DE IURE

Leon Battista Alberti

 

ad Franciscum Coppinum Pratensem
Etsi a vestris iurisconsultorum scriptis, cum has ad te darem litteras, Coppine, quod iam pridem illis relictis ad philosophie studia redissem, eram alienus, officii tamen duxi ea in re expectationi tue satisfacere, in qua et iurium quasi formulas, que dissuetudine quadam lectitandi ex nostra pene exciderant memoria, repeterem, et me tuorum commodorum esse cupidissimum intelligeres. Nosti quidem quam hec legum facultas memorem ac perinde assiduum studiosum exigat. Nobis autem annus iam ferme sextus elapsus est postea quam pontificem sequimur, quo nullum penitus legum commentarium vidimus, ita vexati, ita acti casibus fuimus, ut neque loco consistere neque librorum copia perfrui licuerit. Que res cum ita sint, que tuo iussu de iudicio promendo dicturi sumus ita accipies, ut ab eo dicta putes qui secum ipse partim recolligat vetera sua negligentia destituta, partim nova nullo librorum adiumento sed solo ingenio commentetur. Ad rem igitur proficiscamur.
Iurisconsulti officium est integra fide et summa religione controversiam dirimere, cavereque ac prohibere ne quis dolus ne que fraus uspiam locum, quoad in se sit, habeat. Fidem autem veteres iustitie fundamentum esse dixerunt, namque ea manente fiunt ea que dicta sunt. Religio ad pietatem et equitatem divinam spectat. Quare pietatem dixere coli tum maxime cum in templis, hoc est in omnium rerum decore et honestate, versemur. Itaque iudicem illum esse optimum statuo, qui maxime religiosus, quive quod in primis maxime decet tenuerit. Decent quidem honesta, que ab utilibus quonam pacto segregentur prudentium interpretationibus et philosophie preceptis dinoscuntur. Ea re fit ut philosophum esse iudicem oporteat. Sed de hoc satis; probum si dederis iudicem et dei memorem, sat est.
Controversie finis imponitur pactione partium aut iuris definitione. Hic iudicem decet moliri primo ut per amicitiam res conficiatur. Nam ius eo omne spectat semper, ut quies et tranquillitas in animis hominum ac societas humani generis et naturalis caritas servetur. Hec ut fiant, scripto iure partim est quod vetet, partim quod iubeat. Sed cum plerumque id ius, quod a natura in cuiusque probi animum institutum est, a scripto iure discrepare fortasse videatur, idcirco exorte sunt prudentium cure, quibus et quid deceat et quid expediat definiatur. Quo in munere meminisse iudicem oportet nature preceptis nunquam esse aberrandum, idque ex natura existimandum, quod probi omnes comprobent, pius nemo reprehendat. Que iure vetentur, ea quidem non bona neque commoda sed mala sunt. Que autem iubeantur, bona contra esse certum est. At dicet quispiam: vetitum est iure uxorem viro amantissimo donum in vita elargiri, filium in bonis paternis, cuius eadem futura sunt, infra etatem dominium habere, captum bello ea possidere que, ut redimatur, merito omnia exponenda sunt. Hec et huiusmodi pleraque alia eandem in partem esse vetita respondetur, quod aut turpitudini provideatur, aut publice et plurimorum saluti, veluti ne coniugum ardens amor que filiis emolumento futura sunt, dissipet, neve intemperans et inconsulta adolescentis libido turpiter paternas fortunas effundat, aut fortassis (mitto ceteras rationes) eum qui manceps sit bonorum solemne ius non habere, neque id committendum quod hostem reddat cum patrie incommodo locupletem, aut id maxime fieri ut ceteri fortitudinem ignavie, mortem servituti et turpitudini discant anteferre.
Ad rem redeo. Hec prima constat regula, ut bona semper malis preferantur. Bonorum alia magna, alia minora. Minora ad maiorum comparationem dicuntur. Sed fortassis in bonis id magnum ponendum quod vere bonum sit, veluti Deus, virtus, quamquam Deum illi neque in bonorum neque in malorum numero habeant. Sed hic locus admonet ut a philosophis bonorum distinctionem sumamus. Stoici quidem, et in primis Zeno nonnunquam ea dici bona asseruit que mixta sunt, ut prolis fecunditas, quieta senectus, alia esse simplicia ut scientia; tum ex genere bonorum que semper presentia sint, esse scientiam et rerum optimarum cognitionem arbitrabantur. Que vero non semper essent presentia, esse huiusmodi ut in his gaudium et risum collocaremus; sed hanc esse in bonis vim, ut quidque bonorum conduceret essetque opportunum commoditate, utilitate aptum, laudabile, iuvans, optabile atque iustum. Possent et alii adduci, qui tripartito bona divisere, ut essent animi et corporis bona atque externa. Epicurum, Aristippum, Caliphonem, Cyrenaicosque omnes, Diodorum, Hieronymum et eiusmodi, quorum aliqui in doloris vacuitate, aliqui in rerum cognitione et sapientia collocarunt, eos non asperneremur, qui honestatem et virtutem ad bonum adiunxere. Itaque quod minime honestum, quod a virtute abhorreat, malum existimabimus. In hisque bona ea maiora arbitrabimur, que non seiuncta honestate magis conducent, magis opportuna erunt, commoditatem, emolumentum utilitatemque afferent, laudem, opem, salutem conferent, queve magis quisque sanus appetat. Sed in hac comparatione animi bona, ut virtus et virtutis premium, ut gloria, dignitas, et in primis salus animi, bonis corporis ut valetudini preferenda sunt; externa, ut divitie, omnibus postponenda. Hec si satis intelliguntur, non ignorasse oportet maiora semper bona esse minoribus preponenda, veluti sicui iurato lis censenda sit, volenti deierare aut ad deierandum proclivi non prestari iusiurandum, quod quidem salutem animi sit lesurum. Eadem ratione, vitandi mali gratia, minora interdum mala non turpiter iure conceduntur, veluti furto vitam substinere quam fame tui homicidium ferre, filium vendere quam vitam per inediam deserere, ipsum se inopie causa venum dare. Proxima regula est, ut que bona constantia et permanentia sunt, eadem inconstantibus et non permanentibus anteponantur. Nam militarem disciplinam servari quam civem eo quidem conducit (ut ceteras rationes preteream), quo diuturnior que ex disciplina utilitas futura est, quam que ex uno cive utilitas est. Idcirco non impie Torquatum sese filio orbasse defendunt. Contra item queque mala diuturniora sunt futura, ea ut evitentur, temporanea eligi belle possunt. Hoc enim Regulum sensisse possumus interpretari, quem fama est ad Carthaginenses hostes et ad parata supplicia redire maluisse quam fidem fallere, nam plus apud eum valuit diuturne atque sempiterne infamie vitatio quam paucorum dierum acerbitatis. His coniuncta regula, ut si ex incommodo, et mala conditione aliqua bonum subsecuturum sit, ut maius, diuturnius, vehementiusque bonum eligatur, veluti qui in pontem reficiendum quam in scenicos ludos erogandum publicum es constituerit. Tertio loco regula est, ut id quod vim habet ut bonum efficiat, - puta felicitatem, gloriam, - sobolem augeat, rem accumulet, valitudinem instauret, servetque vires, id ceteris bonis anteponatur. Que quidem non eam iuvandi vim et bene conferendi habent, postponantur. Id habet vim ut tragematis pulmentorumque et delitiarum iactura fiat quam librorum. Contraque mala ea effugiantur, que ledendi vim et potestatem habeant; quod si id nequeat, queque minus obesse valeant, ea illis preferantur, veluti siquis statuat ex erario captivos quam eorum commutatione, qui ex hostibus apud nos capti detineantur, esse redimendos. His coniuncta regula est, ut illa bona, que fortassis posthac mala aliqua sint secutura, postponantur, et quanto ea maiora, tanto postponendi ratio adhibeatur, veluti si malam consuetudinem sint inductura, aut si auctoritatem et legum dignitatem comminuant. Sed ero nimium prolixus si ponendis exemplis opera consumpsero, que res tibi homini docto haudquaquam est necessaria, nam ex te eadem comprehendes.
Sunt et in bonorum genere que palam in luce et cognitione sunt posita. Quedam item que ad cognitionem conferant, ea quidem abditis et nature obscuritate impeditis et ad cognitionem minus accommodatis preferenda sunt. Bona item, que eiusmodi sunt ut facile homines illa capiant, illis afficiantur, cara habeant, bonis illis, que gravi cum solicitudine et cura sint implicita, preferantur, et quanto ea dulciora et pretiosiora, tanto anteponantur; et que contra mala dura et acerba, aspera et solicita, ea postponantur. Et ex quibus bonis mala huiusmodi, et ex quibus malis bona istiusmodi, et quanto illa diuturniora, et quanto ista promptiora et clariora, tanto inter ea sit preferendi et postponendi ratio. Ex quo quidem ortum est ut vera bona fictis preponantur, ficta mala veris postponantur. Ficta bona, ex quibus vera bona subsequantur, his, ex quibus ficta eveniant, anteponantur. Ficta mala, ex quibus vera mala, contra ficta, ex quibus ficta mala procedant, capiantur. Vera bona, que ficta mala sequantur, veris bonis, que vera mala imitentur, preferantur. Vera mala que vera bona excitent, quam vera mala que ficta bona gignant, preponantur. In hisque omnibus discernendis diuturnitas et vis omnium tam presentium quam futurarum causarum adiungatur. In veris bonis aiunt esse virtutem. Nam Socrates duo tantum posuit esse vera bona, Deum ipsum, et que nos cognitione et amore Deo proximos et quasi ex deorum genere nobilitatos redderet, virtutem. Idcirco ea semper maximi pendatur, virtutique faveatur, ac pro virtute quidem incommoda dispendiaque interdum ferenda arbitrabimur. Ac ad virtutem quidem que recensuimus omnia sunt adiicienda, ut magna virtus preferatur minori, diutina virtus temporanee; virtus que vim habeat ut alios ad honestatem illectet, ad animi quietem adducat, quam virtus ea que habenti solum uni prosit, veluti iustitia temperantie; fortassis et que ad iustitiam accommodantur, quam que ad parsimomoniam preoptentur, et huiusmodi omnia repetantur; ut si disceptabitur cui Titius iusserit defunctus dari censum, in discutiendis rationibus optime cadet maluisse litterato, maluisse philosopho quam sculptori et huiusmodi.
Virtutem hoc loco ex hominum more appellamus, ut eum in quo aut manus aut lingua aut vox aut pes aut quidvis istiusmodi doctrina aliqua excultum sit, et qui fidibus, qui pictura, qui istiusmodi aliqua arte sit edoctus, virtute illum ornatum dicamus. Tum etiam et maxime virtute excellere eum dicimus, in quo litterarum ac rerum difficillimarum ratio et cognitio adsit. Itaque his addenda est regula, ut nulla bona, nulla virtutis species, nulla commoda, nulli affectus nullaque hominum iudicia et opiniones sanctissime religioni et pietati repugnent. Proxime ut pietas et religio nullam impietati et sceleri causam aut principium prestet. Hinc illa est turpe iuramentum et turpis promissio irrita et eiusmodi. Adde his que de religione diximus, ut honestati et decori inserviatur. Ac ad bonorum quidem et malorum cognitionem tenendam hec investigatio proderit, ut intelligamus rerum cognitionem haberi partim per ea que excidant aut sequantur, veluti bellum esse malum, quod homicidia, populationes et huiusmodi sequantur; partim per assimilationem, ut intra Italiam militem habere, quia superiore bello simile sit secutum; partim per ratiocinationem, cum disquiritur habeatne eas partes quas supra recensuimus, ut sitne iuvans, opportunum an equum; cui ratiocinationi illa subsunt diminutio, augumentum, translatio, adversatio, sublatio: puta si diminuatur, restetne aut non bonum, si augeatur ea census ratio, sequaturne malum, si in aliud tempus, in alias personas, in alia loca, in alias res aut in istiusmodi omnia transferatur, quid sit futurum; si contraria sequantur, si omnino tollatur, quid et quale commodum opportunitatis, laudis, utilitatis et eiusmodi sit rerum istic affuturum.
Proxime his que recensuimus, regule huiusmodi sunt, ut cogitemus possibilia ea an impossibilia sint; quo cognito, possibilia preferantur. Tum deinceps cum possibile sit necessariumne an non necessarium, necessaria preferantur. Ea quidem necessaria appello, sine quibus que deceant conveniantque expediri et perfici non satis queant. Facilene an difficile sit, facilia preferantur. Utilene an inutile sit, utilia preferantur. Iucunda an iniucunda sint, tristia postponantur, et in primis illa que sint honesta, omnibus semper antecedant. Nam queque parum honesta sunt, ea parum esse ex iure interpretanda sunt. Sed necessitati vel coniuncta est honestas vel paret. In his autem illud quasi interpres sese ingerit, quo disceptamus eadem singula per se aut item cum alio qualia sint, et pariane an non sint. Si non, aut excedunt aut exceduntur, nam sic queritur hocne illo magis necessarium, illudne hoc utilius, facilius, honestius et eiusmodi. Tum inter se hoc modo: utrumne utilius id quam hoc facile, illud necesse magis quam hoc honestum; ex quo in paribus excedentia bona preferantur, et mala postponantur oportet. Paria autem ut sint, raro evenit. Sed cum ius medium quoddam sit, ut ita loquar, inter severitatem et misericordiam, interque rigorem et indulgentiam, ut in plerisque municipalibus legibus pretoris arbitrio quippiam relictum sit, pietatem colere quam poenam sumere humanius est.
Verum autem plus minusque multis modis considerant. Idem de his que similia, dissimilia, aut his contraria diximus. Nam aut tempore aut loco aut rebus aut personis eadem conveniunt; et que de necessitate, utilitate honestateque diximus, adhibenda sunt; item et que supra de bonorum definitione. Que si omnia hoc vellem loco renumerare, essem plane prolixior. Tamen ut viam aliquam exhibeam, hec erit pervestigandi ratio ut tempora temporibus; nam tum erat necessarium, nunc non, aut non tantum, tunc utile, nunc inutile, tunc ea de causa honestum, nunc minime et eiusmodi. Idem ipsum de locis, rebus et personis dicendum est. Sed sunt aliqua propria temporibus, aliqua locis, aliqua rebus, aliqua personis, temporibus etsi etiam alia eveniant, ut et personis et rebus et locis, que esset longum enumerare: consuetudo, usus, ex quibus presumptiones et eiusmodi. Tamen aliqua sunt veluti que primo occurrunt, ut necessitas; ea enim oritur ex causis. Cause incommoda, libertatis amissio, reipublice pernities et eiusmodi, que quasi necessitatem intulere ut id exequeretur, locis facilitas et difficultas, personis dignitas, auctoritas et gratia, ut id dignitatis gratia iusserint, ut victor triumpharet, loci difficultate adductum noluisse dimicare et castris sese tenuisse, tempora captasse quibus abesset hostium dux. Rebus ferme omnia in primis accidunt que supra de bono disseruimus, et eam fuisse rem bonam, valde bonam in promptu, quam non esset difficultate et labore adepturus, plenam gaudii, utilitatis et honestatis.
De eo item quod plus esse aut minus dicatur, alia suppeditat ratio et discursus. Nam aut numero aut pondere aut mensura penditur atque metitur, aut aliquid quod eligibilius id efficiat assumitur. Numero quod pertineat ad pluris, ut comune ius quam municipale, municipale quam privatorum pactiones; pondere et mensura que preferenda sunt in facto est, ni forte ad animi effectus et res ingenii mensuram quoque adiiciamus. Que vero aliquid in se habent ut preeligenda sint, ea sunt que supra diximus, ut bona et quibus afficiantur. Nam filio quam affini, affini quam reliquo civi, civique quam peregrino operam prestare. Hec vero quatuor permixta regulas afferrent quam plurimas, ut quo plures affines contineat, eo amabilior, ut patria, quove id maiore cum mensura amoris, obsequii, opere, beneficii et istiusmodi, eo eligibilior. Essent qui de bonorum et eligibilium rerum ratione in hunc modum disputarent, ut alia prima et hec preponenda, alia media, alia ultima esse bona dicerent. Prima quidem, que aliorum essent origo, ut plane fons atque ortum, aliis preberent, ut si tranquillitas animi primum bonum, virtus proxima est que eam gignat; aut si virtus primum ipsum bonum est, scientia ex qua virtutis habitum imbuimus; si scientia ipsa primum in causa qua de agetur bonum putabitur, preceptores et eiusmodi supputabuntur. Itaque postremo, cum in paupertate tranquille vivere possit sapiens, opes ultima erunt bona; contraque et malorum eosdem esse grados constituemus, ut sint prima, media et minima, ut inter minima bona et minima mala parum sit discriminis. Itaque in his omnibus ratio discernendorum bonorum et malorum ea est quam supra absoluimus. His applicanda sunt, ut que prima inter se maiora, perenniora, item et que faciliora accommodatioraque sint, teneantur.
Quid et illi, qui in rebus humanis vera esse nulla bona dicunt, sed eadem omnia esse opinionibus prescripta ducique animos affectione, odio, amore, ira et eiusmodi? His quoque ratio hec adhibebitur, ut iusta affectio preferatur illique indulgeatur, ut, si patri adulterum filie occidendi ex iure detur arbitrium, iustiori minus iusta affectio, et que difficile vitari possit, animi affectio quota ex parte non turpis sit, permittatur; que autem facile potuit deponi, ad malorum conditionem abscribatur. Huiusmodi res eos primum movere qui statuere ne interdiu quoque furem eque ac noctu concideres. Iusta quidem alia sunt que sine alicuius iniuria animum honesti, quoad eius fieri possit, compleant, ut in vacua serere, aquam fluentem haurire, avem liberam intercipere, alia cum par pari affertur; unde iustum dicimus eum qui dignitati et meritis satisfaciat. Ex quo orta est liberalitas et cetera huiusmodi, que alius erit demonstrandi locus. Datur satis aliquando homini, aliquando humanitati. Id fit cum tantum pro tanto aut tale pro tali. Quod humanitati datur eiusmodi est, ut oculum pro oculo; et qui non in ere, is luat in corpore, nam hominum commodis servitur, si fit ut lesus animum a vindicta prosequenda, ex qua maior pernities subsequi posset, ad quietem et tranquillitatem referat, quam quidem tranquillitatem iura in primis optare diximus, fiuntque poenis ceteri a scelere ineundo tardiores.
Eadem ratio de premiis vigeat necesse est, nam si benemeritis non referatur, ceteri inertiores reddentur, et emeriti animum nequaquam pacatum gerent. Quare sic statuisse possumus, ut sit ius medium quoddam inter poenas et premia, namque si leso iusserit pro interesse isthuc dari, premium est id quo incommodis rependitur. Itaque si ad paritatem spectat ius, mediumque ipsum est quoddam inter poenas et premia, premia poenis respondeant necesse est, ex qua re litium existimationes varie et alie pro locis, temporibus et eiusmodi aliter reddite sunt. Non enim par fieret si sacrilego furi eadem existimatio esset atque profano. Ex quo intelligi volo huc omnia conferri, que hactenus supra recensuimus, ut sic statuamus: poenam bonum quidem esse quia humanitati satisfaciat, malum quia hominem afficiat. Idcirco et malis et contra bonis ista hec commiscenda sunt, namque diuturnum malum, oculorum effossio, non diuturno bono, pugni vindicte, non respondet; quia maius scelus principem percutere, quia turpior affectio amare puerum et eiusmodi, idcirco gravior pena. Hinc igitur omnium mulctarum modus prefinitur. Sed illud in omnibus poenis meminisse opus est, ut neque plus quam sat est, neve minus, neve alius quam reus in existimatione adducitur, temporibus locisve obtemperetur. Rei sunt omnes ad quos id rerum pertinuit. Hinc est quod sacerdotis vitam in discrimine adduci prohibetur, nam ea Deo dedicata est. Militi indulgent quia reipublice adiuratus. Uxor, superstite viro, non alii nubere, quia viri est et viri uxorum sunt, et que in celis iuncta sunt, in terris nequeunt dirimi; que nature vinculo eterno conciliata sunt, ea nostris non discidiis neque superductis hominum vinculis dirimuntur.
Hecque omnia eo pertinent ut intelligas rerum omnium que aliorum sint, in istorum qui iudicio rei sint existimationem nihil venire. Quare dinoscendum est quenam nostra sint et quamdiu bona, ea enim sunt quibus bene utimur. Non tu quidem negabis esse divitias bonas, ut opinor. Sed idem divitias esse non bonas asseres iis, qui propter eas diu noctuque curis afficiantur, et uti quidem bona animo possidentur, ita et animo amittantur par est. Hinc est quod aiunt bonorum subreptorum aut iactorum recuperandi ius esto, avem quoque tamdiu mancipem esse quamdiu exanimo missam non feceris Sed vel hac ratione scelesti dicuntur bonis cessisse, cum scelus agunt, vel eo quod sese indignos prebent bonorum usu. Namque queque habeat civis reipublice sunt, siquidem ipse est reipublice membrum, et que membri sunt, totius corporis esse necesse est. Id si ita est, dedecet rempublicam fraudari per ignavum aut inertem aut scelestum. Unde tractum est quod aiunt, bene bonis utier. Quod si sine scelere cessurus sit, cedet hic suis non communibus, nam in aliena re sui nihil est arbitrii. Hinc est quod privati publicis non derogant, quod omnes comprobarunt, pauci non dirimunt, quod omnes tangit, omnes comprobent. In hiisque illa perpulchre sedent, que supra de honestate et utilitate recensuimus, ut illud exinde manet quod aiunt publico decori privatum facinus non obesse. Ex quo fertur sacerdotem ad profanum tribunal non trahi. Sunt qui divina ab humanis disgregent, deque iure divino disputent late atque diffuse. Nos divina Deo esse reliquenda censemus, ut existimemus in premiis atque poenis iudicem tantum humana pensitare, sed ea lege, ut Dei memor et recti amantissimus sit.
Invenio de iure ab aliis aliter esse perscriptum, ut primo communis societatis gratia tum iura esse constituta dicant, societatisque humane non eosdem esse nexus, neque esse necessitudinum gradus pares. Primas quidem coniugationes esse matrimoniorum, quas naturalis quidam appetitus procreandi effecit. Proximus gradus est liberorum et eorum qui ex te nati sunt, quem naturalis quedam cura earum rerum que ex te creata sunt, constituit. Deinceps reliqui amoris et benivolentie nexus, quos usus coniunctioque rerum, sermonum et voluntatum continet, ut fratrum quibus communis pater et domus, et cives quibus communes leges et sacra et eiusmodi; inter quos quidem omnes nullum est arctius vinculum quam eorum qui per religionem et virtutem animo sunt consentienti et pene inter se uno, quam rem amicitiam nuncupant, et eandem nisi inter bonos esse futuram negant. Sed de his ita iure prefiniri ut nemo esse cogatur bonus. Mali autem ne simus prohibemur. Hinc est quod non vi sed premiis ad virtutem allicimur, non a vitio illecebris sed poenis deterremur. Huius rei causa est quod nos esse bonos ita ex natura est, ut nemo non se cupiat bonum esse quam malum; malumque esse contra naturam ita est, ut quisque improbos et scelestos nature quadam communi bonitate oderit. Itaque cum nos esse bonos ex natura sit, rectene atque ex iure inter bonos tantum, hoc est inter animos bene nature consentientes, societatem collocent, videamus. Certum quidem est amicitiam hanc, in qua vera et aperta benivolentia desideretur, eam haudquaquam veram esse amicitiam, parique ratione in qua coniuctione fides non adsit in ea amicitie ius ledi palam est. Quod si fidem eo dictam fatentur quo fiat quod dictum sit, omnis perinde dolus, omnis perfidia, omnis fraus, iuri contraria et repugnas sit necesse est. Hinc est quod in venditionibus et in his privatorum voluntatibus communibus, que nomen et que nondum nomen adepte apud iurisconsultos sunt, id maxime enititur ut dolus frausque secludatur, veritas elucescat. Sed plerunque evenit ut tegmentis dolus lateat, neque facile dictu est quam interdum error veritatem, et fraus integritatem, et perfidia bonam fidem sapere videatur. Idcirco illico eo tendendum est investigatione, ut qua ratione docuimus bona a malis seligantur, quo deinceps maiora minoribus, clariora obscurioribus, promptiora aut acriora tardioribus anteferantur, honestatique semper prime partes tribuantur.
Sed si tamen vis accesserit, quam proximam inferende necessitati collocamus, ea quidem omnes rationes perturbat. Quare recte consuluere qui vim vi propulsandam ea lege dixere, ut neminem ledas nisi lacessitus iniura. Iniuram quidem fieri aut nostram in personam aut in res nemo non novit. Huc ergo adducatur illa distinctio, qua bonorum alia animi, alia corporis esse, alia externa et fortune diximus; et cum prestantiora animi sint, preponantur igitur in compensanda lite. Corporis autem bona et siqua sunt rariora et ab omnibus desideratiora et istiusmodi que supra explicata sunt, eadem bonis externis non postponantur. Externorum autem bonorum, hoc est rerum quas nostras vulgo dicimus, alie publice, alie private; publice alie temporales, alie diuturne, alie profane, alie divine, inque his expetendis semper rariora, eligibiliora preferantur hac lege, ut suis utatur quisque ut suis, publicis ut publicis, et sua quidem cuiusque sunt in primis tempus, effectio et actio, ut odisse, amare et eiusmodi. Actionum alia coacta, alia voluntaria; coacta in prepotente. Hec quidem aut bene aut male: bene que cum ratione certa ad virtutem congruentia, male que contra. Inque his nonnulla prompte et cum gaudio, nonnulla pene inviti et cum tristitia facimus. Tum et sunt cuiusque bona trium, ut ita loquar, personarum: reipublice primo, tum proximorum, tua deinceps, aut fortassis in primis humanitatis, in quo statuendo nos non esse oblitos decet quam quidem simus homines et non nobis nati solum, sed partem nostri patriam, partem parentes, partem amicos sibi vindicare; ideo conferet ut et filiis intelligas a patre alimenta dari oportere, captivi redimendi gratia multa licere, furta domestica non esse penitus famosa, siquidem non omnino non sua subripuisse videatur, et pleraque huiusmodi, quo ea inviti aut ex studio aut coacti agimus, eo plus eadem minusve licere.
Sed et vis aut infertur aut perfertur. Non enim tantum inferre iniustum est, quam et non propulsare si queas, multoque magis, cum debeas, turpe est non iniurie obsistere. Hinc est quod multa iudici ex arbitrio licent absque accusatore inquirere, fama, indice, torquere et eiusmodi. Nam iudex quidem legis est minister, ac est quidem lex non privata sed publica bene degende vite ratio. Idcirco eius ministrande munus non privatis extat sed publicis commendatum. Ad legem spectat communem fovere amicitiam. Ea contineri nequit nisi inter bonos. Mali ergo segregandi sunt; in quo discrimine adductos ita tractari convenit, ut et illos emendatos malis quam extinctos.
Possem et eos adducere qui altius repetant ac dicant Deum ipsum et naturam esse legem, cuius ea sit vis, ut recte facere iubeat, vetet delinquere, hominisque esse proprium legem tueri, in seque accipere, quo sit Deo quam proximus. Dehinc leges et ipsi quasdam edant, quibus deos coli, pietatem haberi, religionem servari, disciplinam morum teneri imperetur, ac ne quid iniustum sit, communi utilitati ut provideatur, in omnibusque esse oportere specimen et decorem. Sed cum instituissem, Coppine, ea tantum referre, quibuscum quid at te dubii esset delatum, id tu non legum verbis que, ut nosti, in quamvis partem protrahuntur, ac facile sequentes et consentientes adducuntur, ut hic affirment, ibi negent iure factum dici, id non legum, inquam, verbis sed mente posses preclare et dilucide ex te discernere.
Nescio quo pacto materie affluentia prolapsus sim, ut plura dicere cogerer quam volebam, neque consistendi modum reperirem. Itaque ut finem mihi ipse imponam postquam satis multa retuli, quorum similitudine cetera ex te possis elicere, tibi que diximus tenenda sunt. In omni quidem iuris pervestigatione ut bona malis preferentur, mala secludantur. In bonorum autem comparatione ampliora bona, diuturniora, vim habentia cognita, clara et a pluribus expetita, vere et non ficte possessa, ita anteponantur, ut virtutem et felicitatem semper esse per nos defensam conservatamque velimus, communique amicitie et amicorum quieti summa religione et fide consulamus. Vale.