrici radii et luminis
positione cominus in aere suis locis constitutis. Quod ipsum ita esse demonstrant
pictores dum sese ab eo quod pingunt ammovent longiusque consistunt natura duce
cuspidem pyramidis quaeritantes unde omnia rectius concerni intelligunt. Sed
cum haec sit unica seu tabulae seu parietis superficies in quam pictor plures
una pyramide comprehensas superficies studet effingere, necesse est aliquo loco
sui pyramidem visivam perscindi, ut istic quales fimbrias et colores intercisio
dederit, tales pictor lineis et pingendo exprimat. Quae res cum ita sit, pictam
superficiem intuentes intercisionem quandam pyramidis videre videntur. Erit
ergo pictura intercisio pyramidis visivae secundum datum intervallum posito
centro statutisque luminibus in datam superficiem lineis et coloribus arte
repraesentata.
13. Iam vero, quoniam picturam diximus esse
intercisionem pyramidis, omnia idcirco perscrutanda sunt ex quibus nobis
intercisio sit notissima. Nobis ergo novissimus sermo habendus est de
superficiebus a quibus pyramides pictura intercidendas manare demonstratum est.
Superficierum aliae prostratae iacent ut pavimenta aedificiorum et caeterae
superficies aeque a pavimento distantes, aliae in latus incumbunt ut sunt
parietes et caeterae superficies parietibus collineares. Inter se autem aeque
distare superficies dicuntur cum intermedia inter eas distantia omni loco eadem
est. Collineares superficies illae sunt quas eadem continuata recta linea omni
in parte sui aeque contingit, uti sunt superficies quadratarum columnarum quae
rectum in ordinem ad porticum adstant. Haec illis quae supra de superficiebus
diximus addenda sunt. His vero, quae de radiis cum extrinsecis tum intrinsecis
et centrico, atque his quae supra de pyramide visiva recensuimus, addenda est
illa mathematicorum sententia ex qua illud probatur quod, si linea recta duo
alicuius trianguli latera intersecet, sitque haec ipsa secans et novissime
triangulum condens linea alterae lineae prioris trianguli aequedistans, erit
tunc quidem is maior triangulus huic minori proportionalis. Haec mathematici.
14. At nos quo clarior sit nostra orario,
latius hanc propositionem explicabimus. Intelligendum est quid sit hoc loco
proportionale pictori. Dicimus proportionales esse triangulos quorum latera et
anguli inter se eandem admodum rationem servant, quod si alterum trianguli
latus sit in longitudine bis quam basis atque semis et alterum ter, omnes hi
eiusmodi trianguli seu sint illi quidem maiores hoc seu minores, modo eandem
laterum ad basim, ut ita loquar, convenientiam habeant, erunt inter se apud nos
proportionales. Nam quae ratio partis ad partem extat in maiori triangulo,
eadem in minori. Ergo trianguli qui ita se habeant omnes inter se
proportionales sunt. Hoc quoque ut apertius intelligatur similitudine quadam
utemur. Est quidem homo pusillus homini maximo proportionalis, nam eadem fuit
proportio palmi ad passum et pedis ad reliquas sui corporis partes in Evandro
quae fuit in Hercule, quem Gelius supra alios homines procerum et magnum fuisse
coniectatur. Neque tamen fuit alia in membris Herculis proportio quam fuit in
Antaei gigantis corpore, siquidem utrisque manus ad cubitum et cubiti ad
proprium caput et caeterorum membrorum symmetria pari inter se ordine
congruebat. Hoc ipsum in triangulis evenit, ut sit aliqua inter triangulos
commensuratio, per quam minor cum maiori caeteris in rebus praeterquam in
magnitudine conveniat. Haec autem si satis intelliguntur, statuamus
mathematicorum sententia quantum ad rem nostram conducit, omnem intercisionem
alicuius trianguli aequedistantem a basi triangulum constituere illi suo maiori
triangulo proportionalem. Etenim quae inter se proportionalia sunt, in his omnes
partes respondent. In quibus vero diversae et non congruentes partes adsunt,
hae minime proportionales sunt.
15.
Partes trianguli visivi sunt anguli ipsi et radii, qui quidem erunt in
proportionalibus quantitatibus admodum pares ac in non proportionalibus erunt
dispares; tum et altera istarum non proportionalium visa quantitas aut pluros
occupabit radios aut pauciores. Nosti
ergo quemadmodum minor triangulus aliquis maiori proportionalis sit, et meministi
ex triangulis pyramidem visivam construi. Ergo omnis noster sermo de triangulis
habitus ad pyramidem traducatur, ac persuasum quidem apud nos sit nullas
quantitates superficiei, quae aeque ab intercisione sui distent, in pictura
alterationem aliquam facere. Nam sunt illae quidem aequedistantes quantitates
in omni aequedistanti intercisione suis proportionalibus pares. Quae res cum
ita sit, sequitur illud quod non alteratis quantitatibus ex quibus fimbria
efficitur nulla fimbriae alteratio in pictura succedit. Itaque illud manifestum
est omnem pyramidis visivae intercisionem a visa superficie aequedistantem illi
prospectae superficiei esse conproportionalem.
16. Diximus de superficiebus intercisioni
proportionalibus, hoc est superficiei pictae aequedistantibus. Verum cum
perplurimae pingendae superficies non aequedistantes adsint, de his nobis
investigatio diligens habenda est quo omnis ratio intercisionis explicetur.
Etenim longum esset perdifficileque atque obscurissimum in his triangulorum ac
pyramidis intercisionibus omnia mathematicorum regula prosequi. Idcirco nostro
more ut pictores dicendo procedamus.
17. Referamus brevissime aliqua de
quantitatibus non aequedistantibus, quibus perceptis facilis erit omnis non
aequedistantis superficiei cognitio. Quantitatum ergo non aequedistantium aliae
radiis visivis collineares, aliae radiis aliquibus visivis aequedistantes sunt.
Quantitates radiis collineares, quoniam triangulum non efficiant radiorumque
numerum non occupent, locum idcirco nullum in intercisione adipiscuntur. At in
quantitatibus radiis visivis aequedistantibus quanto qui maior est angulus ad
basim trianguli erit obtusior, tanto ea quantitas minus radiorum excipiet atque
idcirco in intercisione minus obtinebit spatii. Superficiem quantitatibus contegi
diximus; at cum in superficiebus non raro eveniat ut in ea sint quantitates
aliquae aeque ab intercisione distantes, caeterae vero eiusdem superficiei
quantitates non aequedistent, eam ob rem fit ut quae in superficie adsunt
aequedistantes quantitates, hae solae in pictura nullam alterationem faciant.
Quae vero quantitates non aequedistant, hae quanto angulum qui in triangulo sit
<ad basim> maior obtusiorem habebunt, tanto plus alterationis accipient.
18. Denique his omnibus addenda illa
philosophorum opinio est qua affirmant, si coelum, sidera, maria, montes,
animantiaque ipsa atque deinceps corpora omnia dimidio quam sint minora,
superis ita volentibus, redderentur, fore ut nobis quaeque videantur nulla ex
parte ac nunc sint diminuta apparerent. Nam magnum, parvum, longum, breve,
altum, infimum, latum, arctum, clarum, obscurum, <luminosum>, tenebrosum
et huiusmodi omnia, quae cum possint rebus adesse et non adesse, ea philosophi
accidentia nuncuparunt, huiusmodi sunt ut omnis earum cognitio fiat comparatione.
Aeneam inquit Virgilius totis humeris supra homines extare, at is, si
Polyphemo comparetur, pygmaeus videbitur. Euryalum pulcherrimum fuisse tradunt,
qui si Ganymedi a diis rapto comparetur, fortassis deformis videatur. Apud
Hispanos pleraeque virgines candidae putantur, quae apud Germanos fuscae et
atri coloris haberentur. Ebur
argentumque colore alba sunt, quae si cigno aut niveis linteis comparentur,
subpallentia videantur. Hac ratione in pictura tersissimae ac fulgentissimae
quidem superficies apparent, cum illic albi ad nigrum eadem quae est in rebus
ipsis luminati ad umbrosum proportio sit. Itaque
comparationibus haec omnia discuntur. Inest enim in comparandis rebus vis, ut
quid plus, quid minus, quidve aequale adsit, intelligamus. Ex quo magnum esse
dicimus quod sit hoc parvo maius, maximum quod sit hoc magno maius, lucidum
quod sit obscuro clarius, lucidissimum quod sit hoc claro lucidius. Fit quidem
comparatio ad res imprimis notissimas. Sed cum sit homo rerum omnium homini
notissimus, fortassis Protagoras, hominem inquiens modum et mensuram rerum
omnium esse, hoc ipsum intelligebat rerum omnium accidentia hominis
accidentibus recte comparari atque cognosci. Haec eo spectant ut intelligamus
in pictura quantulacunque pinxeris corpora, ea pro illic picti hominis
commensuratione grandia aut pusilla videri. Hanc sane vim comparationis
pulcherrime omnium antiquorum prospexisse Timanthes mihi videri solet, qui
pictor, ut aiunt, Cyclopem dormientem parva in tabella pingens fecit iuxta
satyros pollicem dormientis amplectentes ut ea satyrorum commensuratione
dormiens multo maximus videretur.
19. Hactenus a nobis ferme omnia dicta
sunt quae ad visendi vim quaeve ad intercisionem cognoscendam spectant. Sed
quia non modo quid sit atque ex quibus constet intercisio, verum etiam
quemadmodum eadem fiat, ad rem pertinet, dicendum est de hac intercisione
quanam arte pingendo exprimatur. De hac igitur, caeteris omissis, referam quid
ipse dum pingo efficiam. Principio in superficie pingenda quam amplum libeat quadrangulum
rectorum angulorum inscribo, quod quidem mihi pro aperta finestra est ex qua
historia contueatur, illicque quam magnos velim esse in pictura homines
determino. Huiusque ipsius hominis longitudinem in tres partes
divido, quae quidem mihi partes sunt proportionales cum ea mensura quam vulgus
brachium nuncupat. Nam ea trium brachiorum, ut ex symmetria membrorum hominis
patet, admodum communis humani corporis longitudo est. Ista ergo mensura iacentem infimam
descripti quadranguli lineam in quot illa istiusmodi recipiat partes divido, ac
mihi quidem haec ipsa iacens quadranguli linea est proximiori transversae et
aequedistanti in pavimento visae quantitati proportionalis. Post haec unicum
punctum quo sit visum loco intra quadrangulum constituo, qui mihi punctus cum
locum occupet ipsum ad quem radius centricus applicetur, idcirco centricus
punctus dicatur. Condecens huius centrici puncti positio est non altius a
iacenti linea quam sit illius pingendi hominis longitudo, nam hoc pacto aequali
in solo et spectantes et pictae res adesse videntur. Posito puncto centrico,
protraho lineas rectas a puncto ipso centrico ad singulas lineae iacentis
divisiones, quae quidem mihi lineae demonstrant quemadmodum paene usque ad
infinitam distantiam quantitates transversae successivae sub aspectu
alterentur. Hic essent nonnulli qui unam ab divisa aequedistantem lineam intra
quadrangulum ducerent, spatiumque, quod inter utrasque lineas adsit, in tres
partes dividerent. Tum huic secundae aequedistanti lineae aliam item aequedistantem
hac lege adderent, ut spatium, quod inter primam divisam et secundam
aequedistantem lineam est, in tres partes divisum una parte sui excedat spatium
id quod sit inter secundam et tertiam lineam, ac deinceps reliquas lineas
adderent ut semper sequens inter lineas esset spatium ad antecedens, ut verbo
mathematicorum loquar, superbipartiens. Itaque sic illi quidem facerent, quos
etsi optimam quandam pingendi viam sequi affirment, eosdem tamen non parum
errare censeo, quod cum casu primam aequedistantem lineam posuerint, tametsi
caeterae aequedistantes lineae ratione et modo subsequantur, non tamen habent
quo sit certus cuspidis ad bene spectandum locus. Ex quo non modici in pictura
errores facile succedunt. Adde his quod istorum ratio admodum vitiosa esset,
ubi centricus punctus aut supra aut infra picti hominis longitudinem adstaret.
Tum etiam pictas res nullas veris rebus pares, nisi certa ratione distent,
videri posse nemo doctus negabit. Cuius rei rationem explicabimus, siquando de
his demonstrationibus picturae conscribemus, quas a nobis factas amici dum
admirarentur miracula picturae nuncuparunt. Nam ad eam ipsam partem haec quae
dixi maxime pertinent. Ergo ad rem redeamus.
20.
Haec cum ita sint, ipse idcirco optimum hunc adinveni modum. In caeteris
omnibus eandem illam et centrici puncti et lineae iacentis divisionem et a
puncto linearum ductionem ad singulas iacentis lineae divisiones prosequor. Sed in successivis quantitatibus
transversis hunc modum servo. Habeo areolam in qua describo lineam unam rectam.
Hanc divido per eas partes in quas iacens linea quadranguli divisa est. Dehinc
pono sursum ab hac linea punctum unicum ad alterum lineae caput perpendicularem
tam alte quam est in quadrangulo centricus punctus a iacente divisa quadranguli
linea distans, ab hocque puncto ad singulas huius ipsius lineae divisiones
singulas lineas duco. Tum quantam velim distantiam esse inter spectantis oculum
et picturam statuo, atque illic statuto intercisionis loco, perpendiculari, ut
aiunt mathematici, linea intercisionem omnium linearum, quas ea invenerit,
efficio. Perpendicularis quidem linea est ea quae aliam rectam lineam dividens
angulos utrinque circa se rectos habeat. Igitur haec mihi perpendicularis linea
suis percisionibus terminos dabit omnis distantiae quae inter transversas
aequedistantes pavimenti lineas esse debeat. Quo pacto omnes pavimenti
parallelos descriptos habeo. Est enim parallelus spatium quod intersit inter
duas aequedistantes lineas de quibus supra nonnihil tetigimus. Qui quidem quam recte
descripti sint inditio erit, si una eademque recta continuata linea in picto
pavimento coadiunctorum quadrangulorum diameter sit. Est quidem apud
mathematicos diameter quadranguli recta quaedam linea ab angulo ad sibi
oppositum angulum ducta, quae in duas partes quandrangulum dividat ita ut ex
quadrangulo duos triangulos efficiat. His ergo diligenter absolutis, unam item
superduco transversam aeque a ceteris inferioribus distantem lineam, quae duo
stantia magni quadrati latera secet, perque punctum centricum permeet. Haec
mihi quidem linea est terminus atque limes, quem nulla non plus alta quam sit
visentis oculus quantitas excedat. Eaque quod punctum centricum pervadat,
idcirco centrica dicatur. Ex quo fit ut qui picti homines in ulteriori
parallelo steterint, iidem longe minores sint quam qui in anterioribus adstant,
quam rem quidem a natura ipsa ita ostendi palam est. Nam in templis
perambulantium hominum capita videmus fere in altum aequalia nutare, pedes vero
eorum qui longius absint forte ad genu anteriorum respondere.
21. Haec omnis dividendi pavimenti ratio
maxime ad eam picturae partem pertinet, quam nos compositionem suo loco
nominabimus. Et huiusmodi est ut verear ne ob materiae novitatem obque hanc
commentandi brevitatem parum a legentibus intelligatur. Nam, ut ex operibus
priscis facile intelligimus, eadem fortassis apud maiores nostros, quod esset
obscura et difficillima, admodum incognita latuit. Vix enim ullam antiquorum
historiam apte compositam, neque pictam, neque fictam, neque sculptam reperies.
22. Qua de re haec a me dicta sunt
breviter et, ut existimo, non omnino obscure, sed intelligo qualia sint ut cum
in his nullam eloquentiae laudem adipisci queam, tum eadem qui primo aspectu
non comprehenderit, vix ullo unquam vel ingenti labore apprehendat.
Subtilissimis autem et ad picturam bene pronis ingeniis haec, quoquomodo
dicantur, facillima sane et pulcherrima sunt, quae quidem rudibus et a natura
parum ad has nobilissimas artes pronis, etiam si ab eloquentissimis dicantur,
admodum ingrata sunt. A nobis vero eadem, quod sine ulla eloquentia brevissime
recitata sint, fortassis non sine fastidio leguntur. Sed velim nobis dent
veniam si, dum imprimis volui intelligi, id prospexi ut clara esset nostra
oratio magis quam compta et ornata. Quae vero sequentur minus, ut spero, tedium
legentibus afferent.
23. Diximus ergo de triangulis, de
pyramide, de intercisione, quae dicenda videbantur, quas res tamen consuevi
apud familiares prolixius quadam geometrica ratione cur ea ita essent
demonstrare, quod his commentariis brevitatis causa praetermittendum censui.
Hic enim sola prima picturae artis rudimenta pictor quidem pictoribus recensui.
Eaque idcirco rudimenta nuncupari volumus, quod ineruditis pictoribus prima
artis fundamenta iecerint. Sed huiusmodi sunt ut qui eadem probe tenuerit, is
cum ad ingenium tum ad cognoscendam picturae definitionem, tum etiam ad ea de
quibus dicturi sumus, non minimum profuisse intelligat. Neque sit qui dubitet
futurum pictorem nunquam bonum eum, qui quae pingendo conetur non ad unguem
intelligat. Frustra enim arcu contenditur, nisi quo sagittam dirigas destinatum
habeas. Ac velim quidem apud nos persuasum esse eum solum fore
pictorem optimum, qui optime cum fimbrias tum superficierum qualitates omnes
notasse didicerit. Contraque
eum futurum nunquam bonum arteficem affirmo, qui non diligentissime quae
diximus omnia tenuerit.
24. Idcirco nobis haec de superficiebus
et intercisione dicta pernecessaria fuere. Sequitur ut pictorem instituamus
quemadmodum quae mente conceperit ea manu imitari queat.
LIBER II
25. Sed quoniam hoc perdiscendi studium
forte nimis laboriosum iuvenibus videri potest, idcirco hoc loco ostendendum
censeo quam sit pictura non indigna, in qua omnem operam et studium consumamus.
Nam habet ea quidem in se vim admodum divinam non modo ut quod de amicitia
dicunt, absentes pictura praesentes esse faciat, verum etiam defunctos longa
post saecula viventibus exhibeat, ut summa cum artificis admiratione ac
visentium voluptate cognoscantur. Refert Plutarchus Cassandrum unum ex
Alexandri ducibus, quod simulacrum iam defuncti Alexandri intueretur, in quo
regis maiestatem cognovisset, toto cum corpore trepidasse, Agesilaumque
Lacenam, quod se esse admodum deformem intelligeret, suam recusasse a posteris
effigiem cognosci, eaque de re neque pingi a quoquam neque fingi voluisse.
Itaque vultus defunctorum per picturam quodammodo vitam praelongam degunt. Quod
vero pictura deos expresserit quos gentes venerentur, maximum id quidem
mortalibus donum fuisse censendum est, nam ad pietatem qua superis coniuncti
sumus, atque ad animos integra quadam cum religione detinendos nimium pictura
profuit. Phidias in Elide Iovem fecisse dicitur, cuius pulchritudo non parum
receptae religioni adiecerit. Iam vero ad delitias animi honestissimas atque ad
rerum decus quantum conferat pictura, cum aliunde tum hinc maxime licet videre,
quod nullam ferme dabis rem usque adeo pretiosam, quam picturae societas non
longe cariorem multoque gratiosissimam efficiat. Ebur, gemmae et istiusmodi
cara omnia pictoris manu fiunt pretiosiora. Aurum quoque ipsum picturae arte
elaboratum longe plurimo auro penditur. Quin vel plumbum, metallorum
vilissimum, si Phidiae aut Praxitelis manu in simulacrum aliquod deductum sit,
argento rudi atque inelaborato esse pretiosius fortassis videbitur. Zeuxis
pictor suas res donare ceperat, quoniam, ut idem aiebat, pretio emi non
possent. Nullum enim pretium existimabat inveniri quod satisfaceret huic qui
fingendis aut pingendis animantibus quasi alterum sese inter mortales deum
praestaret.
26. Has ergo laudes habet pictura, ut ea
instructi cum opera sua admirari videant, tum deo se paene simillimos esse
intelligant. Quid, quod omnium artium vel magistra vel sane praecipuum pictura
ornamentum est? Nam architectus quidem epistilia, capitula, bases,
columnas fastigiaque et huiusmodi caeteras omnes aedificiorum laudes, ni
fallor, ab ipso tantum pictore sumpsit. Pictoris enim regula et arte lapicida,
sculptor, omnesque fabrorum officinae omnesque fabriles artes diriguntur. Denique
nulla paene ars non penitus abiectissima reperietur quae picturam non spectet,
ut in rebus quicquid adsit decoris, id a pictura sumptum audeam dicere. Sed et
hoc in primis honore a maioribus honestata pictura est ut, cum caeteri ferme
omnes artifices fabri nuncuparentur, solus pictor in fabrorum numero non esset
habitus. Quae cum ita sint, consuevi inter familiares dicere picturae
inventorem fuisse, poetarum sententia, Narcissum illum qui sit in florem
versus, nam cum sit omnium artium flos pictura, tum de Narcisso omnis fabula
pulchre ad rem ipsam perapta erit. Quid est enim aliud pingere quam arte
superficiem illam fontis amplecti? Censebat Quintilianus priscos pictores
solitos umbras ad solem circumscribere, demum additamentis artem excrevisse.
Sunt qui referant Phyloclem quendam Aegyptium et Cleantem nescio quem inter
primos huius artis repertores fuisse. Aegyptii affirmant sex millibus annorum
apud se picturam in usu fuisse prius quam in Graeciam esset translata. E Graecia vero in Italiam dicunt nostri
venisse picturam post Marcelli victorias ex Sicilia. Sed non multum interest
aut primos pictores aut picturae inventores tenuisse, quando quidem non
historiam picturae ut Plinius sed artem novissime recenseamus, de qua hac
aetate nulla scriptorum veterum monumenta quae ipse viderim extant, tametsi
ferunt Euphranorem Isthmium nonnihil de symmetria et coloribus scripsisse,
Antigonum et Xenocratem de picturis aliqua litteris mandasse, tum et Apellem ad
Perseum de pictura conscripsisse. Refert Laertius Diogenes Demetrium quoque
philosophum picturam commentatum fuisse. Tum etiam existimo, cum caeterae omnes
bonae artes monumentis litterarum a maioribus nostris commendatae fuerint,
picturam quoque a nostris Italis non fuisse scriptoribus neglectam. Nam fuere
quidem antiquissimi in Italia Etrusci pingendi arte omnium peritissimi.
27. Censet Trismegistus vetustissimus
scriptor una cum religione sculpturam et picturam exortam: sic enim inquit ad
Asclepium: humanitas memor naturae et originis suae deos ex sui vultus similitudine
figuravit. Sed quis negabit omnibus in rebus cum publicis tum privatis,
profanis religiosisque picturam sibi honestissimas partes vendicasse, ut nullum
artificium apud mortales tanti ab omnibus existimatum inveniam? Referuntur de
tabulis pictis pretia paene incredibilia. Aristides Thebanus picturam unicam
centum talentis vendidit. Rhodum non incensam a Demetrio rege, ne Protogenis
tabula periret, referunt. Rhodum ergo unica pictura fuisse ab hostibus
redemptam possumus affirmare. Multa praeterea huiusmodi a scriptoribus collecta
sunt, quibus aperte intelligas semper bonos pictores in summa laude et honore
apud omnes fuisse versatos, ut etiam nobilissimi ac praestantissimi cives
philosophique et reges non modo pictis rebus sed pingendis quoque maxime
delectarentur. L. Manilius civis Romanus et Fabius homo in urbe
nobilissimus pictores fuerunt. Turpilius eques Romanus Veronae pinxit. Sitedius
pretorius et proconsularis pingendo nomen adeptus est. Pacuvius poeta tragicus,
Ennii poetae nepos ex filia, Herculem in foro pinxit. Socrates, Plato
Metrodorusque Pyrrhoque philosophi pictura claruere. Nero, Valentinianusque
atque Alexander Severus imperatores pingendi studiosissimi fuere. Longum esset
referre quot principes quotve reges huic nobilissimae arti dediti fuerint. Tum
etiam minime decet omnem pictorum veterum turbam recensere, quae quidem quanta
fuerit hinc conspici potest quod Demetrio Phalereo, Phanostrati filio,
trecentaesexaginta statuae partim equestres partim in curribus et bigis ferme
intra quadringentos dies fuere consumatae. Ea vero in urbe, in qua tantus
fuerit sculptorum numerus, utrum et pictores non paucos fuisse arbitrabimur?
Sunt quidem cognatae artes eodemque ingenio pictura et sculptura nutritae. Sed ipse pictoris ingenium, quod in re
longe difficillima versetur, semper praeferam. Verum ad rem redeamus.
28. Ingens namque fuit et pictorum et
sculptorum illis temporibus turba, cum et principes et plebei et docti atque
indocti pictura delectabantur, cumque inter primas ex provinciis praedas signa
et tabulas in theatris exponebant; eoque processit res ut Paulus Aemilius
caeterique non pauci Romani cives filios inter bonas artes ad bene beateque
vivendum picturam edocerent. Qui mos optimus apud Graecos maxime observabatur,
ut ingenui et libere educati adolescentes, una cum litteris, geometria et
musica, pingendi quoque arte instruerentur. Quin et feminis
etiam haec pingendi facultas honori fuit. Martia, Varronis filia, quod pinxerit
apud scriptores celebratur. Ac fuit quidem tanta in laude et honore pictura ut
apud Graecos caveretur edicto ne servis picturam discere liceret; neque id
quidem iniuria, nam est pingendi ars profecto liberalibus ingeniis et
nobilissimis animis dignissima, maximumque optimi et praestantissimi ingenii
apud me semper fuit inditium illius quem in pictura vehementer delectari
intelligerem. Tametsi haec una ars et doctis et indoctis aeque admodum grata
est, quae res nulla fere alia in arte evenit ut quod peritos delectat imperitos
quoque moveat. Neque facile
quempiam invenies qui non maiorem in modum optet se in pictura profecisse.
Ipsam denique naturam pingendo delectari manifestum est. Videmus enim naturam
ut saepe in marmoribus hippocentauros regumque barbatas facies effigiet. Quin
et aiunt in gemma Pyrrhi novem musas cum suis insignibus distincte a natura
ipsa fuisse depictas. Adde his quod nulla ferme ars est in qua perdiscenda ac
exercenda omnis aetas et peritorum et imperitorum tanta cum voluptate versetur.
Liceat de me ipso profiteri. Si quando me animi voluptatis causa ad pingendum
confero, quod facio sane persaepius cum ab aliis negotiis otium suppeditat,
tanta cum voluptate in opere perficiendo insisto ut tertiam et quartam quoque
horam elapsam esse postea vix possim credere.
29.
Itaque voluptatem haec ars affert dum eam colas, laudem, divitias ac perpetuam
famam dum eam bene excultam feceris. Quae res cum ita sit, cum sit pictura
optimum et vetustissimum ornamentum rerum, liberis digna, doctis atque indoctis
grata, maiorem in modum hortor studiosos iuvenes ut, quoad liceat, picturae
plurimam operam dent. Proxime
eos moneo, qui picturae studiosissimi sunt, ut omni opera et diligentia
prosequantur ipsam perfectam pingendi artem tenere. Sit vobis, qui pictura
praestare contenditis, cura in primis nominis et famae, quam veteres assequutos
videtis, ac meminisse quidem iuvabit semper adversam laudi et virtuti fuisse
avaritiam. Quaestui enim intentus animus raro posteritatis fructum assequetur.
Vidi ego plerosque in ipso quasi flore perdiscendi illico decidisse ad quaestum
et nec divitias nec laudem ullam inde fuisse adeptos, qui si ingenium studio
auxissent, in laude facile conscendissent, quo in loco et divitias et
voluptatem nominis accepissent. Itaque de his satis hactenus. Ad
institutum redeamus.
30.
Picturam in tres partes dividimus, quam quidem divisionem ab ipsa natura
compertam habemus. Nam cum pictura studeat res visas repraesentare, notemus
quemadmodum res ipsae sub aspectu veniant. Principio quidem cum quid aspicimus,
id videmus esse aliquid quod locum occupet. Pictor vero huius loci spatium
circumscribet, eamque rationem ducendae fimbriae apto vocabulo
circumscriptionem appellabit. Proxime intuentes dignoscimus ut plurimae
prospecti corporis superficies inter se conveniant; hasque superficierum
coniunctiones artifex suis locis designans recte compositionem nominabit.
Postremo aspicientes distinctius superficierum colores discernimus, cuius rei
repraesentatio in pictura, quod omnes differentias a luminibus recipiat,
percommode apud nos receptio luminum dicetur.
31.
Picturam igitur circumscriptio, compositio et luminum receptio perficiunt. De
his ergo sequitur ut quam brevissime dicamus. Et primo de circumscriptione.
Circumscriptio quidem ea est quae lineis ambitum fimbriarum in pictura
conscribit. In hac Parrhasium pictorem eum, cum quo est apud Xenophontem
Socratis sermo, pulchre peritum fuisse tradunt, illum enim lineas subtilissime
examinasse aiunt. In hac vero circumscriptione illud praecipue servandum
censeo, ut ea fiat lineis quam tenuissimis atque admodum visum fugientibus;
cuiusmodi Apellem pictorem exerceri solitum ac cum Protogene certasse referunt.
Nam est circumscriptio aliud
nihil quam fimbriarum notatio, quae quidem si valde apparenti linea fiat, non
margines superficierum in pictura sed rimulae aliquae apparebunt. Tum cuperem
aliud nihil circumscriptione nisi fimbriarum ambitum prosequi, in qua quidem
vehementer exercendum affirmo. Nulla enim compositio nullaque luminum receptio
non adhibita circumscriptione laudabitur. At sola circumscriptio plerunque
gratissima est. Circumscriptioni igitur opera detur, ad quam quidem bellissime
tenendam nihil accomodatius inveniri posse existimo quam id velum quod ipse
inter familiares meos sum solitus appellare intercisionem, cuius ego usum nunc
primum adinveni. Id istiusmodi est: velum filo tenuissimo et rare textum quovis
colore pertinctum filis grossioribus in parallelas portiones quadras quot
libeat distinctum telarioque distentum. Quod quidem inter corpus
repraesentandum atque oculum constituo, ut per veli raritates pyramis visiva
penetret. Habet enim haec veli intercisio profecto commoda in se non pauca,
primo quod easdem semper immotas superticies referat, nam positis terminis
illico pristinam pyramidis cuspidem reperies, quae res absque intercisione sane
perdifficillima est. Et nosti quam sit impossibile aliquid pingendo recte
imitari quod non perpetuo eandem pingenti faciem servet. Hinc
est quod pictas res, cum semper eandem faciem servent, facilius quam sculptas
aemulantur. Tum nosti quam,
intervallo ac centrici positione mutatis, res ipsa visa alterata esse appareat.
Itaque hanc non mediocrem quam dixi utilitatem velum praestabit, ut res semper
eadem e conspectu persistat. Proxima utilitas est quod fimbriarum situs et
superficierum termini certissimis in pingenda tabula locis facile constitui
possint, nam cum istoc in parallelo frontem, in proximo nasum, in propinquo
genas, in inferiori mentum, et istiusmodi omnia in locis suis disposita
intuearis, itidem in tabula aut pariete suis quoque parallelis divisa illico
bellissime omnia collocaris. Postremo hoc idem velum maximum ad perficiendam
picturam adiumentum praestat, quandoquidem rem ipsam prominentem et rotundam in
istac planitie veli conscriptam et depictam videas. Quibus ex rebus quantam ad
facile et recte pingendum utilitatem velum exhibeat, satis et iudicio et
experientia intelligere possumus.
32.
Nec eos audiam qui dicunt minime conducere pictorem his rebus assuefieri, quae
etsi maximum ad pingendum adiumentum afferant, tamen huismodi sunt ut absque illis
vix quicquam per se artifex possit. Non enim a pictore, ni fallor, infinitum
laborem exposcimus, sed picturam expectamus eam quae maxime prominens et datis
corporibus persimilis videatur. Quam
rem quidem non satis intelligo quonam pacto unquam sine veli adminiculo possit
quispiam vel mediocriter assequi. Igitur intercisione hac, idest velo, ut dixi,
utantur ii qui student in pictura proficere. Quod si absque velo experiri
ingenium delectet, hanc ipsam parallelorum rationem intuitu consequantur, ut
semper lineam illic transversam ab altera perpendiculari persectam imaginentur,
ubi prospectum terminum in pictura statuant. Sed cum plerunque inexpertis
pictoribus fimbriae superficierum dubiae et incertae sint veluti in vultibus,
quod non decernunt quo potissimum loco tempora a fronte discriminentur,
edocendi idcirco sunt quonam argumento eius rei cognitionem assequantur. Natura
id quidem pulchre demonstrat. Nam ut in planis superficiebus intuemur ut suis
propriis luminibus et umbris insignes sint, ita et in sphaericis atque concavis
superficiebus quasi in plures superficies easdem diversis umbrarum et luminum
maculis quadratas videmus. Ergo singulae partes claritate et obscuritate
differentes pro singulis superficiebus habendae sunt. Quod si ab umbroso sensim
deficiendo ad illustrem colorem visa superficies continuarit, tunc medium, quod
inter utrunque spatium est, linea signare oportet, quo omnis colorandi spatii
ratio minus dubia sit.
33. Restat ut de circumscriptione aliquid
etiam referamus, quod ad compositionem quoque non parum pertinet. Idcirco non
ignorandum est quid sit compositio in pictura. Est autem
compositio ea pingendi ratio qua partes in opus picturae componuntur.
Amplissimum pictoris opus historia, historiae partes corpora, corporis pars
membrum est, membri pars est superficies. Etenim cum sit circumscriptio ea
ratio pingendi qua fimbriae superficierum designantur, cumque superficierum
aliae parvae ut animantium, aliae ut aedificiorum et colossorum amplissimae
sint, de parvis superficiebus circumscribendis ea praecepta sufficiant quae
hactenus dicta sunt, nam ostensum est ut eadem pulchre velo metiantur. In maioribus ergo superficiebus nova
ratio reperienda est. Qua de re quae supra in rudimentis a nobis de
superficiebus, radiis pyramideque atque intercisione exposita sunt, ea omnia
menti repetenda sunt. Denique meministi quae de pavimenti parallelis et
centrico puncto atque linea disserui. In pavimento ergo parallelis inscripto
alae murorum et quaevis huiusmodi, quas incumbentes nuncupavimus superficies,
coaedificandae sunt. Dicam ergo breviter quid ipse in hac coaedificatione
efficiam. Principio ab ipsis fundamentis exordium capio. Latitudinem enim et
longitudinem murorum in pavimento describo, in qua quidem descriptione illud a
natura animadverti nullius quadrati corporis rectorum angulorum plus quam duas
solo incumbentes iunctas superficies uno aspectu posse videri. Ergo in
describendis parietum fundamentis id observo ut solum ea latera circumeam quae
sub aspectu pateant; ac primo semper a proximioribus superficiebus incipio,
maxime ab his quae aeque ab intercisione distant. Itaque has ego ante alias
conscribo, atque quam velim esse harum ipsarum longitudinem ac latitudinem
ipsis in pavimento descriptis parallelis constituo, nam quot ea velim esse
bracchia tot mihi parallelos assumo. Medium vero parallelorum ex utriusque
diametri mutua sectione accipio. Nam diametri a diametro intersectio medium sui
quadranguli locum possidet. Itaque hac parallelorum mensura pulchre latitudinem
atque longitudinem surgentium a solo moenium conscribo. Tum altitudinem quoque
superficierum hinc non difficillime assequor. Nam quae mensura est inter
centricam lineam et eum pavimenti locum unde aedificii quantitas insurgit,
eandem mensuram tota illa quantitas servabit. Quod si voles istanc quantitatem
ab solo esse usque in sublime quater quam est hominis picti longitudo, et
fuerit linea centrica ad hominis altitudinem posita, erunt tunc quidem ab
infimo quantitatis capite usque ad centricam lineam bracchia tria. Tu vero qui
istanc quantitatem vis usque ad bracchia xii excrescere, ter tantundem quantum
est a centrica usque ad inferius quantitatis caput sursum versus educito. Ergo
ex his quas retulimus rationibus pingendi probe possumus omnes angulares
superficies circumscribere.
34.
Restat ut de circularibus superficiebus suis fimbriis conscribendis enarremus. Circulares quidem ex angularibus
extrahuntur. Id ipse sic facio. Areolam quandrangulo rectorum angulorum
incircuo, huiusque quadranguli latera in partes eiusmodi divido in quales
partes inferior in pictura quadranguli linea divisa est, lineasque a singulis
punctis ad sibi oppositos punctos divisionum ducens parvis quadrangulis aream
repleo. Illicque circulum quam velim magnum super inscribo ut mutuo sese
circulus et parallelae lineae secent, omnesque sectionum punctos loco adnoto,
quae loca in suis parallelis pavimenti descripti in pictura consigno. Sed quia
esset extremus labor minutis ac paene infinitis parallelis totum circulum
multis ac multis locis percidere, quoad numerosa punctorum consignatione
fimbria circuli continuaretur, idcirco ipse cum octo aut quot libuerit
percisiones notaro, tum ingenio eum circuli ambitum pingendo ad hos ipsos
signatos terminos duco. Fortassis brevior esset via hanc fimbriam ad umbram luminis
circumscribere, modo corpus quod umbram efficiat certa ratione suo loco
interponeretur. Itaque diximus ut parallelorum adiumentis maiores
superficies angulares et circulares circumscribantur. Absoluta igitur omni circumscriptione,
sequitur ut de compositione dicendum sit. Repetendum idcirco est quid sit
compositio.
35. Est autem compositio ea pingendi
ratio qua partes in opus picturae componuntur. Amplissimum pictoris opus non
colossus sed historia. Maior enim est ingenii laus in historia quam in colosso.
Historiae partes corpora, corporis pars membrum est, membri pars est
superficies. Primae igitur operis partes superficies, quod ex his membra, ex
membris corpora, ex illis historia, ultimum illud quidem et absolutum pictoris
opus perficitur. Ex superficierum compositione illa elegans in corporibus
concinnitas et gratia extat, quam pulchritudinem dicunt. Nam is
vultus qui superficies alias grandes, alias minimas, illuc prominentes, istuc
intus nimium retrusas et reconditas habuerit, quales in vetularum vultibus
videmus, erit quidem is aspectu turpis. In
qua vero facie ita iunctae aderunt superficies ut amena lumina in umbras suaves
defluant, nullaeque angulorum asperitates extent, hanc merito formosam et
venustam faciem dicemus. Ergo in hac superficierum compositione maxime gratia
et pulchritudo perquirenda est. Quonam vero pacto id assequamur, nulla alia
modo mihi visa est via certior quam ut naturam ipsam intueamur, diuque ac
diligentissime spectemus quemadmodum natura, mira rerum artifex, in pulcherrimis
membris superficies composuerit. In qua imitanda omni cogitatione et cura
versari veloque quod diximus vehementer delectari oportet. Dumque sumptas a
pulcherrimis corporibus superficies in opus relaturi sumus, semper terminos
prius destinemus quo lineas certo loco dirigamus.
36. Hactenus de superficierum
compositione. Sequitur ut de compositione membrorum referamus. In membrorum
compositione danda in primis opera est ut quaequae inter se membra pulchre
conveniant. Ea quidem tunc convenire pulchre dicuntur, cum et magnitudine et
officio et specie et coloribus et caeteris siquae sunt huiusmodi rebus ad
venustatem et pulchritudinem correspondeant. Quod si in
simulacro aliquo caput amplissimum, pectus pusillum, manus perampla, pes
tumens, corpus turgidum adsit, haec sane compositio erit aspectu deformis. Ergo quaedam circa magnitudinem membrorum
ratio tenenda est, in qua sane commensuratione iuvat in animantibus pingendis
primum ossa ingenio subterlocare, nam haec, quod minime inflectantur, semper
certam aliquam sedem occupant. Tum oportet nervos et musculos suis locis
inhaerere, denique extremum carne et cute ossa et musculos vestitos reddere.
Sed (video) hoc in loco fortassis aderunt obiicientes quod supra dixerim nihil
ad pictorem earum rerum spectare quae non videantur. Recte illi quidem, sed
veluti in vestiendo prius nudum subsignare oportet quem postea vestibus
obambiendo involuamus, sic in nudo pingendo prius ossa et musculi disponendi
sunt, quos moderatis carnibus et cute ita operias, ut quo sint loco musculi non
difficile intelligatur. At enim cum has omnes mensuras natura ipsa explicatas
in medium exhibeat, tum in eisdem ab ipsa natura proprio labore recognoscendis
utilitatem non modicam inveniet studiosus pictor. Idcirco laborem hunc studiosi suscipiant,
ut quantum in symmetria membrorum recognoscenda studii et operae posuerint,
tantum sibi ad eas res quas didicerint memoria firmandas profuisse intelligant.
Unum tamen admoneo, ut in commensurando animante aliquod illius ipsius
animantis membrum sumamus, quo caetera metiantur. Vitruvius architectus hominis
longitudinem pedibus dinumerat. Ipse vero dignius arbitror si caetera ad
quantitatem capitis referantur, tametsi hoc animadverti ferme commune esse in
hominibus, ut eadem et pedis et quae est a mento ad cervicem capitis mensura
intersit.
37. Itaque uno suscepto membro, huic
caetera accommodanda sunt ut nullum in toto animante membrum adsit longitudine
aut latitudine caeteris non correspondens. Tum providendum est ut omnia membra
suum ad id de quo agitur officium exequantur. Decet currentem manus non minus
iactare quam pedes. At philosophum orantem malo in omni membro sui modestiam
quam palaestram ostentet. Daemon pictor hoplicitem (sic) in certamine expressit,
ut illum sudare tum quidem diceres, alterumque arma deponentem, ut plane
anhelare videretur. Fuit et qui Ulixem pingeret ut in eo non veram sed fictam
et simulatam insaniam agnoscas. Laudatur apud Romam historia in qua Meleager
defunctus asportatur, quod qui oneri subsunt angi et omnibus membris laborare
videantur; in eo vero qui mortuus sit, nullum adsit membrum quod non demortuum
appareat, omnia pendent, manus, digiti, cervix, omnia languida decidunt,
denique omnia ad exprimendam corporis mortem congruunt. Quod quidem omnium difficillimum est, nam
omni ex parte otiosa in corpore membra effingere tam summi artificis est quam
viva omnia et aliquid agentia reddere. Ergo hoc ipsum in omni pictura servandum
est, ut quaequae membra suum ad id de quo agitur officium ita peragant, ut ne
minimus quidem articulus pro re vacet munere, ut mortuorum membra ad unguem
usque mortua, viventium vero omnia viva esse videantur. Vivere corpus tum
dicitur cum motu quodam sua sponte agatur, mortemque aiunt esse ubi membra
vitae officia, hoc est motum et sensum, amplius ferre nequeunt. Ergo quae
corporum simulacra pictor viva apparere voluerit, in his efficiet ut omnia
membra suos motus exequantur. Sed in omni motu venustas et gratia sectanda est.
Ac maxime hi membrorum motus vivaces et gratissimi sunt qui aera in altum petunt.
Tum speciem quoque diximus in componendis membris spectandam esse. Nam
perabsurdum esset si Helenae aut Iphigeniae manus seniles et rusticanae
viderentur, aut si Nestori pectus tenerum et cervix lenis, aut si Ganymedi
frons rugosa, crura athletae, aut si Miloni omnium robustissimo latera levia et
gracilia adderemus. Tum etiam in eo simulacro, in quo vultus sint solidi et
succipleni, ut aiunt, turpe esset lacertos et manus macie absumptas agere.
Contraque qui Achaemenidem ab Aenea in insula inventum pingeret facie qua eum
fuisse Virgilius refert, nec caetera faciei convenientia sequerentur, esset is
quidem pictor perridiculus atque ineptus. Itaque specie omnia conveniant
oportet. Tum colore quoque inter se correspondeant velim. Nam quibus sint
vultus rosei, venusti, nivei, his pectus ac caetera membra fusca et truculenta
minime conveniunt.
38. Ergo in compositione membrorum quae
de magnitudine, officio, specie et coloribus diximus tenenda sunt. Tum et pro
dignitate omnia subsequantur oportet. Nam Venerem aut Minervam saga indutam
esse minime convenit. Iovem aut Martem veste muliebri indecenter vestires.
Castorem et Pollucem prisci pictores pingendo curabant ut, cum gemelli
viderentur, in altero tamen pugilem naturam, in altero agilitatem discerneres.
Tum et Vulcano claudicandi vitium apparere sub vestibus volebant, tantum illis
erat studium pro officio, specie et dignitate quod oportet exprimere.
39. Sequitur corporum compositio, in qua
omne pictoris ingenium et laus versatur. Quam quidem ad compositionem nonnulla
in compositione membrorum dicta pertinent, nam officio et magnitudine corpora
omnia in historia conveniant oportet. Si enim centauros in cena tumultuantes
pinxeris, ineptum esset in tam efferato tumultu aliquem vino sopitum accubare.
Tum etiam vitium esset, si homines pari distantia alii aliis multo maiores, aut
si canes equis pares in pictura adessent. Neque parum etiam vituperandum est,
quod plerunque video, pictos in aedificio homines quasi in scrinio reclusos, in
quo vix sedentes et in orbem coacti recipiantur. Corpora igitur omnia et
magnitudine et officio ad eam rem de qua agitur conveniant.
40. Historia vero, quam merito possis et
laudare et admirari, eiusmodi erit quae illecebris quibusdam sese ita amenam et
ornatam exhibeat, ut oculos docti atque indocti spectatoris diutius quadam cum
voluptate et animi motu detineat. Primum enim quod in historia voluptatem
afferat est ipsa copia et varietas rerum. Ut enim in cibis atque in musica
semper nova et exuberantia cum caeteras fortassis ob causas tum nimirum eam ob
causam delectant quod ab vetustis et consuetis differant, sic in omni re animus
varietate et copia admodum delectatur. Idcirco in pictura et corporum et
colorum varietas amena est. Dicam historiam esse copiosissimam illam in qua
suis locis permixti aderunt senes, viri, adolescentes, pueri, matronae,
virgines, infantes, cicures, catelli, aviculae, equi, pecudes, aedificia,
provinciaeque; omnemque copiam laudabo modo ea ad rem de qua illic agitur
conveniat. Fit enim ut cum spectantes lustrandis rebus morentur,
tum pictoris copia gratiam assequatur. Sed
hanc copiam velim cum varietate quadam esse ornatam, tum dignitate et
verecundia gravem atque moderatam. Improbo quidem eos pictores, qui quo videri
copiosi, quove nihil vacuum relictum volunt, eo nullam sequuntur compositionem
sed confuse et dissolute omnia disseminant, ex quo non rem agere sed tumultuare
historia videtur. Ac fortassis qui dignitatem in primis in historia cupiet,
huic solitudo admodum tenenda erit. Ut enim in principe maiestatem affert
verborum paucitas, modo sensa et iussa intelligantur, sic in historia competens
corporum numerus adhibet dignitatem. Odi solitudinem in historia, tamen copiam
minime laudo quae a dignitate abhorreat. Atque in historia
id vehementer approbo quod a poetis tragicis atque comicis observatum video, ut
quam possint paucis personatis fabulam doceant. Meo quidem iudicio nulla erit
usque adeo tanta rerum varietate referta historia, quam novem aut decem homines
non possint condigne agere, ut illud Varronis huc pertinere arbitror, qui in
convivio tumultum evitans non plus quam novem accubantes admittebat. Sed in omni historia cum varietas iocunda
est, tamen in primis onmibus grata est pictura, in qua corporum status atque
motus inter se multo dissimiles sint. Stent igitur alii toto vultu
conspicui, manibus supinis et digitis micantibus, alterum in pedem innixi,
aliis adversa sit facies et demissa bracchia, pedesque iniuncti, singulisque
singuli flexus et actus extent; alii consideant, aut in flexo genu morentur,
aut prope incumbant. Sintque
nudi, si ita deceat, aliqui, nonnulli mixta ex utrisque arte partim velati
partim nudi assistant. Sed pudori semper et verecundiae inserviamus. Obscoenae
quidem corporis et hae omnes partes quae parum gratiae habent, panno aut
frondibus aut manu operiantur. Apelles Antigoni imaginem ea tantum parte vultus
pingebat qua oculi vitium non aderat. Periclem referunt habuisse caput oblongum
et deforme; idcirco a pictoribus et sculptoribus, non ut caeteros inoperto
capite, sed casside vestito eum formari solitum. Tum antiquos pictores refert
Plutarchus solitos in pingendis regibus, si quid vitii aderat formae, non id
praetermissum videri velle, sed quam maxime possent, servata similitudine,
emendabant. Hanc ergo modestiam et verecundiam in universa historia observari
cupio ut foeda aut praetereantur aut emendentur. Denique, ut dixi, studendum
censeo ut in nullo ferme idem gestus aut status conspiciatur.
41. Animos deinde spectantium movebit
historia, cum qui aderunt picti homines suum animi motum maxime prae se ferent.
Fit namque natura, qua nihil sui similium rapacius inveniri potest, ut
lugentibus conlugeamus, ridentibus adrideamus, dolentibus condoleamus. Sed hi
motus animi ex motibus corporis cognoscuntur. Nam videmus ut tristes, quod
curis astricti et aegritudine obsessi sint, totis sensibus ac viribus torpeant,
interque pallentia et admodum labantia membra sese lenti detineant. Est quidem
maerentibus pressa frons, cervix languida, denique omnia veluti defessa et
neglecta procidunt. Iratis vero, quod animi ira incendantur, et vultus et oculi
intumescunt ac rubent, membrorumque omnium motus pro furore iracundiae in
eisdem acerrimi et iactabundi sunt. Laeti autem et hilares cum sumus,
tum solutos et quibusdam flexionibus gratos motus habemus. Laudatur Euphranor
quod in Alexandro Paride et vultus et faciem effecerit, in qua illum et iudicem
dearum et amatorem Helenae et una Achillis interfectorem possis agnoscere. Est
et Daemonis quoque pictoris mirifica laus, quod in eius pictura adesse
iracundum, iniustum, inconstantem, unaque et exorabilem et clementem,
misericordem, gloriosum, humilem ferocemque facile intelligas. Sed inter
caeteros referunt Aristidem Thebanum Apelli aequalem probe hos animi motus
expressisse, quos certum quidem est et nos quoque, dum in ea re studium et
diligentiam quantum convenit posuerimus, pulchre assequemur.
42. Pictori ergo corporis motus notissimi
sint oportet, quos quidem multa solertia a natura petendos censeo. Res enim
perdifficilis est pro paene infinitis animi motibus corporis quoque motus
variare. Tum quis hoc, nisi qui expertus sit, crediderit usque adeo esse
difficile, cum velis ridentes vultus effigiare, vitare id ne plorabundi magis
quam alacres videantur? Tum vero et quis poterit sine maximo labore, studio et
diligentia vultus exprimere, in quibus et os et mentum et oculi et genae et
frons et supercilia in unum ad luctum aut hilaritatem conveniant? Idcirco
diligentissime ex ipsa natura cuncta perscrutanda sunt, semperque promptiora
imitanda, eaque potissimum pingenda sunt, quae plus animis quod excogitent
relinquant, quam quae oculis intueantur. Sed nos referamus nonnulla quae de
motibus partim fabricavimus nostro ingenio, partim ab ipsa natura didicimus.
Primum reor oportere ut omnia inter se corpora, ad eam rem de qua agitur,
concinnitate quadam moveantur. Tum placet in historia adesse quempiam qui earum
quae gerantur rerum spectatores admoneat, aut manu ad visendum advocet, aut
quasi id negotium secretum esse velit, vultu ne eo proficiscare truci et torvis
oculis minitetur, aut periculum remve aliquam illic admirandam demonstret, aut
ut una adrideas aut ut simul deplores suis te gestibus invitet. Denique et quae
illi cum spectantibus et quae inter se picti exequentur, omnia ad agendam et
docendam historiam congruant necesse est. Laudatur Timanthes Cyprius in ea
tabula qua Colloteicum vicit, quod cum in Iphigeniae immolatione tristem
Calchantem, tristiorem fecisset Ulixem, inque Menelao maerore affecto omnem
artem et ingenium exposuisset, consumptis affectibus, non reperiens quo digno
modo tristissimi patris vultus referret, pannis involuit eius caput, ut cuique
plus relinqueret quod de illius dolore animo meditaretur, quam quod posset visu
discernere. Laudatur et navis apud Romam ea, in qua noster Etruscus pictor
Giottus undecim metu et stupore percussos ob socium, quem supra undas meantem
videbant, expressit, ita pro se quemque suum turbati animi inditium vultu et
toto corpore praeferentem, ut in singulis singuli affectionum motus appareant.
Sed decet hunc totum locum de motibus brevissime transigere.
43. Sunt namque motus alii animorum, quos
docti affectiones nuncupant, ut ira, dolor, gaudium, timor, desiderium et
eiusmodi. Sunt et alii corporum, nam dicuntur moveri corpora plerisque modis,
siquidem cum crescunt aut minuuntur, cumque valentes in aegritudinem cadunt,
cumque a morbo in valetudinem surgunt, cumque locum mutant et huiusmodi causis
corpora moveri dicuntur. Nos autem pictores, qui motibus membrorum volumus
animos affectos exprimere, caeteris disputationibus omissis, de eo tantum motu
referamus, quem tum factum dicunt, cum locus mutatus sit. Res omnis quae loco
movetur, septem habet movendi itinera, nam aut sursum versus aut deorsum aut in
dexteram aut in sinistram aut illuc longe recedendo aut contra nos redeundo. Septimus vero movendi modus est is qui in
girum ambiendo vehitur. Hos igitur omnes motus cupio esse in pictura. Adsint
corpora nonnulla quae sese ad nos porrigant, alia abeant horsum, dextrorsum et
sinistrorsum. Tum ex ipsis corporibus nonnullae partes adversus
conspectantes ostententur, aliquae retrocedant, aliae sursum tollantur, aliquae
in infimum tendantur. Sed cum in his expingendis motibus ratio plerunque et
modus transgrediatur, iuvat hoc loco de statu et motibus membrorum referre
nonnulla quae ex ipsa natura collegi, unde plane intelligatur qua moderatione
his motibus utendum sit. Perspexi
quidem in homine quam in omni statu sui totum substituat corpus capiti, membro
omnium ponderosissimo. Tum si toto corpore idem in unum pedem institerit,
semper is pes tamquam columnae basis est ad perpendiculum capiti subiectus, ac
ferme semper eo stantis vultus porrectus est quo sit pes ipse directus. Capitis
vero motus animadverti vix unquam ullam in partem esse tales, ut non semper
aliquas reliqui corporis partes sub se positas habeat, quo immane pondus
regatur, aut certe in adversam partem tamquam alteram lancem aliquod membrum
protendit quod ponderi correspondeat. Namque idem videmus, dum quis manu
extensa pondus aliquod sustentat, ut altero pede tamquam asse bilancis firmato
alia tota corporis pars ad coaequandum pondus contrasistatur. Intellexi etiam
stantis caput non plus verti sursum quam quo oculi coelum medium contueantur,
neque in alterum latus plus diverti quam usque quo mentum scapulam attigerit;
in ea parte vero corporis qua incingimur, vix unquam ita intorquemur ut humerum
supra umbilicum ad rectam lineam super astituamus. Tibiarum et bracchiorum
motus liberiores sunt, modo caeteras corporis honestas partes non impediant. At
in his illud a natura perspexi, manus ferme nunquam supra caput neque cubitum
supra humeros elevari, neque supra genu pedem in altum attolli, neque pedem a
pede plus distare quam quantum pedis unius spatium intersit. Tum spectavi, si
quam in altum protendamus manum, eum motum caeteras omnes eius lateris partes
ad pedem usque subsequi, ut etiam ipsius pedis calcaneus eiusdem bracchii motu
a pavimento levetur.
44.
Sunt his simillima perplurima quae diligens artifex animadvertet, et fortasse
quae ipse hactenus retuli, usque adeo in promptu sunt ut superflua videri
possint. Sed ea idcirco non
negleximus, quod plerosque in ea re vehementer errare noverimus. Motus
enim nimium acres exprimunt, efficiuntque ut in eodem simulacro et pectus et
nates uno sub prospectu conspiciantur, quod quidem cum impossibile factu, tum
indecentissimum visu est. Sed hi, quo audiunt eas imagines maxime vivas videri,
quae plurimum membra agitent, eo histrionum motus, spreta omni picturae
dignitate, imitantur. Ex quo
non modo gratia et lepore eorum opera nuda sunt, sed etiam artificis nimis
fervens ingenium exprimunt. Suaves enim et gratos atque ad rem de qua agitur
condecentes habere pictura motus debet. Sint in virginibus motus et habitudo
venusta simplicitate compta atque amena, quae statum magis sapiat dulcem et
quietem quam agitationem, tametsi Homero, quem Zeuxis sequutus est, etiam in
feminis forma validissima placuit. Sint in adolescente motus leviores, iocundi
cum quadam significatione valentis animi et virium. Sint in viro motus firmiores
et status celeri palaestra admodum ornati. Sint in senibus omnes motus tardi,
sintque ipsi status defessi, ut corpus non pedibus modo ambobus sustineant, sed
et manibus aliquo haereant. Denique pro dignitate cuique sui motus corporis ad
eos quos velis exprimere motus animi referantur. Tum denique maximarum animi
perturbationum maximae in membris significationes adsint necesse est. Atqui
haec de motibus ratio in omni animante admodum comunis est. Non
enim convenit bovem aratorem his motibus uti quibus Bucephalum generosum
Alexandri equum. At celebrem illam Inachi filiam, quae in vaccam conversa sit,
fortassis currentem, erecta cervice, levatis pedibus, intorta cauda, perapte
pingemus.
45. Haec de animantium motu breviter
excursa sufficiant. Nunc vero, quoniam et rerum inanimatarum eos onmes quos
dixi motus in pictura necessarios esse arbitror, quonam illa pacto moveantur
dicendum censeo. Sane et capillorum et iubarum et ramorum et frondium
et vestium motus in pictura expressi delectant. Ipse quidem capillos cupio eos
omnes quos retuli septem motus agere; etenim vertantur in girum nodum conantes,
atque undent in aera flammas imitantes, modoque sub aliis crinibus serpant,
modo sese in has atque has partes attollant. Sintque item ramorum flexus et
curvationes partim in sublime arcuati, partim inferius tracti, partim emineant,
partim introcedant, partim ut funis intorqueantur. Idque ipsum in plicis
pannorum observetur, ut veluti trunco arboris rami in omnes partes emanent, sic
ex plica succedant plicae utputa in suos ramos. In hisque idem quoque omnes
motus expleantur ut nullius panni extensio adsit, in qua non idem ferme omnes
motus reperiantur. Sed sint motus omnes, quod saepius admoneo, moderati et
faciles, gratiamque potius quam admirationem laboris exhibeant. Iam vero cum
pannos motibus aptos esse volumus, cumque natura sui panni graves et assiduo in
terram cadentes omnes admodum flexiones refugiant, pulchre idcirco in pictura
Zephiri aut Austri facies perflans inter nubes ad historiae angulum ponetur, qua
panni omnes adversi pellantur. Ex
quo gratia illa aderit ut quae corporum latera ventus feriat, quod panni vento
ad corpus imprimantur, ea sub panni velamento prope nuda appareant. A reliquis
vero lateribus panni vento agitati perapte in aera inundabunt. Sed in hac venti
pulsione illud caveatur ne ulli pannorum motus contra ventum surgant, neve
nimium refracti, neve nimium porrecti sint. Haec igitur de motibus animantium
et rerum inanimatarum dicta valde a pictore servanda sunt. Tum etiam ea omnia
diligenter exequenda, quae de superficierum, membrorum, corporumque
compositione recensuimus.
46.
Itaque duae a nobis partes picturae absolutae sunt: circumscriptio et
compositio. Restat ut de luminum receptione dicendum sit. In rudimentis satis
demonstravimus quam vim lumina ad variandos colores habeant. Nam manentibus
colorum generibus, modo apertiores, modo restrictiores colores pro luminum
umbrarumque pulsu fieri edocuimus; albumque et nigrum colores eos esse quibus
lumina et umbras in pictura exprimamus; caeteros vero colores tamquam materiam
haberi, quibus luminis et umbrae alterationes adigantur. Ergo, caeteris
omissis, explicandum est quonam pacto sit pictori albo et nigro utendum.
Veteres pictores Polygnotum et Timanthem quattuor coloribus tantum usos fuisse,
tum Aglaophon simplici colore delectatum admirantur, ac si in tanto quem
putabant esse colorum numero, modicum sit eosdem optimos pictores tam paucos in
usum delegisse, copiosique artificis putent omnem colorum multitudinem ad opus
congerere. Sane ad gratiam et leporem picturae affirmo copiam colorum et
varietatem plurimum valere. Sed sic velim pictores eruditi existiment summam
industriam atque artem in albo tantum et nigro disponendo versari, inque his
duobus probe locandis omne ingenium et diligentiam consummandam. Nam veluti
luminum et umbrae casus id efficit ut quo loco superficies turgeant, quove in
cavum recedant, quantumve quaeque pars declinet ac deflectat <appareat>,
sic albi et nigri concinnitas efficit illud quod Niciae pictori Atheniensi laudi
dabatur quodve artifici in primis optandum est: ut suae res pictae maxime
eminere videantur. Zeuxim nobilissimum vetustissimumque pictorem dicunt quasi
principem ipsam hanc luminum et umbrarum rationem tenuisse. Caeteris vero ea laus minime attributa est.
Ego quidem pictorem nullum vel mediocrem putabo eum qui non plane intelligat
quam vim umbra omnis et lumina in quibusque superficiebus habeant. Pictos ego
vultus, et doctis et indoctis consentientibus, laudabo eos qui veluti exsculpti
extare a tabulis videantur, eosque contra vituperabo quibus nihil artis nisi
fortassis in lineamentis eluceat. Bene conscriptam, optime coloratam
compositionem esse velim. Ergo ut vituperatione careant, utque laudem
mereantur, in primis lumina et umbrae diligentissime notanda sunt, atque
animadvertendum quam in eam superficiem in quam radii luminum feriant, color
ipse insignior atque illustrior sit, tum ut dehinc sensim deficiente vi luminum
idem color subfuscus reddatur. Denique animadvertendum est quo pacto semper
umbrae luminibus ex adverso respondeant, ut nullo in corpore superficies lumine
illustretur, in quo eodem contrarias superficies umbris obtectas non reperias.
Sed quantum ad lumina albo et umbras nigro imitandas pertinet, admoneo ut
praecipuum studium adhibeas ad superficies eas cognoscendas quae lumine aut
umbra pertactae sint. Id quidem a natura et rebus ipsis pulchre perdisces. Eas
demum cum probe tenueris, tum levissimo albo quam parcissime suo loco intra
fimbrias colorem alteres, suoque contrario loco pariter nigrum illico adiunges.
Nam hac nigri et albi conlibratione, ut ita dicam, surgens prominentia fit
perspicacior. Dehinc pari parsimonia additamentis prosequere quoad quid satis
sit assequutum te sentias. Erit quidem ad eam rem cognoscendam iudex optimus speculum.
Ac nescio quo pacto res pictae in speculo gratiam habeant, si vitio careant.
Tum mirum est ut omnis menda picturae in speculo deformior appareat. A natura ergo suscepta speculi iudicio
emendentur.
47. Sed liceat hic nonnulla, quae a
natura hausimus, referre. Animadverti quidem ut planae superficies uniformem
omni loco sui colorem servent, sphaericae vero et concavae colores variant, nam
istic clarior, illic obscurior est, alio vero loco medii coloris species
servatur. Haec autem coloris in non planis superficiebus
alteratio difficultatem exhibet ignavis pictoribus. Sed si, ut docuimus, recte
fimbrias superficierum pictor conscripserit luminumque sedes discriminarit,
facilis tum quidem erit colorandi ratio. Nam levissimo quasi rore primum usque
ad discriminis lineam albo aut nigro eam superficiem, ut oporteat, alterabit.
Dehinc aliam, ut ita loquar, irrorationem citra lineam, post hanc aliam citra
hanc, et citra eam aliam superaddendo assequetur, ut cum illustrior locus
apertiori colore pertinctus sit, tum idem deinceps color quasi fumus in
contiguas partes diluatur. At meminisse oportet nullam superficiem usque adeo
dealbandam esse ut eandem multo ac multo candidiorem nequeas efficere. Ipsas
quoque niveas vestes exprimendo citra ultimum candorem longe residendum est.
Nam habet pictor aliud nihil quam album colorem quo ultimos tersissimarum
superficierum fulgores imitetur, solumque nigrum invenit quo ultimas noctis
tenebras referat. Idcirco in albis vestibus pingendis unum ex quattuor
generibus colorum suscipere opus est, quod quidem apertum et clarum sit. Idque
ipsum contra in nigro fortassis pallio pingendo alium extremum quod non longe
ab umbra distet, veluti profundi et nigrantis maris colorem sumemus. Denique
vim tantam haec albi et nigri compositio habet, ut arte et modo facta aureas
argenteasque et vitreas splendidissimas superficies demonstret in pictura. Ergo vehementer vituperandi sunt pictores
qui albo intemperanter et nigro indiligenter utuntur. Quam ideo ipse
vellem apud pictores album colorem longe carius quam pretiosissimas gemmas
coemi! Conduceret quidem
album et nigrum ex illis unionibus Cleopatrae quos aceto colliquabat, constare
quo eorum avarissimi redderentur, nam et lepidiora opera et ad veritatem
proximiora essent. Neque facile dici potest quantam esse oporteat distribuendi
albi in pictura parsimoniam atque modum. Hinc solitus erat Zeuxis pictores
redarguere, quod nescirent quid esset nimis. Quod si vitio indulgendum est,
minus redarguendi sunt qui nigro admodum profuse, quam qui albo paulum
intemperanter utantur. Natura enim ipsa indies atrum et horrendum opus usu
pingendi odisse discimus, continuoque quo plus intelligimus, eo plus ad gratiam
et venustatem manum delinitam reddimus. Ita natura omnes aperta et clara
amamus. Ergo qua in parte facilior peccato via patet, eo arctius obstruenda
est.
48. Haec de albi et nigri usu dicta
hactenus. De colorum vero generibus etiam ratio quaedam adhibenda est. Sequitur
ergo ut de colorum generibus nonnulla referamus, non id quidem quemadmodum Vitruvius
architectus quo loco rubrica optima et probatissimi colores inveniantur, sed
quonam pacto selecti et valde pertriti colores in pictura componendi sint.
Ferunt Euphranorem priscum pictorem de coloribus nonnihil mandasse litteris. Ea
scripta non extant hac tempestate. Nos autem qui hanc picturae artem seu ab
aliis olim descriptam ab inferis repetitam in lucem restituimus, sive nunquam a
quoquam tractatam a superis deduximus, nostro ut usque fecimus ingenio, pro
instituto rem prosequamur. Velim genera colorum et species, quoad id fieri
possit, omnes in pictura quadam cum gratia et amenitate spectari. Gratia quidem
tunc extabit cum exacta quadam diligentia colores iuxta coloribus aderunt; quod
si Dianam agentem chorum pingas, huic nymphae virides, illi propinquae
candidos, proximae huic purpureos, alteri croceos amictus dari convenit, ac
deinceps istiusmodi colorum diversitate caeterae induantur ut clari semper
colores aliquibus diversi generis obscuris coloribus coniungantur. Nam ea
quidem coniugatio colorum et venustatem a varietate et pulchritudinem a
comparatione illustriorem referet. Atqui est quidem nonnulla inter colores
amicitia ut iuncti alter alteri gratiam et venustatem augeat. Rubeus color si
inter coelestem et viridem medius insideat, mutuum quoddam utrisque suscitat
decus. Niveus quidem color non modo inter cinereum atque croceum positus, sed
paene omnibus coloribus hilaritatem praestat. Obscuri autem colores inter
claros non sine insigni dignitate assident, parique ratione inter obscuros clari
belle collocantur. Ergo quam dixi varietatem colorum in historia pictor
disponet.
49. At sunt qui auro inmodice utantur,
quod aurum putent quandam historiae afferre maiestatem. Eos ipse plane non
laudo. Quin et si eam velim Didonem Virgilii expingere, cui pharetra ex auro,
in aurumque crines nodabantur, aurea cui fibula vestem subnectebat, aureisque
frenis vehebatur, dehinc omnia splendebant auro, eam tamen aureorum radiorum
copiam, quae undique oculos visentium perstringat, potius coloribus imitari enitar
quam auro. Nam cum maior in coloribus sit artificis admiratio et laus, tum
etiam videre licet ut in plana tabula auro posito pleraeque superficies, quas
claras et fulgidas repraesentare oportuerat, obscurae visentibus appareant,
aliae fortassis quae umbrosiores debuerant esse, luminosiores porrigantur.
Caetera quidem fabrorum ornamenta quae picturae adiiciuntur, ut sunt
circumsculptae columnae et bases et fastigia, non sane vituperabo si ex ipso
argento atque auro solido vel admodum purissimo fuerint. Nam et gemmarum quoque
ornamentis perfecta et absoluta historia dignissima est.
50.
Hactenus picturae partes tres brevissime transactae a nobis sunt. Diximus de
circumscriptione minorum et maiorum superficierum. Diximus de compositione
superficierum, membrorum atque corporum. Diximus de coloribus quantum ad
pictoris usum pertinere arbitrabamur. Omnis igitur pictura a nobis exposita
est, quam quidem in tribus his rebus consistere praediximus, circumscriptione,
compositione et luminum receptione.
LIBER III
51.
Sed cum ad perfectum pictorem instituendum ut omnes quas recensuimus laudes
assequi possit, nonnulla etiam supersint, quae his commentariis minime
praetereunda censeo, ea quam brevissime referamus.
52. Pictoris officium est quaevis data
corpora ita in superficie lineis et coloribus conscribere atque pingere, ut
certo intervallo, certaque centrici radii positione constituta, quaeque picta
videas, eadem prominentia et datis corporibus persimillima videantur. Finis
pictoris laudem, gratiam et benivolentiam vel magis quam divitias ex opere
adipisci. Id quidem assequetur pictor dum eius pictura oculos et animos
spectantium tenebit atque movebit. Quae res, quonam argumento fieri possint
diximus cum de compositione atque luminum receptione supra disceptavimus. Sed
cupio pictorem, quo haec possit omnia pulchre tenere, in primis esse virum et
bonum et doctum bonarum artium. Nam
nemo nescit quantum probitas vel magis quam omnis industriae aut artis
admiratio valeat ad benivolentiam civium comparandam. Tum nemo dubitat
benivolentiam multorum artifici plurimum conferre ad laudem atque ad opes
parandas. Siquidem ex ea fit ut cum non nunquam divites benivolentia magis quam
artis peritia moveantur, tum lucra ad hunc potissimum modestum et probum
deferant, spreto alio peritiore sane, sed fortassis intemperanti. Quae cum ita
sint, moribus egregie inserviendum erit artifici, maxime humanitati et
facilitati, quo et benivolentiam, firmum contra paupertatem praesidium, et
lucra, optimum ad perficiendam artem auxilium, assequatur.
53. Doctum vero pictorem esse opto, quoad
eius fieri possit, omnibus in artibus liberalibus, sed in eo praesertim
geometriae peritiam desidero. Assentior quidem Pamphilo antiquissimo et
nobilissimo pictori, a quo ingenui adolescentes primo picturam didicere. Nam
erat eius sententia futurum neminem pictorem bonum qui geometriam ignorarit.
Nostra quidem rudimenta, ex quibus omnis absoluta et perfecta ars picturae
depromitur, a geometra facile intelliguntur. Eius vero artis imperitis neque
rudimenta neque ullas picturae rationes posse satis patere arbitror. Ergo
geometricam artem pictoribus minime negligendam affirmo. Proxime non ab re erit
se poetis atque rhetoribus delectabuntur. Nam hi quidem multa cum pictore
habent ornamenta communia. Neque parum illi quidem multarum rerum notitia
copiosi litterati ad historiae compositionem pulchre constituendam iuvabunt,
quae omnis laus praesertim in inventione consistit. Atqui ea quidem hanc habet
vim, ut etiam sola inventio sine pictura delectet. Laudatur, dum legitur, illa
Calumniae descriptio quam ab Apelle pictam refert Lucianus. Eam quidem enarrare
minime ab instituto alienum esse censeo, quo pictores admoneantur eiusmodi
inventionibus fabricandis advigilare oportere. Erat enim vir unus, cuius aures
ingentes extabant, quem circa duae adstabant mulieres, Inscitia et Suspitio,
parte alia ipsa Calumnia adventans, cui forma mulierculae speciosae sed quae
ipso vultu nimis callere astu videbatur, manu sinistra facem accensam tenens,
altera vero manu per capillos trahens adolescentem qui manus ad coelum tendit. Duxque
huius est vir quidam pallore obsitus, deformis, truci aspectu, quem merito
compares his quos in acie longus labor confecerit. Hunc esse Livorem merito
dixere. Sunt et aliae duae Calumniae comites mulieres, ornamenta dominae
componentes, Insidiae et Fraus. Post has pulla et sordidissima veste operta et
sese dilanians adest Poenitentia, proxime sequente pudica et verecunda
Veritate. Quae plane historia etiam si dum recitatur animos tenet, quantum
censes eam gratiae et amoenitatis ex ipsa pictura eximii pictoris exhibuisse?
54.
Quid tres illae iuvenculae sorores, quibus Hesiodus imposuit nomina Egle,
Euphronesis atque Thalia, quas pinxere implexis inter se manibus ridentes,
soluta et perlucida veste ornatas, ex quibus liberalitatem demonstratam esse
voluere, quod una sororum det, alia accipiat, tertia reddat beneficium; qui
quidem gradus in omni perfecta liberalitate adesse debent. Vides quam huiusmodi
inventa magnam artifici laudem comparent. Idcirco sic consulo poetis atque
rhetoribus caeterisque doctis litterarum sese pictor studiosus familiarem atque
benivolum dedat, nam ab eiusmodi eruditis ingeniis cum ornamenta accipiet
optima, tum in his profecto inventionibus iuvabitur, quae in pictura non
ultimam sibi laudem vendicent. Phidias egregius pictor fatebatur se ab Homero
didicisse qua potissimum maiestate Iovem pingeret. Nostris sic arbitror nos
etiam poetis legendis et copiosiores et emendatiores futuros, modo discendi
studiosiores fuerimus quam lucri.
55. Sed plerunque non minus studiosos
quam cupidos, quod viam perdiscendae rei ignorent, magis quam discendi labor
frangit. Idcirco quonam pacto in hac arte nos eruditos fieri oporteat ordiamur.
Caput sit omnes discendi gradus ab ipsa natura esse petendos; artis vero
perficiendae ratio diligentia, studio et assiduitate comparetur. Velim quidem
eos qui pingendi artem ingrediuntur, id agere quod apud scribendi instructores
observari video. Nam illi quidem prius omnes elementorum characteres separatim
edocent, postea vero syllabas atque perinde dictiones componere instruunt. Hanc
ergo rationem et nostri in pingendo sequantur. Primo ambitum superficierum
quasi picturae elementa, tum et superficierum connexus, dehinc membrorum omnium
formas distincte ediscant, omnesque quae in membris possint esse differentias
memoriae commendent. Nam sunt illae quidem neque modicae neque non insignes.
Aderunt quibus sit nasus gibbosus; erunt qui gerant simas nares, recurvas,
patulas: alii buccas fluentes porrigunt, alios labiorum gracilitas ornat, ac
deinceps quaeque membra aliquid praecipuum habent, quod cum plus aut minus
affuerit, tunc multo totum membrum variet. Quin etiam videmus ut eadem membra
pueris nobis rotunda et, ut ita dicam, tornata atque levia, aetatis vero
accessu asperiora et admodum angulata sint. Haec igitur omnia picturae
studiosus ab ipsa natura excipiet, ac secum ipse assiduo meditabitur quonam
pacto quaeque extent, in eaque investigatione continuo oculis et mente
persistet. Spectabit namque sedentis gremium et tibias ut dulce
in proclivum labantur. Notabit stantis faciem totam atque habitudinem, denique
nulla erit pars cuius officium et symmetriam, ut Graeci aiunt, ignoret. At ex
partibus omnibus non modo similitudinem rerum, verum etiam in primis ipsam
pulchritudinem diligat. Nam est pulchritudo in pictura res non minus grata quam
expetita. Demetrio pictori illi prisco ad summam laudem defuit quod
similitudinis exprimendae fuerit curiosior quam pulchritudinis. Ergo a
pulcherrimis corporibus omnes laudatae partes eligendae sunt. Itaque non in
postremis ad pulchritudinem percipiendam, habendam atque exprimendam studio et
industria contendendum est. Quae
res tametsi omnium difficillima sit, quod non uno loco omnes pulchritudinis
laudes comperiantur sed rarae illae quidem ac dispersae sint, tamen in ea
investiganda ac perdiscenda omnis labor exponendus est. Nam qui graviora
apprehendere et versare didicerit, is facile minora poterit ex sententia, neque
ulla est usque adeo difficilis res quae studio et assiduitate superari non
possit.
56. Sed quo sit studium non futile et
cassum, fugienda est illa consuetudo nonnullorum qui suopte ingenio ad picturae
laudem contendunt, nullam naturalem faciem eius rei oculis aut mente coram
sequentes. Hi enim non recte pingere discunt sed erroribus assuefiunt. Fugit
enim imperitos ea pulchritudinis idea quam peritissimi vix discernunt. Zeuxis,
praestantissimus et omnium doctissimus et peritissimus pictor, facturus tabulam
quam in tempio Lucinae apud Crotoniates publice dicaret, non suo confisus
ingenio temere, ut fere omnes hac aetate pictores, ad pingendum accessit, sed
quod putabat omnia quae ad venustatem quaereret, ea non modo proprio ingenio
non posse, sed ne a natura quidem petita uno posse in corpore reperiri, idcirco
ex omni eius urbis iuventute delegit virgines quinque forma praestantiores, ut
quod in quaque esset formae muliebris laudatissimum, id in pictura referret.
Prudenter is quidem, nam pictoribus nullo proposito exemplari quod imitentur,
ubi ingenio tantum pulchritudinis laudes captare enituntur, facile evenit ut eo
labore non quam debent aut quaerunt pulchritudinem assequantur, sed plane in
malos, quos vel volentes vix possunt dimittere, pingendi usus dilabantur. Qui
vero ab ipsa natura omnia suscipere consueverit, is manum ita exercitatam
reddet ut semper quicquid conetur naturam ipsam sapiat. Quae
res in picturis quam sit optanda videmus, nam in historia si adsit facies
cogniti alicuius hominis, tametsi aliae nonnullae praestantioris artificii
emineant, cognitus tamen vultus omnium spectantium oculos ad se rapit, tantam
in se, quod sit a natura sumptum, et gratiam et vim habet. Ergo semper quae picturi sumus, ea a
natura sumamus, semperque ex his quaeque pulcherrima et dignissima deligamus.
57. Sed cavendum ne, quod plerique
faciunt, ea minimis tabellis pingamus. Grandibus enim imaginibus te velim
assuefacias, quae quidem quam proxime magnitudine ad id quod ipse velis
efficere, accedant. Nam in parvis simulacris maxima vitia maxime latent, in
magna effigie etiam minimi errores conspicui sunt. Scripsit Galienus vidisse se
in anulo sculptum Phaethontem quattuor equis vectum, quorum frena et omnes
pedes et pectora distincte videbantur. Concedant pictores hanc laudem
sculptoribus gemmarum; ipsi vero maioribus in campis laudis versentur. Nam qui
magnas figuras fingere aut pingere noverit, is perfacile atque optime unico
tractu eiusmodi minuta poterit. Qui vero pusillis his monilibus manum et
ingenium assuefecerit, facile in maioribus aberrabit.
58. Sunt qui aliorum pictorum opera aemulentur,
atque in ea re sibi laudem quaerant; quod Calamidem sculptorem fecisse ferunt,
qui duo pocula caelavit in quibus Zenodorum ita aemulatus est ut nulla in
operibus differentia agnosceretur. At pictores maximo in errore versantur, si
non intelligunt eos qui pinxerint conatos fuisse tale simulacrum repraesentare,
quale nos ab ipsa natura depictum in velo intuemur. Vel si iuvat opera aliorum
imitari, quod ea firmiorem quam viventes patientiam ad se ostendenda praestent,
malo mediocriter sculptam quam egregie pictam rem tibi imitandam proponas, nam
ex pictis rebus solum ad aliquam similitudinem referendam manum assuefacimus,
ex rebus vero sculptis et similitudinem et vera lumina deducere discimus. In
quibus quidem luminibus colligendis plurimum confert pilis palpebrarum aciem
intuitus subopprimere, quo illic lumina subfusca et quasi intercisione depicta
videantur. Ac fortassis conducet fingendo exerceri quam penniculo. Certior enim
et facilior est sculptura quam pictura. Neque unquam erit quispiam qui recte
possit eam rem pingere, cuius omnes prominentias non cognoscat. Prominentiae
vero facilius reperiuntur sculptura quam pictura. Etenim sit hoc ad rem non
mediocre argumentum, quod videre liceat quam omni fere in aetate mediocres
aliquos fuisse sculptores invenias, pictores vero paene nullos non irridendos
ac prorsus imperitos reperias.
59. Denique vel picturae studias vel
sculpturae, semper tibi proponendum est elegans et singulare aliquod exemplar,
quod et spectes et imiteris, in eoque imitando diligentiam celeritati
coniunctam ita adhiberi oportere censeo, ut nunquam penniculum aut stilum ad
opus admoveat pictor, quin prius mente quid facturus et quomodo id perfecturus
sit, optime constitutum habeat. Tutius est enim errores mente levare quam ex
opere abradere. Tum etiam dum ex composito agere omnia consueverimus, fit ut
Asclepiodoro longe promptiores artifices reddamur, quem quidem omnium
velocissimum pingendo fuisse ferunt. Nam redditur ad rem peragendam promptum,
accinctum expeditumque ingenium id quod exercitatione agitatum calet, eaque
manus velocissima sequitur, quam certa ingenii ratio duxerit. Si qui vero sunt
pigri artifices, hi profecto idcirco ita sunt quod lente et morose eam rem
tentent quam non prius menti suae studio perspicuam effecere, dumque inter eas
erroris tenebras versantur, meticulosi ac veluti obcaecati, penniculo, ut
caecus bacillo, ignotas vias et exitus praetentant ac perquirunt. Ergo nunquam,
nisi praevio ingenio atque eodem bene erudito, manum ad opus admoveat.
60. Sed cum sit summum pictoris opus
historia, in qua quidem omnis rerum copia et elegantia adesse debet, curandum
est ut non modo hominem, verum et equum et canem et alia animantia et res omnes
visu dignissimas pulchre pingere, quoad per ingenium id liceat, discamus, quo
varietas et copia rerum, sine quibus nulla laudatur historia, in nostris rebus
minime desideretur. Magnum id quidem atque nulli antiquorum concessum, ut omni
in re, non dico praestaret, sed vel mediocriter esset doctus. Tamen omni studio
enitendum censeo, ne nobis negligentia nostra ea deficiant, quae et laudem
afferunt permagnam si assequantur, et vituperationem si negligantur. Nicias
Atheniensis pictor diligentissime pinxit mulieres. At Zeuxim muliebri in
corpore pingendo plurimum aliis praestitisse ferunt. Eraclides navibus
pingendis claruit. Serapion nequibat hominem pingere, caeteras plane res
pulcherrime pingebat. Dionysius nihil nisi hominem poterat. Alexander is qui
Pompeii porticum pinxit, quadrupedes omnes, maximeque canes, egregie faciebat.
Aurelius, quod semper amaret, solum deas, in earumque simulacris amatos vultus
exprimere gaudebat. Phidias in deorum maiestate demonstranda quam in hominum
pulchritudine elaborabat. Euphranori dignitatem heroum simulari cordi admodum
erat, in eaque caeteros antecelluit. Itaque
cuique non aequa facultas affuit. Proprias enim dotes natura singulis ingeniis
elargita est, quibus non usque adeo contenti esse debemus, ut quid ultra
possimus intentatum relinquamus. Sed et naturae dotes industria, studio atque
exercitatione colendae, augendaeque sunt, et praeterea nihil quod ad laudem
pertineat, negligentia praetermissum a nobis videri decet.
61.
Caeterum cum historiam picturi sumus, prius diutius excogitabimus quonam ordine
et quibus modis eam componere pulcherrimum sit. Modulosque in chartis
conicientes, tum totam historiam, tum singulas eiusdem historiae partes
commentabimur, amicosque omnes in ea re consulemus. Denique omnia apud nos ita praemeditata
esse elaborabimus, ut nihil in opere futurum sit, quod non optime qua id sit
parte locandum intelligamus. Quove id certius teneamus, modulos in parallelos
dividere iuvabit, ut in publico opere cuncta, veluti ex privatis commentariis
ducta, suis sedibus collocentur. In opere vero perficiendo eam diligentiam
adhibebimus quae sit coniuncta celeritati agendi, quam neque taedium a
prosequendo deterreat, neque cupiditas perficiendi praecipitet. Interlaxandus
interdum negotii labor est recreandusque animus, neque id agendum quod plerique
faciunt, ut plura opera assumant, hoc ordiantur, hoc inchoatum atque
imperfectum abiciant. Sed
quae coeperis opera, ea omni ex parte perfecta reddenda sunt. Cuidam, cum
imaginem ostenderet, dicenti: hanc modo pinxi, respondit Apelles: te quidem
tacente id sane perspicuum est, quin et miror non plures huiuscemodi abs te
esse pictas. Vidi ego aliquos tum pictores atque sculptores, tum rhetores et
poetas, si qui nostra aetate aut rhetores aut poetae appellandi sunt, flagranti
studio aliquod opus aggredi, qui postea, dum ardor ille ingenii deferbuit,
inchoatum ac rude opus deserunt, novaque cupiditate aliud agendi ad novissima
sese conferunt. Quos ego homines profecto vitupero. Nam omnes qui sua posteris
grata et accepta fore opera cupiunt, multo ante meditari opus oportet, quod
multa diligentia perfectum reddant. Siquidem non paucis in rebus ipsa
diligentia grata non minus est quam omne ingenium. Sed vitanda est superflua
illa, ut ita loquar, superstitio eorum qui, dum omni vitio sua penitus carere
et nimis polita esse volunt, prius contritum opus vetustate efficiunt quam
absolutum sit. Protogenem soliti erant vituperare antiqui pictores quod
nesciret manum a tabula amovere. Merito id quidem, nam conari sane oportet ut
pro ingenii viribus quantum sat sit diligentia rebus adhibeatur, sed in omni re
plus velle quam vel possis vel deceat, pertinacis est non diligentis.
62. Ergo moderata diligentia rebus
adhibenda est, amicique consulendi sunt, quin et in ipso opere exequendo omnes
passim spectatores recipiendi et audiendi sunt. Pictoris enim opus multitudini
gratum futurum est. Ergo multitudinis censuram et iudicium tum non aspernetur,
cum adhuc satisfacere opinionibus liceat. Apellem aiunt post tabulam solitum
latitare, quo et visentes liberius dicerent, et ipse honestius vitia sui operis
recitantes audiret. Nostros ergo pictores palam et audire saepius et rogare
omnes quid sentiant volo, quandoquidem id cum ad caeteras res tum ad gratiam
pictori aucupandam valet. Nemo enim est qui non sibi decorum putet suam in
alienis laboribus sententiam proferre. Tum minime verendum est ne vituperatorum
et invidorum iudicium laudibus pictoris quicquam possit decerpere. Perspicua
enim ac celeberrima est pictoris laus, dicacemque testem ipsum bene pictum opus
habet. Ergo omnes audiat, secumque ipse rem prius pensitet atque emendet;
deinde cum omnes audiverit, peritioribus pareat.
63. Haec habui quae de pictura his commentariis referrem. Ea si eiusmodi sunt ut pictoribus commodum atque utilitatem aliquam afferant, hoc potissimum laborum meorum premium exposco ut faciem meam in suis historiis pingant, quo illos memores beneficii et gratos esse ac me artis studiosum fuisse posteris praedicent. Si vero expectationibus eorum minime satisfeci, non tamen quod tantam aggredi rem ausi fuerimus vituperent. Nam si quod laudis est conari id perficere nostrum ingenium nequivit, meminerint tamen solere in maximis rebus laudi esse id voluisse quod difficillimum esset. Aderunt fortasse qui nostra vitia emendent et in hac praestantissima et dignissima re longe magis quam nos possint esse pictoribus adiumento. Quos ego, si qui futuri sunt, etiam atque etiam precor ut hoc munus alacri animo ac prompto suscipiant, in quo et ipsi ingenium exerceant suum et hanc nobilissimam artem excultissimam reddant. Nos tamen hanc palmam praeripuisse ad voluptatem ducimus, quandoquidem primi fuerrimus qui hanc artem subtilissimam litteris mandaverimus. Quod quidem sane difficillimum inceptum, si pro expectatione legentium perficere nequivimus, in eo natura magis quam nos inculpanda est, quae hanc legem rebus imposuisse visa est, ut nulla sit ars quae non a mendosis admodum initiis exordium sumpserit. Simul enim ortum atque perfectum nihil esse aiunt. Qui vero nos sequentur, si qui aderunt studio et ingenio quam nos praestantiores, hi fortasse artem picturae perfectam atque absolutam reddent.