DE COMMODIS LITTERARUM ATQUE INCOMMODIS

Leon Battista Alberti

 

I

Laurentius Albertus parens noster, vir cum multis in rebus, tum in educanda familia temporibus suis facile nostrorum omnium princeps, ut meministi, Carole, solitus erat nos ita instructos velle et domi et foris videri, ut nunquam essemus otiosi. Qua quidem ingenua et preclara patris nostri disciplina instituti atque imbuti, tu semper aut gerendis negotiis aut in litterarum cognitione versaris; ego autem, qui me totum tradidi litteris, ceteris posthabitis rebus, omnia posse libentius debeo quam diem aliquam nihil aut lectitando aut commentando preterire.
Qua ex re illud quidem nos assecutos gaudeo, ut adversas quibus diutius premimur erumnas partim ferre moderate, partim vitare prudenter licuerit documentis litterarum. Ac mihi quidem studiis nostris non modo ut nobis tantum prosint, sed magis etiam ut amicorum expectationi satisfaciant enitendum videtur. Namque in dies nostri, quibus et dignitas mea cara est et fama, omnes exposcunt ut fructum aliquem depromam vigiliarum mearum, quo intelligant me meo studiorum labore et assiduitate aliquid profecisse.
Itaque et mea et meorum causa sepe ac multum animo et cogitatione plurima ipse mecum versans meditabar quidnam possem dignum adinvenire in quo vires ingenii mei periclitarer, tum meis iubentibus, si quid in me esset, obtemperarem. Nihil mihi unquam pervestiganti in mentem subiit, quod ipsum a priscis illis divinis scriptoribus non pulchre esset occupatum, ut neque eam rem viro hac etate doctissimo quam iidem illi melius dicere neque mihi similia illis apte et condigne agere relictum sit; ita et seria omnia et iocosa veteres ipsi complexi sunt, nobis tantum legendi atque admirandi sui facultatem et necessitatem dimiserunt.
Tum hac etate qui maiores adsunt natu nonnulla que fortassis a superioribus scriptoribus neglecta latitabant laudis et nominis gratia deprehenderunt. Nam prestantius esse recte opinantur ii qui laudem cupiant quippiam etsi non omni ex parte perfectum atque absolutum conari, quam in litteris silentio consenescere. Quid igitur nos? Num parum commode Isocratem illum rhetorem imitabimur qui Busiridem nequissimum tyrannum laudasse ac Socratem optimum et sanctissimum philosophum conditis orationibus vituperasse fertur? Sane sic censeo: multa ingenium exercentibus nobis presertim iuvenibus concedi, que alioquin maturis et perfecte eruditis viris denegarentur.
Condant illi quidem historiam, tractent mores principum ac gesta rerum publicarum eventusque bellorum; nos vero iuniores, modo aliquid novi proferamus, non vereamur severissima et, ut ita loquar, nimium censoria iudicia illorum, qui cum ipsi infantes et elingues sint tantum aures ad cognoscendum nimium delitiosas porrigunt, quasi doctis sat sit non pectus sed aures eruditas gerere. Nobis magnis vigiliis non prisce in primis eloquentie et elegantie expetenda laus est, ad quod etsi viribus totis iam diu contenderimus, nunquam tamen ne mediocriter quidem assequi potuimus.
Verum exercitationum nostrarum vetus consuetudo nostra tenenda est; atque id quidem non quo illis placeamus qui per omnem vitam suam nihil plus quam nihil laudare didicerunt, sed hoc ad scribendum instituto accessimus, ut meis, eorum voluntati obtemperando, simus hoc munere gratiores atque acceptiores; in quo bene nobiscum agi arbitrabimur si id assequemur ut nos eruditi non penitus contemnant.
Itaque consuetudini nostre et meorum petitionibus operam impertiens hoc de commodis litterarum atque incommodis edidi opusculum. Quod quidem, mi frater, tum quod meis morem gesserim, tum etiam quod fuerim materiam nactus non vulgarem neque satis ante hoc tempus explicitam gratum tibi futurum arbitrabor. Et novi studia litterarum, quibus ad hunc usque diem superiorem etatem omnem traduxi meam, quam sint commoda atque incommoda. Tu vero (ut tuo in Ephebis utar dicto), mi frater, relege hunc nostrum libellum, corrige, immuta tuo quidem arbitratu, emendationeque tua inventionem nostram effice gratiorem ac digniorem.

II

Sepe audiveram plerosque gravissimos eruditissimosque viros de studiis litterarum ea referentes que non iniuria possent a litteris discendique cupiditate ununquenque avertere. Ceteras enim inter persuasiones, quas quidem multas ac varias adducebant, palam profitebantur se minime illos esse, quanquam litteris profecissent, qui, si tempora restituerentur, non quidvis aliud vite genus subire quam ad litteras redire commodius ducerent.
Qua ego sententia esse eos presertim qui nullum tempus vacuum litteris pretermitterent a mea tantum opinione aberat, ut non modo aliter quam sentirent dicere illos arbitrarer, sed eosdem etiam propemodum inculpandos existimarem. Nam preter officium videbatur si docti deterrerent iuvenes a litteris, vel si prudentes viri ea sequerentur que parum conducere intelligerent. Ea re fiebat, diligentius plurimos litteratos cum percunctarer, tum in omnibus fere hunc ipsum animum comperire alienum videlicet a studiis litterarum, quibus essent maximopere dediti.
Mihi vero quamvis multorum auctoritas rationesque obstarent, tamen nescio quo pacto de litteris aliter videbatur: erat enim eiusmodi apud me opinio ut, dum illi viri eruditissimi suis rationibus multa litteris incommoda adiudicarent, ego esse litteras censerem longe iucundissimas, dumque ceteris omnibus disciplinis illi cultum litterarum postponendum putarent, ego litteras rebus omnibus preponendas ducerem. Denique ita me cognitioni litterarum dedicaram omnino, ut nihil in litteris preclarum esse diceretur quod illud animo et voluntate non appeterem, quod laboribus, cura atque vigiliis non prosequerer, quodve summa diligentia et observantia quantum possem non excolerem.
Que posset enim apud me esse opinio aut institutum laudabilius non videbam; excelsi quidem animi officium putabam labores, vigilias, omnesque reliquas studiorum curas et difficultates subire ac perferre vel sciendi causa, vel honoris et fame adipiscende gratia, quas me res posse litteris assequi existimabam, ac fui quidem in ea opinione et instituto sane liberali sed parum necessario quamdiu quid in hominum usu oporteret ignoravi.
Postea vero quam usu et tractando hominum mores apertius cognovi, fatebor quas rationes de litterarum incommodis refellere ac despicere solitus eram, eas contra omnes cepisse me tum animo nonnihil approbare, tum rebus ipsis non minima ex parte easdem veras esse intelligere, quod perpendi admodum nullam fore vivendi viam quam laboribus et anxietatibus ista ipsa litteratorum institutio non exsuperet, a quave vita studiosorum non longe facilitate fortune superetur.
Quo fit ut minime intelligam quid tantis laboribus sibi tantisque vigiliis litterati velint, nisi forte cognitione rerum earum que litteris continentur capti ac detenti minus franguntur laboribus quam ceteri. Ego tamen ob studia litterarum non minus laboribus fractum ac debilitatum me quam omnibus fortune bonis spoliatum undique esse sentio. Sed de meis incommodis alias.
Nunc sat sit non sine causa eorum omnino sententiam non abhorrere, qui, ut diximus, omnia mallent quam litteris consenuisse; non tamen ita me ab instituto vetere dimovi ut litteras penitus deserendas arbitrarer quas non esse, ut opinabar, commodas comperirem. Sed nos ita in studiis litterarum esse animatos oportere censui, ut pre rerum nobilissimarum cognitione parvi admodum reliqua omnia fortune bona facienda existimaremus, sola quidem sapientia contenti essemus.
Quibus autem rationibus adducar ut ita constituam de litteris erit, ut arbitror, non iniucundum, neque id quidem inutile accepisse. Videbis enim maximo in errore versari eos qui sibi aliud ex litteris quam liberam et expeditam sapientiam pollicentur. Ac poteris quidem stultissimos illos recte arbitrari qui divitiarum, amplitudinis aut ceterarum inanium caducarumque rerum cupiditate tantos labores perferant quantos litterarum studiosos perferre opus est.
Oportet enim duram et asperam vitam ducere studiosos: de iis volo intelligi qui, ut debent, ceteris omissis rebus omnibus, omni animo atque opere litteris dediti sunt. Nulla est enim ars que etsi minima sit non te totum exigat, modo in ea velis excellere. Id quidem cum ceteris omnibus artibus ita convenire videamus, tum maxime hec litterarum disciplina una est in qua nulla etate liceat a curis maximis vacare.
Nam ab ipsa quidem pueritia litteris deditos videmus volvendis, ut aiunt, chartis et in solitudinem religatos; ferula, magistris, discendi cura, lectitandi assiduitate et labore attritos ita et confectos eosdem videmus ut plerunque appareant frigidiores quam illa etas postulet.
Post hec sequitur iuventa etas, hanc vero quam ducant iucundam et letam tu ex vultibus eorum contemplare. Aspice quo pallore, qua tristitia, quam omni facie corporis remissa et pene abiecta ex diutino illo scolarum et bibliothecarum carcere egrediantur. Miseri illi quam sunt exhausti, languidi longo lectionum tedio, magnis vigiliis, nimia assiduitate, ac profundis animi curis obruti, ut eos cum viderint qui humanitatem sapiunt soleant aut misereri laborum aut ineptias eorum vehementius inculpare, maxime si ulla fortune bona tantis laboribus concupiscantur: et merito id quidem; nam preter cognitionem ex litteris commoditates (ut sic fortune bona dicantur) nulle inveniuntur.
Quam ob rem vehementer illi quidem inculpandi sunt qui tantum in hoc studio opere cureque posuerint, ut non maiore in optimum fortune et dignitatis statum vita humana collocari posse videatur. Nam caput rerum caducarum omnium que maxime apud mortales commode putantur eiusmodi est ut aliis divitie, aliis honores, aliis voluptates res digne videri possint, pro quibus maximopere contendant.
Preter eas quid in primis fortune commodum putandum sit ignorari arbitror, nam extra hec inveniri puto in bonis fortune nihil quod commodum dici aut putari debeat. Ab huiusmodi tamen omnibus studiosi excluduntur: quod ut dilucidius sic esse ostendam, principio dicam quam maximis voluptatibus perfruantur, proxime litteratorum divitias perscrutabimur, reliquum erit ut de honoribus exquiramus.
At erit quidem omnis nostra oratio succincta et pro rei magnitudine brevis, veluti que una cum re ipsa prodeat in medium, non ut se ostentet, verum ut commoda omnia que insunt litteris atque incommoda apertissime intuens rectius quid agendum sit consulat; multas preterea dicendi rationes que ad motus animorum valent ac denique plures argumentandi modos abiciet, ne videatur producere disciplinas ad contemptum et litteras velle despiciendas tradere.
Proderit autem cognita res et nostra, ut existimo, argumentatio ad illos evocandos ab errore qui aliud ex litteris quam meram ipsam eruditionem et sapientiam exposcunt; neque non proderit quidem ad studiosos frugi et prudentes confirmandos ut in litteris sola doctrina et rerum peritia gaudeant, reliqua minimi pensanda censeant. Itaque ad rem proficiscamur.

III

Principio sic existimo: qui pauper sit, quod effectrix aut certe optima voluptatum captatrix pecunia desit, nulla in disciplina posse hunc satis multa cum voluptate versari. Quod si voluptas, ut aiunt, ea est que sensus moveat, animum delectet iucunditate quadam atque amenitate, nempe cum omnium earum quibus moventur sensus, epularum, unguentorum, et eiusmodi rerum copia nequeat sine pecuniarum suffragio satis excipi, quonam pacto poterit in sensus voluptate pauper consistere? aut quanam animi iucunditate fruetur is cui pro necessitate ad questum sit mens potius quam ad delectationem propensa?
Nimirum sunt ista ipsa divitum et otiosorum hominum: varietatem rerum pulchritudinemque sectari atque complecti. Tum etiam sic censeo: minime multos locupletes inveniri qui ipsas litteras, ne dicam litterarum voluptates, multi esse faciendas existiment. Nimis enim plereque alie undique divitibus voluptates suppeditant, ut maior illis cura sit notis voluptatibus inter amicos perfrui quam apud nos litteras investigare ignotas.
Quod quidem etsi fortassis hi quesituri erunt, videamus an ex sententia illis succedat res. Illud iam maxima ex parte conspicientibus ex sese patet quod paulo ante a me commemorabatur: studiosorum vitam multis magnisque difficultatibus esse refertissimam; ab ipsa quidem pueritia omnem per etatem premi ac perstringi laboribus, tum vigiliis, diuturnaque cura et sollicitudine nunquam eosdem esse vacuos litteratos videmus, ut eos nemo facile credat tam laboriosa in vita multa comperire que vel mediocrem sapiant voluptatem.
Etenim voluptatum prestantissima et libero homine digna una illa est per urbes provinciasque vagari, multa et templa et theatra, menia atque omnium generum edificia spectare, locaque ambire que tum natura amenissima, grata, munitissima, tum manu et ingenio hominum fuerint ad conspectum pulchra, adque impetum hostium continendum reddita tutiora.
Qua insigni voluptate utrum illi omnino non privantur qui sese litteris dedicarunt? Non quidem proficiscentes per itinera trahere libros, neque novis regionibus contemplandis occupati multa possunt lectitare, quod si parum multa parumve sepius lectitantem fieri te litteratum putabis, nihil erit quod ab hac discurrendi per provincias voluptate retraham.
Cave tamen ne omnes profectiones non solum incommode studiis, sed etiam studiosis longe vituperande sint; id quidem cum ceteras ob res tum vel maxime quod in ipsa patria litterati paulum proclivius amena prosequentes vituperantur. Namque, ut cetera omittam, celebritates quidem nuptiarum, choreas, cantus, iuventutis ludos, amena hec quis ignoret quam litteratorum presentiam dedignentur atque oderint?
Relique omni iuventuti fidium musice, saltandi eiusmodique dulcissime artes non minimum laudi conceduntur, liberale in illis officium putatur. Qui in his ipsis artibus vel mediocriter periti sunt, hi grati sunt omnibus atque iucundi. Itaque invitantur, rogantur omnes qui in eiusmodi artibus aliquid valere existimantur; litterati vero tantum refelluntur, excluduntur.
Nam si ad hec accesserint pallenti, ut solent, vultu, aut ridiculi sane sint omnibus aut graves, sive se immiscuerint quantos ciebunt risus, quantas continuo audient obtrectationes! Quis non succenseat canenti aut saltanti litterato? Mimos, histriones levissimosque se haberi prorsus conspicient, penitebit, dolebit, si sapiant.
Itaque quod aliis alacritatem affert, id ipsum istis litteratis tristitiam refert; quod aliis datur honori, his ad vituperium impingitur; quo alii invitantur, isti expelluntur, ut non stulte deditis litteris adolescentibus meo iudicio precipiatur ne per alienas provincias solatii causa discursitent, cum ne propria quidem in patria rebus amenis et iucundis sine ignominia inservire liceat.
Quare si quid fame et laudi consulendum putabunt pulchre domi sese occlusos detinebunt, resque omnes foris elegantes, amenas, admirationeque dignas abdicabunt a se atque proscribent, quo maiori, ut opus est, assiduitate ad litterarum cognitionem sese offirment, ac denique nullam patientur apud se visendi voluptatem tantum valere ut animo alias ad res distracti non queant multam litteris atque necessariam quam debent operam contribuere.
Proxime his amatorie sunt voluptates a quibus litteratos admodum cupio esse alienos; nam cum illas quidem omni hominum generi maxime nocuas esse sapientes omnes persuaserint, multo tamen magis studiosis admodum pestifere ac pernitiosissime sunt. Quis enim amore occupatus poterit circa litteras mente integra et firma inherere? quis animo ad disciplinam impenso, ad preceptiones intento, ad communiendam memoriam solerti? Quis, inquam, furoribus amoris captus aut voluntate aut ingenio aut opera satis constanti et firma esse ad bonas ullas artes valebit?
An ignoramus quid soleat amor? Vires labefactare, mores depravare, ingenia hominum pervertere, animum curis conficere, mentem erroribus obruere, ad insaniam redigere: hec quidem amoris munera et dotes sunt. Sed de istiusmodi voluptatibus omnibus (eas ut omnes amplectar) non insisto illis quam difficilius litterati quam ceteri potiantur, non quid inter venustatem competitorum et litteratorum tristitiam intersit; non vestium splendorem, non licentiam sectandi, non hec omnia prosequor. Eadem missa omnia faciamus in quibus certe omnium iudicio longe sunt inferiores litterati.
Sed sic haberi hoc loco velim: voluptates omnes neque non vituperandas esse in litteratis neque non maxime nocuas. Conviviorum et Veneris consuetudines animum in primis in desidiam et negligentiam (quod nemo ignorat) evocant atque a perseverantia lectitandi avertunt, sine qua et ea quidem ingenti fallitur qui se fortassis putat egregie litteratum fore.
Habent enim studia litterarum in se nescio quam vim ut, cum plura didiceris, tum semper multo plura ignorare te, multoque tibi ardentiore studio esse opus dignoscas. Tum etiam fit epularum et vini exhalationibus atque Venere ut mens evacuetur sensu, oppleatur tenebris, crassetur ingenium, perspicuitas obtundatur, tum memorie sedes multarum suspicionum recordatione ac variis amatoriis imaginibus occupate assiduo perturbetur.
Denique etiam fit ut voluptatibus implicitus ac amatoriis facibus incensus animus infinitis levibus ac instabilibus voluntatum et expectationum motibus et fluctibus sempiterne exagitatus vehementer estuet. Quo homine ob amorem sic animo et mente affecto quis poterit ad concipiendas amplissimas disciplinas et artes esse inutilior atque ineptior?
Sit idcirco studiosis ex cibo et Venere nulla aut perexigua voluptas, sit somni et quietis brevissima copia, sitque iocorum et festivitatum rarissima semper modicaque licentia. Denique ita se in omnibus gerant ac si laboribus ea lege astricti sint ut a longa rerum meditatione, a sempiternis lucubrationibus, a perpetua studiorum cura non sine ignominia discedere posse opinentur, intelligantque nisi assiduus fuerit etiam acerrimum et vehementissimum laborem in litteris periturum.
Nam habet quidem plus dispendii vel modica interlaxatio studiorum quam habeat compendii multa et bene longa evigilatio; nam citiusque e memoria elabuntur ea que tenebantur quam aut ediscantur postea aut recuperentur. Omnes igitur huiusmodi sensuum voluptates si minime litteris conceduntur, minime etiam petende sunt, si plurimum nocent, plurimum etiam fugiende sunt. Ac ne illud quidem vere dici poterit: in voluptatibus animi litteratos habere quippiam quamobrem possint cum laude non sine multa iactura studiorum commorari.
Utrum multa animi voluptate perfruetur is qui eam de se expectationem haberi non ignoret quam si modice adimpleverit nihil se abiectius futurum sciat? Utrum is liberum a curis gravissimis et vacuum animum geret qui affines, amicos, et notos conspiciat omnes desiderare atque expectare ut quam egregie proficiat, tum idem etiam non sit nescius diversa ex parte emulos, invidos, obtrectatores (quod genus hominum non rarissimum est) omnes esse paratissimos ad derogandum et diffamandum si quid per negligentiam, per luxum, per voluptatem admiserit, quominus in summam eruditionem devenerit?
Ne vero animus huic erit iacens in voluptatibus qui tanto ac tam laborioso periculosoque negotio fuerit destinatus! An potius sollicitudine, cura et metu quodam vituperationis vehementer perturbato animo vivet? Illum ego qui has partes suas esse cognoscat per studiorum labores, per summam vigilantiam amicorum expectationibus satisfacere, invidorum obtrectationem effugere, infamiam evitare, laudem attingere oportere, eundem hunc ipsum ita esse animatum arbitror, ut plerunque gravissimum durissimumque onus studiorum non subisse malit quam susceptum iam deponere.
Quo illud etiam molestissimum inest: quod nisi cum dedecore queas arduam, asperam, difficilemque initam litterarum provinciam deserere, quam eandem non sine maximo labore et erumna sustineas. Accedit quoque quod pertimescis dari tibi ad levitatem si studia iam suscepta sine ingenti causa deseras; adde his etiam quod honestius putas quidvis gravissimum perferre quam aut ingenio te esse inepto ad litteras profiteri aut animo pro virtute ad labores pusillo.
Illud preterea odiosum est: quod litterati aliarum artium insueti et ignari nullam rem circumspiciunt preter litteras ad quam, si quid consiliorum mutent, possint cum laude sese conferre. Quid ergo? num erit studiosi animi grandis voluptas, quandoquidem omnino constet se abiectissimum ac pene infamem futurum nisi sempiternis, acerrimis, extremisque laboribus insudarit summam in cognitionem discipline cui se dederit evadere?
Quid enim erit apud tuos abiectius quam eum non esse te quem per omnem etatem futurum elaborasti? quam non ea in re te prebere doctissimum cui semper fueris deditus? quam non esse in ea disciplina clarissimus in qua diutius commorans potuisti excellere? Num vero is erit modice sollicitus qui si aliquando se a continuis studiorum laboribus subripuerit confestim comperiat suum ad consequendam laudem cursum retardari atque abrumpi? Miser qui voluptatibus serviens vituperantium et obtrectatorum acies offenderit.
Preterea non minime in voluptatibus dolendum erit iis qui omni vel etiam modica studiorum intermissione multarum lucubrationum suarum perditionem fieri manifeste comperiant. Quas quidem res omnes qui ita futuras non dubitet, ut future quidem sunt, quam iucunditatem poterit degustare? Ne vero in illum poterit cadere amenitas aut suavitas ulla, aut dulcedo voluptatum, quem capessendi honoris acris sollicitudo exanimet ac evitande infamie metus vehementer perterreat!
Non sane integrum gaudium, non festivitatem aut letitiam aliquam senties, mi studiose, qui in litteris occupatus, inter libros involutus atque inter chartulas sempiterne sepultus fueris. Tibi quidem nullam egregiam voluptatem aut alacritatem amplecti licebit, ubi vastissimum studiorum onus partim cupias, partim metuas deponere. Neque hoc loco memoro quanta sit sollicitudo laudis cupidorum, emulos pro viribus superare aut a nullo superari contendentium. Ex quo etiam istius vita studiosi, ni fallor, est longe acerbissima, eoque magis si quid inciderit cupiditatum ad quas ipsa duce natura omnis generosa iuventus admodum prona est.
Nam si ad equos, ad canes alendos, si ad palestras exercendas, si ad reliquas res libero homine dignas animo aut opere amplectendas fuerit proclivis, quantum erit huic animus molestie plenissimus, ubi omnia que iuventuti decus et ornamentum comparant deserere et sese apud bibliothecas obdere verecundia illaudationis cogatur, nullam rem aliam quamvis optimam et nobilissimam preter lucernam et libros tractare permittatur! Non sine ingenti, mihi crede, dolore eadem illa ceteris laudatissima eo a nobis deserentur quod studiis adversentur, et omnium ora ad obloquendum concitent.
Stat tanquam censor ac iudex morum multitudo, in litteratos gravius animadvertit quam aut debeat aut in ceteros consuescat: non decere istac hora, preter mores istis vestibus, hanc nolim societatem, ab honestate is locus, preter officium id factum, preter decus id dictum. Denique omnes infinitis odiis ad studiosorum famam dilacerandam pervigilant, ut nisi te velis scurram aliquem levissimum ac nebulonem haberi plane non tuo arbitrio et libertate sed artissima censura plebis tibi sit vivendum.
Quod si dixeris plebis iudicium esse aspernandum, quid illud? Nonne, si vestes cupiveris, inquiet bibliotheca: — Has mihi pecunias debes, veto —?; si venationem, si musicam, dimicandive artem, aut palestram ipse prosequare, nonne inquient littere: — Tu nobis has operas surripis, tibi nos famam et nomen non referemus —?; si ingenia, picturam, formas exquiras, inquient discipline: — Hac tu nos occupatione defraudas, te nos maximarum rerum cognitione privabimus —?
Denique si animi causa rus petere (non dico extremas provincias discursitare) volueris, illico te inde incepta professio detorquet ad libros et litteras apud quos, nisi sese multo opere et vigilia excultissimas reddideris, multam infamiam non defuturam littere ipse minitantur. Adde his quod a grata atque dulcissima suorum civium familiaritate privari, solitudine gaudere, sermones fugere omnes, preter eos qui disciplinam ac senilem tristitiam quandam sapiant, litteratis necesse est.
Prescriptum tempus litteratis ad amicos consalutandos, prescripta inambulandi loca, prescripte amicorum copie sunt; alias lectitandi, alias audiendi horas, paucissimas dispatiandi habent, ut ferme nulle ad plenas voluptates appetendas relinquantur. En igitur maximas voluptates! in quibus palam est non licere litteratis ullos quibus astricti sint labores dimittere aut interlaxare, quibusve obnoxii aliorum arbitrio vivere, iuventutis munera, etatis dulcedinem, vite florem, omneque evum inter chartas et mortuas pecudes (ut sic libros noncupem) habere sepultum oporteat, ac veluti perpetuo carcere illic contineri ipsique nature nunquam non adversari necessitas cogat.
Itaque si amena omnia valent animum studiosorum distrahere a studiis, sive infinita (ut videre licet) amenissima studiis litterarum nocent, sive ab illis omnibus litterati se abstineant oportet, que idcirco hominum vita quam istorum litteratorum asperior poterit comperiri? Si studii temporibus nunquam debet studiosus a rerum investigatione ac perceptione neque voluptatibus avocari, neque somno et otio retardari, neque commodis aliquibus distrahi, si rursus modica et rarissima sunt tempora non debita studiis, quis igitur erit qui se voluptatis causa litteris operam dare audeat dicere?
Non tamen ego in eum locum detrudo ac compingo litteratos ut eos dicam omni vacuos voluptate litteris operam dare; tantos enim nequirent labores perferre nisi aliqua voluptatum opinione relevarentur. Sunt qui non inviti lugeant quoniam ad voluptatem ducant eo pacto se piissimos et amicitiarum nimium memores haberi. Tum etiam plerisque in rebus dum institutis et opinioni satisfaciamus multa nobis videntur aspera minus quam re ipsa sint.
Sed eiusmodi litteratorum voluptas est ut eam rectius possis dolorem dicere quam voluptatem: sedere enim sempiterne, continuo lectitare, assidue meditari, perpetuo esse in solitudine, eternum privari festivitate et ioco, hanc ipsam vitam degere, non sum ita agrestis aut durus homo id ut ausim dicere voluptuosum esse. Est quoque in vindicandis iniuriis, in simultatibus, inimicitiisque, contentione et viribus superandis voluptas quedam insita; concertationes tamen et odia sustinere plenissimum est doloribus.
Quod ipsum in litteris persimile evenit: nam satisfacere libidini ediscendi prebet illud quidem voluptatem, sed hic studiorum labos acerbissimus animique hec gravissima sollicitudo semper plus affert quod angatur quam quod gaudeat, vel tandem si quam discendo sumunt voluptatem, eam curis et laboribus maximis obruunt. Verum iidem in hoc maxime differunt, quod concertationum et inimicitiarum pondus brevius, studiorum vero anxietas diuturna, infinita immensaque est.
Habentur enim in litteris innumerabilia cognitu dignissima, neque facile dici potest quam earum studiosum ingenium ediscendi cupiditas premat. Incidit in difficilem doctissimorum disceptationem, aut rem comperit elegantem, dignam, plenam eruditionum; studiosus non dormit, non comedit, non quiescit, nullam penitus voluptatem sentit; stat mordax cura rem totam recognoscere atque tenere. Ea quidem magno labore apprehenditur, multa solertia detinetur, grandi sollicitudine servatur.
Post hanc sequitur etiam alia atque alia inaudita, incognita, versuta, subtilis et callida ratio, aut singulare quoddam exemplum, aut ornatissima persuadendi vis. His omnibus in rebus studiosus homo discendi cupiditate nec modum ullum, nec finem invenisse potest; neque enim sedato esse animo licet nisi omnium rerum occultarum ignoratione sublata. Itaque nimis, ut vides, pertricosa res est studiosus homo; ex quo fit ut nunquam sibi vel minima quidem aut corporis aut animi vacatio adsit.
Tristis solitudo, acerbus labor, extrema vigilantia, difficilis sollicitudo, summa occupatio, flagrans cura, ut cum in hoc studioso voluptas nulla reperiatur, tum in omni eius vita nulla penitus sit intercapedo laborum et molestiarum. Que cum ita sint, in litteris constare hoc arbitror: prudentem neminem voluptatis causa ad litterarum labores compulsum iri, honoris et dignitatis gratia fortassis aut divitiarum aut amplitudinis spe credideris eos ad litteras accessisse.

IV

Videamus idcirco quemadmodum ad divitias iuvent littere, qui locus divitiarum post voluptates erat edisserendus. Nego studiis litterarum maximas divitias comparari, qua quidem in re non illud disputo: possitne quispiam circa questum versari, qui, ut debet, omnem prorsus litteris operam impertiatur, sed hoc haberi volo: ex litteris magnam divitiarum vim etiam ab industriis et cupidissimis minime congregari. Quod si ostendero, constabit sane minime prudentem esse illum qui spe divitiarum se laboribus studiorum dedicarit.
Quid hoc rei est quod ex tanta multitudine quantam per omnes provincias intuemur studiosorum, tam paucissimos tamen videmus prodire litteratos quorum divitias admiremur? Forte potui nonnullos ipse in litteratorum numero non egenos vidisse, quos non iniuria dixerim aut non egregie divites putandos aut non ex litteris, verum aliunde, esse factos locupletes. Quod si litterarum adiumentis opes comparantur, cur non eque litterati omnes bene fortunati reperiuntur? Cur tam multos litteris prestantes viros in humili fortuna constitutos videmus?
Unde ista disparitas ut ceteri litteratissimi egestate summa laborent, hic autem unicus haud mediocriter doctus inter divitias gaudeat? An idcirco negabimus litteras parum admodum iuvare ad questum? An potius eam ob rem esse litteratos omnes egenos fatebimur, quia litteris occupati cetera admodum omnia negligendo cum valetudinis, tum multo magis rei familiaris et pecuniarum curam aut solere aut posse habere non maximam videntur?
Mihi sane utraque causa videntur litterati discludi a copia opum, nam altera cupiditas, altera facultas ditandi tollitur. Que enim bonis litteris comparantur, modestia, magnanimitas, virtus ac sapientia, ea ingenuum spe studioque rebus magnis deditum prohibent animum questibus infinitisque rebus implicari, rectamque mentem inter caducas res prosterni eadem sapientia et virtus non sinit. Quo circa laudantur qui abiecta cupiditate non divitias que studiosis denegantur, sed mirificarum rerum cognitionem sectari didicerint.
Etenim que sit ditandi facultas ac modus queritur. Quod si quis ad divitias accumulandas dixerit duas patere mortalibus vias, alteram quam fortuna nobis aperuisse, alteram quam ars et industria comperisse soleat, recte is quidem meo iudicio dixerit. Fortuna enim ditamur veluti hereditatibus, legatis, donationibus et huiusmodi largitionibus que fortune beneficio dedita, non virtute nostra parta deveniunt; industria vero, sicut mercatura, salariis et huiusmodi questibus. Quare in his rebus quantum littere commodissime inveniantur pervestigandum est.
Quoniam igitur instituimus de commodis litterarum atque incommodis disceptare, fortassis de litteratorum fortuna dicere non convenit, que quidem omnium litteratorum sententia potius utcunque illa fuerit ferenda est, quam existimatione pensanda. Eam ob rem de questibus primum disseramus, reliqua ut in rem incident non negligemus, sed ea omnia ita brevissime ut plura possint a me videri consulto pretermissa quam ingenio et arte collecta; malo enim non censeri obtrectator quam videri curiosus.
Iam vero divitias tum grandes fieri et subitas dicunt cum questus magni et frequentes, tum impense modice ac rare sunt: pulchre dictum hoc quidem. Nam crescit domi cumulus cui addideris plura in dies quam detraxeris; quod quidem apud litteratos cum omnino sit contra, cum minima lucra excipiant, maximas per omnem etatem pecunias dissipent, nimirum idcirco eosdem pauperes esse oportet. Sed si est fortassis quispiam qui dubitet in studiis litterarum maximas pecunias disperdi, habeo sane argumentum ad rem accomodatissimum quo non modo patebit ingentes opes in studiis exarescere, sed omnem penitus familiam multis atque ultimis incommodis affici.
Venit in mentem quod apud Bononiam, dum in studiis litterarum illic versarer, de quodam honestissimo cive cui erat filius iurisconsultus plane litteratissimus persepius intellexi: nullius eque rei penitere atque quod operam litteris filium dare permisisset. Ob id enim multis incommodis affectum se asserebat, primum quod in rebus agendis nunquam utilem esse operam filii senserit, quem voluit nunquam a studiis litterarum agende rei familiaris gratia distrahi.
Quamobrem sibi fuisse filium inter domesticos superfluum admodum asserebat. Quod ni illum maluisset occupari litteris multa per eum quidem esset assecutus que per conductos magnis salariis procuratores efficere sibi necesse fuerit, ex quo lucra plena impensarum atque idcirco perexigua reddita sunt. Nam secus accidisset ubi fuisset in negotiis non extranei, sed filii opera usus. Minime enim forent redditus diminuti salariis, neque in familia fuissent habende tam inutiles impense, que certe non modo inutiles, sed etiam admodum gravissime exstiterunt.
Solutum magistris, datum grammaticis, contributum dialecticis, adhibitos ceteros pedagogos, emptos libros, et item alios atque item alios libros comparatos, ut nunquam denique librarii, nunquam expostulatores defuerint. Preterea super accessisse temerarias illas pompas quas doctoratum nominant: illic donata et dissipata esse quam multa, erogatas ingentes pecunias, factas vestes et togas, structum epulum, tum domus refulcita et ornata ac postremo multis modis insanitum, ut pene fortunas omnes familiares exhauserit.
Atque utinam eo pacto rebus esset impositus modus, ne in dies impense et domi et foris excrescerent! Suorum enim se maiorum more solitum antea private, parce atque honeste vivere, nunc autem, assumpta toga doctoratus familiaque facta celebriori, omnia lautiora et affluentiora requiri. Quo fit ut nunquam sibi tanta rependi premia expectet, quanta pro acceptis incommodis deberentur.
Addebat huic aliam multorum iudicio bonam, sed omnino apud me incognitam, huiusmodi rationem: sic enim aiebat: — Si pecunie que inter libros et vestes filii dormiunt, ipse ille, ut potuissent, pecunie negotiate fuissent, habe hoc, maximam gazam accumulassent, et quas exposui pecunias in filium tenerem atque simul quantum annuis lucris deberetur excepissem. —
Itaque his rebus diligens pater quantum damni et detrimenti accepisset non raro disputabat. Verum cum hec ita essent non se tamen eo vehementius affici enarrabat quod immoderatas et nimium dissolutas impensas filius attulerit, sed eo magis dolere profitebatur, quod sibi videbat de filio non optime sperare licere, quem intueretur ob litterarum curas esse valetudinarium effectum ac intelligeret imbecilli filio quietem futuram nunquam.
Idcirco merore affectus ob pietatem multis modis filium suum tentasse a libris in iocum aliquem distrahere sepeque iussisse ne vigiliis et ieiunio sese usque adeo affligeret. At filium instanti sibi sic respondere solitum: — Desine mi pater nos ab hoc instituto deterrere. Te enim scire oportet me hanc pro officio litteris assiduitatem debere; atque si sapis, si nostra tibi dignitas cara est, hoc ages ut vehementius prosequar, atque hortabere ut nunquam e bibliotheca progrediar.
Cave ne quam nostra cura et diligentia adepti sumus famam velis his monitionibus tuis deficere. Te quidem ego libentius audiam, mi pater, si iusseris ut prestitam clientibus fidem susceptasque amicorum causas omni studio et viribus tuear; siquidem hoc intelligere perfacile potes, quam pro expectatione amicorum ne mediocrem quidem omnibus meis vigiliis me semper patronum exhibeam. Ergo me sine, mi pater, nostrum negotium prosequi. —
Itaque homo prudens hic pater familias cum ceteris ex causis, tum quod hoc pacto de vita valetudinarii filii maiorem in modum pertimesceret, omni arte illum ab studiis abducere frustra conabatur; quamobrem piissimus pater quod robustum, letum, incolumemque habere filium tametsi imperitum, quam enervatum, tristem, exanguem ac valetudinarium prestare arbitretur, idcirco indoctum sibi sepius quam hunc quem haberet litteratissimum filium optasse adiurabat.
Satis enim commodum esse filium aiebat eum qui nullas patri et familie erumnas afferret; hunc vero sibi esse incommodissimum quem sustinere in vita sumptibus maximis oporteret. Hec igitur vir ille modestissimus non opinione aliqua motus, sed re ipsa, ut videre licet, doctus edisserebat. Quare, si probatissimis viris credendum est, dum hic civis sua in urbe primarius multo cum audientium consensu hec que rettuli attestabatur, nonne satis edocebat litteras minime ad questum valere? Nonne persuasum relinquebat non sequenda inde lucra, sed tristem et enervatam vitam prebentes litteras penitus esse graves et laboriosas et fugiendas?
Etenim cum ille filium apud se educando ita senserit, quid illi facient patres qui filios longinquas apud civitates habuerint, quo loco ex patriis agris nihil deportari, nihil quanquam minimum sine nummo comparari queat, contra quicquid ad victum cultumque corporis attinet id omne ex fortunis parentum emungitur? Si vestis deest, si libros cupiunt, si egrotant (que res persepius accidunt), quante sunt continuo pecunie illuc profundende? Neque item facile dici potest maiorum metu atque presentia soluti adolescentes quantum apud socios sint prodigi.
Que tum omnia si ad calculum referas, comperies procul dubio studiosos litterarum dum litteris operam dedant, longe plures exposuisse pecunias quam ex ullis litteris recuperaturi unquam sint. Quid igitur? Questusne tam certi tamque maximi expectantur, ut omnes tibi domestice fortune primum exponende sint? Optima erit quidem institutio hec que patria et avita bona primo absorbeat, nihil vero aliud postea rependat nisi tantum spem ipsam meram.
Quod an ita litteris eveniat videamus ut apertius intelligamus quam sint ignavi qui in litteris nummum exculpere conantur. Constat quidem ex artibus acquiri divitias cum premia frequentia deferuntur, aut cum non frequentia sed amplissima; simul enim permagna et non rarissima lucra, ni fallor, ars nulla conferet. Grandia namque premia extremis atque ultimis laboribus et artibus pretiosissimis singularibusque rebus debentur, in quorum altero artifex, in altero solet emptor deficere.
Velim igitur hoc loco fieri certior, studiose, speres ne minutissimis illis questibus, veluti cum puerum instruxeris, cum libellus editus sit, cum causam oraris, febrem curaris, aut cum de lege plurimum declamitaveris, aut istiusmodi rebus ditari. Minime quidem, nam adeo modice sunt ut ee vix quotidianis necessitatibus satisfaciant; tum adeo rare sunt ut sero magnum divitiarum cumulum conducere possint.
At sunt litterati nonnunquam divites. Nolo hic esse pertinax; eos esse interdum non egenos fateamur, tamen pecuniosos factos unde vis aliunde quam ex litteris putamus; nisi forte avaritia, scelere ac fraude rem quesitam ostentent, quos quidem questus turpissimos splendore litterarum honestare cupientes mea sententia bis redarguendi sunt; primum quod ipsos se cumularint vitio, proxime quod decus litterarum et dignitatem sua obscenitate contaminent.
Ne ergo honestissimi litterati erunt prorsus egeni! Erunt quidem, si litteris abundare quam nummis, si virtute quam ere, si animi quam domus suppellectile ornati esse volent. Quid si litteras una et divitias consectentur? In utroque parum egregie proficient. Quid id? Namque diversa et omnino pugnantia esse studia oportet litteris deditorum et cupidorum hominum; nam illi fenori, furtis, rapinis et flagitiis advigilent, quo quid potest esse turpius? Isti decori, laudi, posteritatique serviant, quo quid potest esse preclarius? Rursus illi auro quam gloria, argento quam fama, caducis rebus quam gratia et benevolentia civium abundare malunt; isti preter solidam integramque virtutem minime quicquam expetendum ducunt.
Itaque quod cupidi maximopere sequuntur, litterati et bonarum artium studiosi aspernabuntur; quod studiosi expetent, cupidi negligent. Denique in augenda re preda et avaritia cupidi utuntur, cum litterati in amplificanda fama liberalitate et iustitia delectentur. Sed ut negotium hoc statuam, sic ipse censeo: non fieri divites litteratos, aut si ex litteris ditantur, turpiter eosdem ditari. Nemo enim animo ingenuo preditus (ut reliquas cupidorum turpitudines omittam), nemo non turpe ducet elegantiam doctrine suppeditare questibus, nemo non flagitiosum putabit doctrinam facere sibi nundinariam.
Quod si tandem preter mores, preter veterem bonorum consuetudinem quispiam iuste opulentus erit futurus ex doctrina, is plane sit cui fortuna facilior, scientia profundior, auctoritas prestantior, amicorum observantia cultior longe quam ceteris atque amplior fuerit, cuius item facundia, facilitas, ingenium, versutia, calliditas acceptior atque ad hominum aures et opinionem accomodatior.
Talem enim hunc esse litteratum oportet ut dum ei non dubitet civitas universas fortunas commendare suas, tum frequentissimos questus et premia porrigere assuescat. At vero in eo quidem gradu claritatis perpaucissimi reperientur; addo quod qui multorum gratiam concupierit, non parsimonia, non his artibus quibus res et divitie comparantur, sed beneficio, liberalitate prodigalitateque contendat oportebit, rebus, ut vides, ad cogendas divitias minime accomodatis.
Vel esto sane: sint multi quorum se fidei omnis civitas commendare audeat, preterea fieri possit ut omnes questus qui ex litigiis, qui ex sententiis, qui ex morbis iuste capiuntur, omnes, inquam, hi questus in unum cogantur et uni tantum congerantur litterato, non illi quidem omnes (ita me superi adiuvent) meo iudicio questus aut tanti aut tam frequentes erunt ut divitias existimem deditas esse amplissimas.
Et quantos morbos, vel potius pestes, quam multas in civitate discordias agi et quam solertes questuum aucupatores, superi boni, nos esse oportet, antequam iustis salariis litterarum locupletemur, antequam non aliorum mercedibus, sed nostris opibus vitam degere honeste liceat! Quorsum hec? Plane ut intelligatur sua rata questuum parte studiosos nequicquam posse ditari, quandoquidem ex tanta multitudine fieri vix unum posse divitem persuasimus.
Neque hoc loco eos audiendos puto vulgatum illud afferentes quo aiunt: — Qui in fide non deficit, opes non facit, qui non decipit, lucra non capit —. Esset enim ea lucri faciendi ratio ab institutis et laude litteratorum longe alienissima ac sunt preterea non pauce ad certissimas divitias comparandas honeste ac civiles artes, quas longum quidem esset enumerare. Sed illud non pretermittatur: nullas fore artes aut disciplinas quibus non multo facilius ditemur quam ex litteris.
Si enim ad rem militarem accesseris, persepius dabitur ut illic amplissimas quam hic in litteris mediocres divitias assequaris; armatis enim militibus mediis in campis patent complures vie vel ad ingentes divitias coacervandas, vel ad supremam amplitudinem consequendam. Litteras vero qui esse voluerit questuosas humilem se ac mercenarium prebeat opus est. Quid si te mercatura exercueris? Nonne tandiu lucraberis quandiu voles? Nonne undique astant portus provincie ac gentes innnumere que te aliquid conducentem expectent?
Quid preterea si te ad agriculturam conferas? Quenam vita beatior erit? Que uberior, questuosior aut sanctior merces poterit inveniri? Sola enim agricultura pacata et libera indoctis quietem, doctis felicitatem poterit contribuere. Nam cum nulla quidem expectatio certior ex re aliqua est quam que ex agro bene culto suscipitur, tum ager quidem ad bene beateque vivendum otii plurimum atque ab omni strepitu et molestia vacationem mirificam exhibet. Adde his quod nulla grandior atque perennior utilitas est quam que ex rustico penu trahitur. Sed de laudibus agriculture deque artibus questuosis alias.
Sit vero in illis ipsis atque in istiusmodi artibus et rebus omnibus locupletandi quedam ratio posita: in litteris vero doctrine elegantia et laus florescet, qua ducti prudentes solent putare omnes questus esse eiusmodi ut sit pulchrius sapientie gratia ferre paupertatem fortiter quam ditari sine laude. Quod si qui ita impudentes erunt, ut, spreta religione ac decore litterarum, tantum cupiditate ducantur ac sibi persuasum habeant fieri posse ut, fraude perfidiaque adhibita, litterarum suffragiis locupletentur, velim se sciant vehementer errare.
Nam sunt quidem infiniti casus in vita hominum quibus acti mortales paucissimi istuc perveniunt ubi ipsas primas litterarum mercedes sint suscepturi. Et omittamus quidem illud: patrias prius fortunas esse exhaustas in studiis quam ille tantum litteris profecerit ut auctione litterarum sese sustentet. Exploratissimum est eum qui questum facturus sit ex litteris non prius ad eas venditandas accessurum quam se in eisdem bene egregieque eruditum exhibuerit.
Nempe videmus ipsi ut publicis declamationibus disputationibusque ac reliquis scolarum et gymnasiorum causis et certaminibus magnopere quid valeant ingenio et litteris ostentent. Neque vero transire ad questum fas est, nisi prius eam de se populo iniecerint opinionem ut docti vulgo existimentur, cum qua se posse ad lucrum magis quam cum virtute existimant. Proxime dici se doctores fibulamque auream demirari volunt, que talia tanti faciunt ut cum his plurimum sapere, sine his nihil didicisse videantur.
Verum hoc loco querendum videtur utrumne antequam cum auro et auctoritate ab studiis domum redierint annum vel plus trigesimum summo cum labore insudarint, patrias fortunas labefactarint, se ipsos confecerint. Quid etiam quod accedunt ad hos anni admodum decem quibus nondum fama et rebus gestis ita claruisse potuere ut quas teneant litteras easdem bene fecerint venales? Anni ergo non pauciores quadraginta prius perditi sunt quam hi cupidissimi lucrum occeperint, hominum pene ultima etas, quam ad etatem quot mihi dabis attigisse?
Quot ex mille viris quanquam nulla anxietate studiorum, nullis angoribus animi oppressis, vitam omnino alacrem et iucundam ducentibus putas annum quadragesimum excessisse? Profecto cum ceteros bellissimam vitam agentes paucos, tum longe paucissimos mihi litteratos dabis quadragenarios. Valetudo enim imbecilla, vita fragilis, etasque admodum brevis est studiosorum hominum quorum nemo fuit nature usque adeo robuste quin laboribus, vigiliis ac reliquis studiorum nocumentis non penitus conficiatur.
Iuvat hanc rem redigere ad numerum, quo argumentatio nostra clarior sit. Consuevere prudentissimi viri, cum interdum a me rogantur quot ex mille hominum numero censeant ad annum quadragesimum etatis sue pervenire, communi, atque, ut opinor, vera sententia statuere vix CCC ex M hominum numero nedum ad quadragesimum, sed ne ad trigesimum annum vitam perducere. Illud etiam iidem viri peritissimi statuunt: eum rarissimum esse qui ante illam quadragenariam etatem possit familiam suam satis opulentam reddere. Ita quidem illi prudentes viri asserunt dum rogantur.
Nos vero ne hunc locum pro nostro instituto minime negligendum orationis cursu pretervolemus, repetamus hunc vite computum, ut litteratos qui per etatem ditari queant selectos habeamus, atque, si quando in divitiarum cupiditatem inciderimus, sciamus in quem annorum et litteratorum numerum atque gradum nos fore asciscendos prius optandum sit. Quare ad rem proficiscamur.
Quero igitur abs te, litterate, ex istis ipsis CCC prolixam vitam ducentibus quot sint per omnem vitam omnibus fortune iniuriis liberi, quotve sint, qui quotidianis malis atque erumnis ita vacuam, expeditam et liberam vitam duxerint, ut suis studiis freti nulla calamitate interpellante summam doctrine prestantiam attigerint. An ignoramus quam sint artium rationes prolixe atque amplissime quamque ad tantam disciplinarum amplitudinem colendam sit ingenium hominum debile?
Accedit quod fallax et imbecillis adversus impetum fortune atque adversus reliquas fraudes hominum est nostra et ratio et facultas mortalium, quo fit ut cum difficile sit ceteras quasvis artes egregie tenere, tum longe omnium difficillimum mihi videatur totam rem litterariam (ut sic loquar) amplecti. Statuamus idcirco inter nos quot ex CCC in eam longam etatem viventibus non cogantur variis fortune casibus in medio proficiendi cursu studia litterarum deserere aut interrumpere. Hoc ut rectius statuamus considerandum fortassis est quanta dentur discidia ab studiis maxima et pene innumerabilia; proxime meminisse oportet omnem pertinaciam studiorum facilius casu abrumpi quam interruptam postea consilio retexi.
Tu vero si dixeris litterarum studia nunquam quicquam recipere ut tibi ab opere intersedendum sit, profecto aut nimium felix es, aut minime studiosus; nam id quidem in omni cursu vite in dies experimur: studia, operas atque instituta nostra omnia variis et fortune et rerum casibus perturbari, partim vi bellorum, partim locorum infectione et peste, partim fortune volubilitate, partim animi aut corporis morbis, partim rebus extrinsecis urgentibus, veluti paupertate, iniuriis, inimicitiis, reliquisque calamitatibus interpellantibus, infinitisque (ut est hominum vita refertissima) detrimentis, incommodis et difficultatibus compellentibus.
Has ob res prudentes aliqui familiares, cum de his rebus a me rogantur, statuisse soliti sunt circiter centum ex CCC esse quorum cepta studia his malis intacta possent evadere. Non recusemus hunc a prudentibus viris constitutum numerum, tametsi pauciores esse perplures existimassem; nos tamen in hac summa liberales sumus. Centum ergo ex mille studiosis viris fortuna et vita ad lucra ex litteris excipienda perveniant; iam ad decimam totius summe partem devenimus: M posueram, centum delegimus.
Rursus quero quot ex istis centum putes esse memoria validos, mente potentes, ingenio aptos ad doctrinas. Non enim qui volent omnes, sed quibus fata singulare id munus ita concessere ad capessendam doctrinarum magnitudinem accomodati sunt; memoria enim atque ingenium pene divinum quo studiosos maximarum artium prestare oportet fato quodam hominibus perpaucissimis ab ipsa natura concessum est. Nam si Hortensio memoriam, Ciceroni ingenium fata elargita sunt, aliis quidem ex tanto rhetorum numero in his rebus singularem laudem vix ullam concessere.
Sed preter quod polliciti sumus egredimur, nudam orationem nostram futuram prediximus, sola veritate contentam et honestam; idcirco hos omnes amplificationum locos fugiamus, ad rem redeamus. Hos quidem ingenio et memoria ad doctrinas non ineptos, aliqui plures, multi vero pauciores comperiri attestantur; nos autem quod utranque opinionem sapiat teneamus. Esto ex centum ingenio, facultatibus et vita integris decem sint ad perficiendam in studiis laudem compotes, ex quibus quidem omnibus nescio ne ad summum tres ita litteris affecti, ita disciplinarum amatores et cupidi, ita studiis dedicati sint, ut totas quas recitavi studiosorum erumnas et anxietates per omnem etatem vel audeant, vel valeant perferre.
Nam si ad humanos casus incertosque motus fortune ac nature imbecillitatem extremi quoque labores accesserint qui sane, ut docui, in litterarum studiis et permaximi sunt et interlaxari minime possunt, quos putas tanti divitias facturos, ut non plus vite sue consultum iri velint? Hac ergo enumeratione compertum fecimus ex mille studiosis viris tres ad summum in eam etatem annorum quadraginta cum ea facultate, animo, ingenio, viribus atque instituto perdurasse quo satis apti ad questum suis litteris esse possint.
Et neque latet tametsi litteris claruerint tamen eosdem ante futuros senes quam questibus litterarum possint ornatam et locupletem familiam reddere. De iis fortassis illud Catonis persimile dicetur: studuisse istos ut apud inferos divitias pararent. Quod si quis erit litteratus in vita sua ditior, habeat is quidem gratias fortune non virtuti et sciat non meritorum laborum id premium esse, sed largitatem, vel potius stultitiam fortune; que cum in ceteris rebus bonos omnes odisse consueverit, hunc tamen litteratum delegerit cui preter consuetudinem suam donare collibuerit.
Ceterum et hoc apud litteratos detrimentum quanti existimabimus, quod nunquam queritur quisnam constantior inter litteratos aut modestior aut integrior sit, sed illud in primis sciscitantur: quisnam ad forensem strepitum, quis ad insidias et fraudes litigiorum exercitatior, callidior, audentior atque procacior sit. Non secus atque omnes boni sint cum ab extorquenda pecunia rudes, tum ad causas defendendas inepti.
Quod si de litteratomm peritia recte iudicaretur, fortassis assentationes, dicacitatem ac versutias improborum non plus quam modestissimorum simplicissimorumque scientiam facerent, sed nunc plus malitia quam virtus, deceptio, levitas, petulantia quam humanitas et modestia valent apud vulgus, quorum iudicio litterati nisi probentur nunquam erunt non egeni. Iam vero vulgus cum ea decipiendi et predandi mente qua ad litigium accessit patronos nequeat fraudare, cumve fraudem contraria fraude collidi sentit, illico hunc magnifaciunt a quo perfidia superentur.
Quod si causam iniustissimam audacissimus litteratus susceperit, illico hunc summum patronum, optimum virum preclarumque amicitiarum cultorem esse predicant. Ex quo fit ut fraudem virtutem putent, simulandi ac dissimulandi artem tanquam doctrine quandam eximiam vim admirentur, malitiamque ac nequitiam et fallacias ex litterarum cognitione deductas existiment; bonum vero, rectum sanctumque virum ipsa iustitia et equitate merita causarum metientem non calliditate et perfidia disceptantem, iuri ac scientie non tergiversationibus fidendum statuentem, non decipiendo lucra, sed vincendo laudem exposcentem hunc quidem ipsum inutilem, indoctum, causarumque naufragium noncupant.
Denique odisse simplicitatem ac detrahere virtuti non desinunt, quam ob rem non modo cupidi, sed etiam ii qui quotidianum victum sibi ex litteris suppeditari volent profecto his que dixi perfidiis animum imbuere coguntur. Itaque avaritia et scelere divitias cupidi litterati adipiscuntur, quandoquidem (ut ipsis oculis intuemur) versuti et fallaces petuntur, boni et simplices deseruntur.
O duram igitur studiosorum sortem! Quid hoc primum mali est? Mille hominum labores, innumerabiles anxietates, pregrandes vigilie, iterum maior in dies atque longe incredibilis assiduitas apud studiosos non plus quam tribus fructuosa futura, atque iis fructuosa futura est, qui perfidia prestent, quibus fortuna ad gratiam comparandam, ingenium ad calliditatem, mens ad mendacium, vita ad turpitudinem fuerit prona et assuefacta, quos indocti doctissimos attestentur, de quibus temerarium vulgi iudicium vigeat.
Itaque unicus bonis litteris adversator, bonorum morum hostis, iustissimarum causarum inimicus ac ad omne scelus et flagitium paratissimus universorum litteratorum emolumenta sua petulantia et protervitate preripiet, laudem aliorum sua temeritate offuscabit, nomen et famam ambitione restinguet. O rem duram ex mille studiosis vix unum atque eum quidem nequissimum divitem fieri! Reliqui omnes mendicabitis, litterati, si probi eritis, si improbi non tamen omnes eritis locupletes: fortuna enim non semper omnibus ex instituto eadem facilis est.
Quas ob res stultissimum esse illum arbitrari oportet qui spe divitiarum se dedicarit litteris. Sunt enim vel non honesta vel non liberalia lucra litterarum, tum ut vidisti perexigua atque postremo, quecunque illa sint, paucissimis et minime bonis concessa sunt, que quidem, etsi magna honestaque exciperentur, non tamen eiusmodi sint ut superioribus impensis satisfaciant. Iam vero quid hoc loco dicent arguti viri? An vera que a me dicta sunt esse negabunt?
Non erunt, ut opinor, ita impudentes ut verissimas notissimasque a me deductas rationes infitientur, sed fortassis illic insistent, ut divitem aliquem litteris tinctum in medium afferant, ac rogabunt quidni et ceteros quoque litteratos divites posse fieri existimem. Quibus ego si forte dixero quem producant litteratum malis artibus pecunias acquisivisse, plane sim dignus odio quod de meis litteratis invide iudicem; si autem dixero eiusmodi pexpaucissimos esse, illi quidem inquient: — In hoc eruditorum minimo quem videmus numero vel unus admodum sat est —, tum omnes qui sese questus gratia litteris applicarint ii contra me testes et dictorum meorum reprehensores adducentur.
Has igitur ob res liceat nobis causam hanc brevissima quadam excursione membratim resumere copiasque nostras iterum collustrare. Nam proderit id quidem, ni fallor, ad tollendam cupidorum studentium imprudentiam, quos precor, ut, posita (si quam fortassis habent) cupiditate lucri, rationes parumper nostras perlegant; nam hoc si fecerint posthac nunquam ad libros ac scientias nisi spreta cupiditate accedent. Itaque ad rem procedamus.
Ex omni quidem litteratorum multitudine, que infinitas pene in disciplinas distincta est, solas admodum tres esse questuosas professiones constat: unam eorum qui causas et contractus notant, aliam illorum qui iuridicundo presunt; tertia est eorum qui valetudines curant; reliquas omnes intueor non magis erudimentis claras esse quam paupertate. Neque id quidem iniuria, nam que solum corporis ac fortune bonis deserviunt, eedem ad questum artes nate et accomodate sunt; que vero artes animum et ingenium alunt, aliquid maius et incorruptibile ac sempiternum exposcunt.
Tu vero si hec negabis, rogabo utrumne grammatici, rhetores philosophique parum tibi dare litteris operam videantur, proxime rogabo ex illis ipsis quot comperias esse divites. Nonne tu ferme omnes eiusmodi litteras per civium domos pedagogas mendicare animadvertis? Doceo quid pulchre respondeas: dicito philosophos tanquam ultimum malum sprevisse pecunias, itaque merito iacent inopes, egeni.
Denique usque adeo adducta sit res, ut scriba, medicus ac iurisperitus, tres hi tantum prestantes atque utiles didicisse litteras putentur, quoniam easdem bene fecerint nundinarias; relique autem doctrine de ingenio, de natura rerum, de moribus deque ceteris maximis prestantissimis atque elegantissimis rebus inculte et sordide a civibus contemnantur atque reiciantur soleque venales littere in pretio sint.
Ego autem minime unquam tanti faciam illorum trium generum opulentiam, ut non sit apud me pulchrius hic sapientie gratia ferre fortiter paupertatem quam illic ditari sine laude; nam honestissimos quidem scribas plures egenos quam quadruplatores aut rabulas divites vidi, ut in toto scribarum ordine dubitem an ulli ferme questus fraude ac perfidia careant. Certe hoc pace bonorum dicere audeam, nam qui succenseat improbis bonis favere existimandus est.
Ego de tabellionibus improbis sic censeo: putari posse illud plerunque in eis esse verum quod aiunt vulgo: in tabellionibus signum maxime nequitie tum apparere cum sine calamo ad aurem assito deambulent. Non enim licet scribam una et divitias et mores velle ostendere, nam nemo ignorat quam tenue aurum calamus notariorum expuat. Ergo qui scriba nolet furtum profiteri, paupertatem pre se ferat oportet; sed hoc loco de bonis atque improbis notariis credant alii quid velint, mihi certe non fit verisimile notariorum quempiam obsignatarum tabellarum mercedulis ditari.
Tum de medicis prolixius dicerem, ubi non viderem multos et eos quidem viros et medicos bonos cum egestate luctari semper duros, acres, semper ad convitiandum accinctos; de quibus quidem omnibus in ore omnium illud est quod fertur: quas res mortales ducunt tristes et abhorrendas, vulnera, morbos, pestes, mortem, has omnes maiorem in modum cupidi medici hominum generi optent et sequantur necesse est.
Tum preterea in his ipsis horrendis rebus paulo maiores divitias affectantes utrum avare, crudeliter desperateque versentur aliorum sit iudicii. Iuvat hunc locum cum brevitatis causa preterire, tum ne quid videar nimis accurate colligere si quid possit ad vituperium litterarum adduci. Taceatur idcirco fraus, perfidia, falsa attestatio, corrupte contractus atque hereditatis formule, taceantur subacta venena, nutrite febres, productus morbus potionibus et pharmacis, multa denique alia scelestissima et nefaria cupidorum tabellionum atque medicorum crimina sileantur.
Neque insuper enumerentur morbosi aeris atque inimicitiarum pericula que notarios omnes atque medicos cupidiores subire opus est. De opere autem prestatione servili, obscena et omnium sordidissima dicere fedum esset. Verum apud ingenuum presertim atque nobilitatum litteris animum sit par non posse ditari et nolle divitias cum turpitudine. Malint quidem preclara ingenia mores assequi quam divitias, oderint docti scelus et dedecus magis quam paupertatem; nemo sit usque adeo stultus qui tam turpem ac nefariam cupidorum scribarum et medicorum servitutem non penitus abhorreat.
Ceteri enim quos servos nostros dicimus, aut bello superati aut predonibus capti, servitutem inviti subiere, medici vero atque scribe sponte servitia prebent; servi autem apud dominos, ut gratiam atque perinde libertatem consequantur, summa et fide et diligentia operas prestant quantum licet honestissimas; tabelliones vero et medici ut pecuniam excerpant nullas tametsi vilissimas operas respuunt. Servi pro domini salute, in quem, vel ob expectationem libertatis vel ob facilitatem in se, summa observantia et amore affecti sunt, pericula atque, si opus fuerit, mortem adire non recusant; medici vero atque scribe volentes et cupidi ad omnes inimicitias, ad pestes, ad contagiosos morbos, ad ultima mortis pericula sese pro quovis ignoto sola paucorum nummorum mercede adducti offerunt.
Ceterum de nostris iurisconsultis quidnam preclarum referam? Quid de pontificio iure deque civium legibus? Nam ex his grana, ex ceteris bonis disciplinis atque artibus omnibus colligi paleas dicunt. Superi boni, grandes littere, amplissimi codices, sarcine, proh superi, immanes, quas qui ordine similique apparatu in tabernam apud forum exposuerit, quo iurisconsulti domi pompam apertam atque dispositam ostentant, certe illic plures, procul dubio longe plures ille pecunias si pretio ad rem visendam intromittat accipiet quam iurisperiti cum suis omnibus impedimentis librorum machinisque atque architecturis bibliothecarum sint soliti capere.
At queso, adhibe huc animum: putasne ullius esse vim tantam pecuniarum que in hac tanta tamque amplissima librorum congerie comparanda non exarescat ac penitus deficiat, ut summe quidem inscitie sit divitias tantis impensis consectari? Quod si quis tam multis libris, tam grandi impensa divitias concupiverit, nonne is persimilis erit illis quos Cesar solitus erat dicere hamo aureo piscari? Adde his quod summe stultitie est tantis non modo impensis, verum etiam laboribus atque vigiliis questum exposcere.
— Cras, inquit, causam te orare oportebit —, modica tum porrigit cliens, plura in crastinum pollicetur. Tu quicquid porrigitur accipis, totam deinde noctem inter libros ad nidorem lucerne pedibus manibusque algentibus somnescis, queritans, pervolvens machinas et libros omnes atque te ipsum cura, somno, inedia frigoreque conficiens. Ergo prodis ad causam rauca voce, obtorto collo, rubentibus atque gementibus ocellis, astas animo non minus avido et sollicito ad lucrum quam ad ledendum parato atque incenso.
Denique ipsis illis vastissimis evigilatissimisque recitationibus legum paraphorum et glosarum multa voce conclamitas, omnes, precordiorum ramices misero tibi erumpuntur, neque vereris contra primarios et prepotentes cives conductus premio disceptare atque cavillari; minitantur, convitiantur, mordent, inculpant; tu infelix ad hec omnia famam ac dorsum tuum venale expositum habes.
Siccine idcirco qui hec faciunt, qui petita pecunia evigilent, proclament, crepent, qui invidiam pretio subeant, aliorum vices exorent, in rixa aliorum minitentur ac reliqua omnia in hoc ordine litteratorum quos legistas dicunt desiderata qui faciunt, ut pro viribis iurisperiti omnes lucris impliciti faciunt, annon hi vident sese quam sint publica et deterrima in servitute constituti?
O preclaras lucri faciendi rationes, que non modo questum non faciunt, sed maximam rei familiaris iacturam patribus tametsi locupletibus afferunt, inimicitias afferunt, nullas nisi serviles cum maximis laboribus mercedes afferunt. At dixerit fortasse quispiam: — Quid ni, cum a studiis domum se litterati receperint, parta illis auctoritas cum ad gratiam proderit, tum etiam iuvabit ut ditissimas uxores comperiant? Nemo enim tam insipiens est qui eruditi et famosi viri affinitatem recuset. —
Huic pulchre posset in hunc modum responderi: — Immo quis litteratus non dementissimus divitiarum gratia cuiquam hominum subservire cupiat? — Libertatem in primis vir doctus cupit, in primisque fugiet cum ceteris, tum omnium maxime servire mulieri. Sit enim ab iis qui litteras sectantur omne servitutis genus procul, non quidem eam decet auctoritatem studiis litterarum induere cum qua nos in servitio honeste versari putemus; potius omnem auctoritatem et fastum litterarum exuamus quam id velimus, ut nos pecunie gratia servitutem inisse videamur.
Nam qui eiusmodi mente ac cogitatione consistunt, ut malint cum servitute divitias quam cum libertate laudem assequi, sunt illi quidem omni auctoritate indignissimi. Etenim quis ignorat magnam servitutis partem esse aliorum causam procurare atque aliorum ad se litigia advocare? Tum plane ab iis qui opulentas dotes sectantur, eadem hec semper exposci quis dubitat? Nonne videmus ut causas sempiternas, que nunquam sopiri, nunquam confici queant, ab affinibus, ab affinium affine atque ab illorum amicis congerantur litteratique opem atque auxilium gratis petant?
Tum preterea quis negabit genus esse turpissimum servitutis eorum qui garrientem suorumque semper divitias et amplitudinem referentem uxorem sibi in animum induxerit perferre, quibus quidem rebus opulente dotes sunt nunquam non refertissime, hominum infortunium? Nam est genus mulierum stultum, arrogans, contentiosum, audax, insolens atque temerarium suapte natura. Hanc vero tu qualem futuram uxorem putas, cui maiorem fortuna licentiam dederit quam vel tu vel potius ipsa possit sustinere queve inter delitias educata propter divitiarum affluentiam insaniat?
Quot leges imponet et quotiens nullum esse te, o noster litterate, sine suis opibus uxor exprobrabit? Sed de mulierum natura et ineptiis satius est nihil referre quam infinitam rem atque notissimam libare, ut ita dixerim. Illud tamen persuasum esse cupio: femina divite, ut aiunt, esse nihil intolerabilius. Que cum ita sint, ne erimus ipsi nos litterati qui tantopere ex dotibus divitias affectemus, ut non servitutem magis quam paupertatem oderimus!
Verum esto, sane cupiant, deceat uxoribus litteratos ditari; quis tam erit improbus atque audax qui apud matrem fortunatam et locupletem inopi litterato virginem cum dote opulenta dandam persuadeat? Nonne acclamabit mater: — Veto, prohibeo illi semivivo, illi incompto ac tristi litterato dari filiam nostram —; nonne rursus reclamabit: — Filie mee virum dari quero, non magistrum —; ac virgo ipsa nonne sue rei sollicita eadem apud matrem instabit, animo in suum aliquem amatorem pendens, atque cupiens aliunde sibi quam ex dictis philosophorum satisfieri; tum fratres nonne preferent urbani ac lepidi alicuius affinitatem?
Excludetur igitur malam in rem noster litteratus matris, fratrum ipsiusque puelle iudicio atque sententia. Verum ego quid in his commoror ac si tantum egeni litterati opulentas dotes affectent? Quero, poterintne quoque comperiri divites qui divitem virginem non recusent? Poterunt sane. Iuro idcirco, si aderunt, mi litterate, excludere, abiciere, cum tua omni Minerva et Pallade despiciere.
Ne certa inops cum locuplete, ne te pallentem ac tristem cum ceteris adolescentibus compara, ne auctoritatem apud puellas pulchritudini preposueris! Abi, potius, fuge, obde te tuam in bibliothecam. Nam agilis, festivus, venustus comptusque adolescens suam sibi amatam ne preripias omni arte et ingenio curat; irrideberis, impexe mi litterate et squallens, si de re uxoria cum nitido et polito amatore contenderis, quod si te fucatum exhibueris omnem et auctoritatem et dignitatem litterariam amiseris.
Durum dixeris me qui uxores nolim dari litteratis: quin volo esse in litteratos non solum nihil durus, sed etiam non usquequaque mitis, ut velim cupidos litteratos fastidio uxorum carere. Quam ergo dandam iudicabimus? primo consulo pauperem tanquam ultimum malum fugiant, proxime moneo ne cupiant iuvenem: ea est enim etas infensa et parum tuta studiosis; novi quid dicam, verum exempla cessent.
Capiat igitur litteratus viduam aliquam vetulam a qua minus quam a ceteris mulieribus aspernabitur, nam istiusmodi vetule cum filiorum contumacia, tum iniuriis affinium coacte nimirum se exhibent ut spe divitiarum aliquem illiciant, cum quo vel apud iudices ad quos in dies trahuntur ab infestissimis affinibus sint tutiores, vel domi sine sollicitudine et solitudine requiescant.
Ac recte circa divitias litterati secum agi existiment ubi istiusmodi dotibus tametsi litigiosis atque refertissimis inimicitiarum ditentur; quod si fortassis videor in hac uxoria disceptatione iocari, repete animo coniugia litteratorum, non dico ut de pudicitia uxorum, sed de etatibus ac dotibus perscrutere. Facile quidem cerno quid sentias, sed missa hec ridicula faciamus.
Meminisse autem oportet quam sint lucra litteratorum minuta, tarda, turpia ac paucis concessa, atque illud superius memoria tenendum est quod docui: quam graves impense, quam multe ac diuturne quamve rebus familiaribus pernitiose sint. Quibus ex rebus constare arbitror litteras non modo ad questum minime valere, verum etiam detrimenti plenas esse ac penitus incommodas.
Ex quo duabus primis partibus nostre institute disceptationis plene a me satisfactum esse existimo: quod si dubitarem non satis rei factum videri, alio verterem orationem, ostenderem quidem quam pusilli servilisque animi sit is qui labores litterarum spe divitiarum ductus subierit neque tacerem quam preclaros eruditosque animos honoris atque animi prestantia et claritas plus quam cupiditas et avaritia debeat movere.
In qua quidem re possem diutius commorari si placeret ingenii mei vires ostentare aut si ad laudem ducerem hoc loco nostre facundie, que plane minima est, aut copie longius periculum facere. Nam est ea quidem materia patens, ampla, spatiosa, ut quivis laxatis habenis facile possit multa cum oratione per omnes exornationis locos bellissime discursitare; sed frustra atque ab instituto esset in eiusmodi notissimis atque approbatissimis sententiis expoliendis vagari.
Nam quis est tam imprudens qui hoc dixerit esse non turpissimum: que artes animi morbos, avaritiam, cupiditatem ac libidinem sedare, tollere exterminareque debuerant, queve animum illis imbutum flagitiis in libertatem, decus, laudem inque caducarum rerum despicientiam erigere ac stabilire sint solite, easdem ipsas artes et disciplinas avaritie et cupiditatibus subditas et morigeras velle reddere, tum ipsum animum disciplinarum elegantia imbutum sinere turpitudinum mole pressum atque obrutum esse?
Est plane ab officio alienum ac turpe cum omni generi hominum, tum litteratis animum non extollere quantum licet ad laudem et virtutem, turpius tamen pessundari avaritia atque ignominia, turpissimum rerum caducarum illecebris duci sapientem; turpius divitias disciplinis et sapientie titulis aucupari, turpissimum decus et libertatem pro viribus parum tueri; turpius mercedibus illiberalissimis servire. Sed ista omnia omittamus siquidem mihi ipse imperavi et nihil non valde necessarium prosequi in hac re et esse omnino quam possem brevissimus, quod plane quantum in me est hactenus effeci. Nam succincta et lenis, ut vidisti, nostra fuit oratio eritque quoad pro rei qua de agimus magnitudine permittatur facillima et brevissima.

V

Dixi ex studiis litterarum neque voluptates captari neque accumulari divitias; proximum est ut de litteratorum auctoritate et honoribus a me dicendum esse videatur. Honores etenim non negandum est deberi litteratis admodum maximos; nam si bene meritis honos quasi premium refertur, in exhibendo certe honore quem preponemus litteratis?
Si quis bonas inter artes fortiter ac diu labores ferendo, si quis pro aspicienda virtute ac sapientia etatem in studiis conterendo, si quis omnes voluptates aspernando, omnes cupiditates eiciendo meretur, si quis industrie sudoribus, sumptu, tempore, fortunis atque vita pro amplissimis et necessariis hominum generi atque omnium gratia dignissimis rebus comparatis meretur, ut sunt bone artes, bona instituta, prestantissimi mores atque sapientia que in litteris adipiscimur, quis erit tam improbus qui esse litteratos omnibus omnium generum hominibus anteponendos infitietur? Sunt ergo litterati omnium iudicio non postponendi.
Ceterum cum reliquis animantibus omnibus homo in multis rebus excellat, tum vel maxime longe superior est quod cognitionis et rationis vi quadam fruitur qua facile persuaderi potest hominum mentes esse natura ab celestium genere non alienas; nam constat quidem et mari et terra queque moveantur omnia ingeniis hominum subigi et suppeditari. Idcirco hominem in natura rerum esse animantium honoratissimum atque principem omnes fatentur.
Que cum ita sint, homo qui eandem ipsam rationem vel mentem qua a natura iam est rerum dominus constitutus habuerit absolutam, perfectam artibus, cultam et expolitam studio atque solertia, quive eadem ipsa ratione et intelligentia inter homines maxime superior fuerit, nonne idem hic inter mortales precellens maximis honoribus ac reverentia ab omnibus erit prosequendus?
Denique deus ipse cum ceteris infinitis in rebus prestet, tum non in postremis ad divinitatem est quod verum a falso secernere, quid sit optimum eligere, ac rebus ratione et providentia moderari perfecte noverit; homo autem qui in huiusmodi divinis rebus doctum et eruditum se prebeat, nonne inter homines prope divinis honoribus erit concelebrandus, nonne omnibus preferendus hominibus?
Qua igitur ratione compertum est ut equester ordo in publicis cetibus antecedat litteratos, aut quivis ex ordine equestri litterato comparetur? Qua impudentia rudem, inexpertum rerum atque plerunque temerarium militem litteratis omnibus anteponamus? Hec ego non institutis maiorum, sed insolentia et temeritate quadam militum id sibi arrogantium in usum accessisse arbitror.
Nisi forte maiores nostri iudicarint litteris quam auro minus habendum esse honoris; alioquin perversa ratio, turpis mos, iniusta licentia est hunc militem preponere in quo nullus virtutis, morum aut sapientie splendor inest, quive tantum gemma et auro se velit admodum conspicuum videri; hunc vero litteratum postponere qui moribus, virtute, ingenio, litterarum ac rerum optimarum cognitione ac ratione sit probatissimus atque clarissimus.
Sed missam faciamus hanc disceptationem recte ne miles preponatur, quanquam quidem ea ipsa disputatio esset hoc quoque loco non negligenda. At dicamus militiam esse publicum aliquod munus militisque ipsius munus et officium esse non mediocris negotii: virgines, viduas destitutas atque indefensas atque pupillos atque pauperes omnes eiusmodique afflictos omnes una et rem publicam omnem sua ope, rebus et armis tueri, tegere atque defendere.
Eiusmodi esse militis officium arbitror; quam vero probe pro officio sese gerant milites, quamve idcirco sint honore dignissimi censeant ceteri; nobis tamen cum nemo negaverit viros doctos suis studiis plurimum et rei publice et miseris omnibus et fortunatissimis etiam civibus conferre utilitatis, quis tum ulla ratione defendet stultos prudentibus, indoctos peritis, inutiles commodis, desidiosos agentibus et bene in dies merentibus litteratis ulla in re debere anteponi?
Neque solum apud hunc militarem ordinem meritis honoribus defraudantur litterati, sed etiam apud quosvis despiciuntur. Quem enim in civitate divitiis et amplitudine paulum egregium civem dederis, qui non se in omni re supremum velit fore, quive non illico paupertatem floccipendat, ac studia penitus, artes et ingenia pauperum non oderit? Quis enim ita moratus dives aderit qui non plus deberi fortunis suis iudicet quam aliorum virtuti?
— Enimvero, qua de causa illum mihi litteratum preferes? — inquiunt divites — Nonne una eademque patria nobis omnibus est? An mihi fortassis humiliores affines et parentes, an stirps nostra quam istius degenerosior est? An vero in senatu quia grammaticem nesciam, sententia et vota minus nostra quam litterati valebunt? Libera nobis est civitas, liber animus, liceat sane nostra materna inter nos lingua loqui, atque ea quidem sic loquamur libere, ut inviti tacuisse nihil videamur.
Gaudeat iste sane litteratus inter libros suis exquisitis vocabulis, nos autem divites curemus ut apud senatum nostra in primis sententia vigeat, quod scio pulchrius nos quam quivis litteratissimus suis preponderatis exercitationibus nostra divitiarum auctoritate assequemur. Nos enim deauratas, illi laureatas sententias proferunt, et cedat auro laurus. —
Tu vero si litteratorum causam susceperis enim — Desine hunc tandem litteratum magnificare — inquient — Quid illi assurgam? Quid cedam e via aut discoperiam? Quid mihi cum illo est negotii? Novit litteras, quid ad me? Regat ille quidem ludum ac instruat pueros. Meminit leges, quid ad me? Ganniat ille quidem, proclamet, inscribat dicas, expilet viduas, predetur litigantes, prodat clientulos ut lubet, patronum se ac consultorem civibus futurum prestet, quid ad me? Bene erit orba civitas illa que tales tutores complectatur.
Medicinam profitetur, quid ad me? Curet ille quidem ebrios, edaces, helluones, venditet pharmaca et venena, pertractet omnia feda, spurcissima, ut volet, quid ad me? Divina sectatur, quid ad me? Compleat ille quidem vetulas clamoribus, deliret in pulpitis, ut volet, quid ad me? Quod quidem male illi succedat litterato; omnia norit, cuncta didicerit, universa teneat, quid, inquam, ad me? Istorum ego, si quando mihi aliquis fuerit necessarius, faciam uno nummo omnes horas noctium trium dierumque trium vigilans connumeret.
Iam quidem sint illi litterati suis demum nugis et disputatiunculis contenti, non prodeant in publicum suis cum venalibus cavillatiunculis, potius ad quam olent lucernam redeant. Aut denique, superi optimi, abicite hanc pestem hominum e conspectu, qui, nisi essent, nullus litigiorum strepitus, nulla in litigiis calumnia adesset, iurgia rixeque tollerentur, summa concordia in urbibus vigeret, pax inter cives constituta servaretur, non litigiorum eternitas, non causarum immortalitas perseveraret, sub equo et bono natura duce simplici quadam equitate cause discernerentur. —
Hec verba (ita me superi ament) ut a multis neque infimis neque vulgaribus nostris civibus quam sepissime audivi! Pro rei tamen molestia dignum responsum aliud nullum dedi, nisi: putare me eos agere non modeste qui de re sibi incognita non sensu, natura et equitate, sed odio, invidia iudicent; illis tamen aliqua ex parte indulgendum esse qui negligant quod ignorent et vituperent quod negligant; sed ab iis optare me ut parcius et modestius de bonis obloquantur.
At illi inceptam cantilenam resumunt. O civitatem modestam! Sed quis non eadem ipsa persepius in triviis audiat? Quis non omnino abiecti agrestisque animi parum egre huiusmodi homines ferat audiens, quis vel minime cupidus honoris non prestare arbitrabitur se divitem putari quam doctum, presertim cum viderit se ad honores inter divites esse nullum?
Quid, cum audiet litteratum hunc aut vocari lixam aut coquum, si forte, ut fit, veste non ita lautissima de libris ad civium coronam progrediatur, aut marmoreum bovem aut phreneticum, si quid vehementius suis litterarum meditationibus inheserit, aut ambitiosum latratorem, si quid eloquentia et erudita lingua publice delectetur? Ut profecto non sine auctoritatis et dignitatis iactura sit litteratum inter cives publicos petere honores atque auctoritatem.
Tum etiam ad gratiam prestat nos studiosos haberi stolidos quam prudentes: nam ita consuevere nostri cives: stultos tantum irridere ac ludos facere, gnavos autem et agentes malignos esse et rapaces dicunt, hominum genus fugiendum, quod et naturali astutia et litterarum fraudibus ad omnem iniuriam et pernitiem aptissimi sint. Tu, idcirco, litterate, qualem te illis prestabis? Si simplicitatem ostentabis, bonum te sed rudem atque inutilem dicent, si prudentia callere, malignum te esse interpretabuntur.
Proxime de reliqua plebe erga studiosos quid est quod referam? Nam est ea quidem sors hominum cum ceteris in civitatibus loquax et maledica, tum maxime in nostris Hetrurie urbibus multum insolens ac maledicentissima, omnes irridere, nemini deferre, temere proloqui, ac multa per insolentiam agere assueta, quod tamen nostris hominibus et nomini Hetruscorum laudi dandum puto; Hetruscis enim civibus ob antiquissimam libertatem multa cum dicere, tum etiam facere licet que apud tyrannos educatis nimium solute fortassis et intemperanter facta viderentur; laus tamen libertatis et fructus est, quo legibus parueris eo reliquas omnes voluptates et instituta ita gerere tua ut velis.
Sed ad plebem redeamus nostram apud quam semper prime honoris partes fuere auro ac divitiis dedite; neque obscurum quidem est qua mente vulgus non virtutum, sed pompe admiratione moveatur. Movetur enim imperita multitudo rebus his quas oculis intuetur, illis autem quibus mente reddi perspicacior et possit et debeat non commovetur. Itaque cupiunt imperiti quas intuentur divitias, negligunt quam ignorant sapientiam, fortunas consectantur, virtutem spernunt.
Progreditur dives longo cum amicorum et servorum comitatu, sese multo supercilio et gestibus efferens, non secus atque multas per divitias et amplitudinem polliceatur aut comminitetur. Huic cuius divitias cupiditate amplectitur plebs vultu fronteque applaudit, ergo advenienti confestim assurgit; hunc quanti fortuna prestet, tanti esse faciendum et censet et predicat; hunc ergo a quo iuvari favoribus et pecunia queritant cives, non stulte omnibus litteratis anteponunt.
Ita demum iis omnibus rebus increbruit, presertim in nostre urbis hominibus, opinio flagranti cupiditate incensa ut solis divitibus, solis fortunatis in primis honores deberi existiment, de litteratis vero non amplius cogitent quam de rebus his que usui future minime sint; quinimo multis modis despectos habent litteratos. Missa facio reliqua obscena litteratis a plebe imposita ignominia. Illud vero non pretermittamus quod aiunt: nescire se qua re nostros litteratos debeant magnificare quos plane videant circa vite usum ea negligere que ad bene beateque vivendum admodum necessaria sunt.
— Tum preterea sit sane illud, inquiunt, ut predicatis: este litteris docti rerum omnium; hoc si vestris litteris tam amplissimum atque divinum munus inest, ut nihil rerum omnium sit quod ignoretis, quid est vobis litteratis in hominum genere stultius? Quanta vestra insania est, dum non in primis discitis esse non egeni, dumque vos paupertatis et miserie vestre non peniteat?
Utrum igitur tanti faciemus istuc ipsum didicisse litteras, ubi pluries detur sitire et exurire, quam sapientiam ostentare? Discite, discite litterati (si aliquid sapere videri cupitis) sine inopia vivere, postremo optabitis cum laude vivere. — Sunt ergo magna ex parte, ut vides, litterati apud omnes ordines et apud plebem usque adeo ridiculi, ab omnibus irrisi, a multis despecti, atque id quidem potissimum, ubi non fuerint valde locupletes.
Tum qui (quod rarissime evenit) fortassis fuerint fortunati, sciant illi quidem non litteris sed divitiis, non virtuti eorum sed fortune honores tribui. Etenim animadvertant quot assurgant, cedant, aut dignentur, nisi eorum oculos toge aurique splendor prius perculserit; desit aurum, deponatur toga, ignorabere.
Equidem ita se res habet: qui veste sunt ornatissimi, iidem sunt honoratissimi apud vulgus, qui ditissimi, iidem honoribus et observantia dignissimi putantur, ut nemo tametsi prudens, peritus atque rerum preclarissimarum scientia et sapientia excultissimus, nisi auri atque divitiarum suffragio, quicquam ex se possit in vulgus proferre quod laude aut admiratione dignum putetur.
Sed nos forte maiores circa res veluti publicis in muneribus, legationibus, aut magistratibus honorem esse constitutum putare magis oportet quam circa istas assessionum, locive atque vie prerogativas, quibus quidem in rebus aurum, ut plane videmus, partes iam pridem primas sibi vendicavit. Quamobrem fortassis rem publicam gerentes poterunt videri integro atque perfecto in honore constituti; nam mores et virtutes eorum probata esse videntur, quorum fidei et diligentie res publica sese maximum pondus commendarit. Mihi tamen non persuadeo rem publicam in magistratibus exposcere copiam litterarum magis quam rerum experientiam longo usu et tractatione perfectam.
Verum brevissime hunc locum transeundum censeo; nam constare arbitror ut raro de celo aut planetis, utque nunquam de deorum natura, de animorum procreatione et vi apud rem publicam consulatur: de bello sane et pace, vectigalibus et impensis, deque omni re civili moderanda atque tuenda, non litteris apud senatum, sed usu ipso atque experientia disseritur. Tum in contionibus quid de septem orbibus aut vagis stellis, quid de sole aut luna disserendum sit non video, ut profecto omnes litteras ab hoc forensi usu et publico seclusas esse oporteat.
Proxime qui litteras profitentur commodius fecerint si suis litteris contenti ea loca effugient quibus nulla cum publica dignitate versentur, vel si quid publicorum negotiorum tractasse concupiverint, in eo se tantum exerceant quo non advocantur, non tamen excluduntur. Solas enim pacis et coniunctionum formulas conscribendas et consignandas suscipiant, reliquam vero rem publicam omnem suo pro iure sibi sumant expertissimi ac probatissimi cives, ac volente iubenteque populo capessant.
Litterati vero qui non se in usu negotiorum vel magis quam in litteris doctos et peritos videri elaborarint, officio suo tum functi erunt, cum in publicis monumentis redegerint ea que sint coram se veluti apud testes bene intelligentes gesta. Ergo qui recte sibi consultum volet publicas istas omnes administrationes effugiat; non enim facile dici potest quanta publica hec omnia munera cum ceteris expeditis et ab omni reliquo negotio solutis civibus, tum maxime artibus et disciplinarum cognitione occupatis animis detrimenta afferant.
In publicis enim muneribus hec sunt incommoda: quod animum ab studiis privatis distrahunt, trahunt in sollicitudinem et invidiam, opponunt inimicitiis ac periculis, referunt curas, labores atque difficultates acerbissimas, que res omnes quam sint cum ceteris, tum litteratis moleste atque idcirco pacatis ingeniis vetite nemo non discernit. Quod tametsi litteratos in honoris, gratie admirationisque loco esse olim constitutos audierim, nova tamen hec tempora alios mores ideo attulere, quod nimis multos et eos quidem insolentes, vilissimos abiectissimosque homines bone littere suscepere.
Ex quo effectum est ut cum sanctissime pene omnes discipline istac eadem hominum fece replete dehonestateque sint, tum idcirco nobilissimi et prestantissimi qui litteris affici olim consueverant, admodum dedignentur, tum etiam his artibus inherere negligant in quibus neque honorem neque amplitudinem nanciscantur. Atque eo devenimus ut non modo nobilitate et auctoritate prestantes litterarum studia negligant, verum etiam nulli nisi abiectissimi atque ignavissimi se ad litteras conferant.
Nam aut claudi, aut strume, aut distorti et comminuti, stolidi, hebetes, inertes atque rebus aliis obeundis invalidi et incompotes omnes ad litteras deportantur: quos autem civilia negotia respuunt, eos putant esse ad otium litterarum accomodatos; quos muliercule maritos reiciunt, hos litterarum cognitioni iniungunt, ut aperte sentire istud videantur: prestantissima ingenia pulchrius commodiusque quovis in alio negotio versari quam inter litteras.
Eam ob rem quis non perspiciet quam nullo in pretio sint apud cives littere? Quis causam non discernit quamobrem decus et honos litterarum apud cives interierit? Quis non ante oculos veluti pictam rem prospicit casum atque perniciem disciplinarum et artium? Quis non condoluerit tantam iacturam tantumque naufragium in litteris factum esse intuens, posteaquam in has ipsas morum tempestates et procellas incidimus, ut nemo pene animi causa, paucissimi honoris gratia, infiniti cupiditate et spe questus moti disciplinas sectentur?
Iam vero liberales omnes scientie et artes, sanctissima animi instituta, serviles effecte iacent, iurisperitia, sacrorum disciplina, cognitioque nature ac forma morum, reliqueve egregie et solis liberis hominibus decrete littere (execrandum facinus!) quasi hasta posita publice veneunt. Infiniti venalitii licitatores bonarum artium circumvolant, ex agro, silvis, ex ipsaque gleba et ceno emergunt innumerabiles non homines, sed bestie potius ad serviles operas nate, qui spreto rure ad disciplinas venditandas et profanandas irruunt.
O pestem litterarum! Itane qui rastra et bidentem exercere debuerant libros et litteras impudentissimi tractant! Quorum officia erant pecus observare, stabulis insistere, ii de fortunis hominum diffiniunt atque disceptant; qui bacillo cogere pecora debuere, ii iam sceptra gerunt, ii iam inter magistratus consident; qui denique ab ipsis pecudibus non moribus, sed effigie et loco segregati atque alienati sunt, tandem nonnihil tincti litteris temerarii et, ut ait poeta, hiulca gens, progrediuntur, nullo infamie, dedecoris, aut turpitudinis metu repressi; ad omnem immanitatem prompta, omni scelere et flagitio coinquinata, nihil pudori, probitati, rectis studiis, aut bonis artibus concedens, non a virtute et sapientia, sed a cupiditate et avaritia bene et male vivendi rationem ducens, solam paupertatem miseriam, solas divitias summum bonum statuens, ut de fortunis, fama et capite insontis pacisci, questusque gratia pestem ac perniciem in quemvis machinari minime abhorrescant; nihil temerarii atque audacis flagranti pecuniarum cupiditate affecti verentur.
Bone idcirco littere, honestissime artes sanctissimeque discipline prostant et questum faciunt. Tune igitur divinarum humanarumque rerum cognitio que bonorum morum et glorie tutrix, optimarum rerum et inventrix et parens exstitisti, que animos hominum ornare, ingenia excolere, laudem, gratiam et dignitatem conferre, rem publicam moderari, ipsumque terrarum orbem summa lege et ordine agere consuevisti, tune, inquam, alumna litterarum, philosophia, turpissimorum abiectissimorumque hominum cupiditatibus suppeditas et deservis?

VI

Sed iam desinamus casum et interitum litterarum deplorare, tum etiam finem faciamus pervestigandi quidnam cause sit quamobrem littere usque adeo abiecte et viles iaceant, nam id quidem cum prolixum, tum ab re et instituto nostro esset alienum. Sit igitur quantum ad rem nos parce, sed tamen vere, demonstravimus: multos labores, nullas voluptates, multas impensas, minima lucra, multas difficultates, multa discrimina, perexiguam auctoritatem in litteris comparari.
Quibus ego quidem in rebus exponendis ita studui esse brevis ut multos locos desertos commorationibus, multas argumentationes nudas exemplorum, multas persuasiones vacuas amplificationum consulto reliquerim, id quidem ne eius rei accuratus vituperator viderer cui non mediocriter fui semper deditus. Tum etiam minime sum veritus ne oratio nostra que virtute ipsa comite proficisceretur tametsi ieiuna, exilis, atque humilis esset, possit tamen ad iudicia litteratorum tuto pervenire. Satis enim cultam et comptam orationem existimo eam que nulla in parte mendacii aut falsitatis queat redargui, satis honesta est que nullas turpitudines admiserit; quare nemo reprehendat si malui parum eloquens quam nimium mordax videri.
Nam tantum quidem a me abest ut litteras non maximi faciam, ut pro litterarum cultu prosequendo multas anxietates, multos labores, multa incommoda, damna, detrimenta, multas erumnas atque calamitates in vita pertulerim, dum omnino me litteris deditum atque admodum invitis plerisque, quorum ope et suffragio vitam ducebam, dedicatum habui. Etenim paupertatem, inimicitias, iniuriasque non modicas neque, ut multi norunt, leves in ipso fere perficiendi flore forti integroque animo atque erecto hac una litterarum gratia et amore sustinui.
Atque hoc quidem effeci non ut voluptatem caperem, non ut questum facerem, ut profecto fecissem si a litteris me ad negotia transtulissem; nam qui aliorum ductu vixi, non modicas aliorum res meo arbitratu duxissem, qui ab aliis impetravi, potuissem multis rogantibus esse liberalior. Sed rerum cognitio, bone discipline, occultissime artes plus semper apud me quam omnes fortune et commoditates valuerunt; quare nemo sibi persuadeat velim que a me hactenus dicta sunt ea esse contra litteras odio aut fastidio aliquo exquisita.
Nam sunt illa quidem ita ex sese posita in conspectum clara atque notissima ut nostro ad persuadendum ingenio minime aut ullius eloquentia indiguerint. Velim tamen in eam partem nostra dicta prodesse studiosis, ut cum sua prudentia et ratione cuncta que a me explicita sunt tenuerint, tum me adiutore, si quid valeo, excitati diligentius perspiciant litteras non ad lasciviam, non ad inanium caducarumque rerum expectationem conferre.
Nullum enim aut perexiguum fructum bone artes turpissimis institutis conferunt; idcirco arbitremur stultissimos eos esse qui aliquid preter rerum optimarum notitiam in litteris affectant. Decet enim prudentes eos qui probe litterati esse ac videri volunt sic ad studia incendi, sic inter libros versari, ut suum primum officium putent sese non magis doctrina quam virtutibus ornatissimos reddere.
Sit animus studiosorum flagrans cupiditate quadam non auri et opum, sed morum et sapientie, discantque in litteris non tantum vim et causas rerum, sed formam etiam cultumque virtutis et glorie, discant preterea fugere voluptates, contemnere divitias, aspernari pompas, fortunam non metuere, solamque animi quietem, mores, virtutem, sapientiamque apprehendere, siquidem bone huc ferme artes contendunt.
Nam quicquid a maioribus conscriptum esse reperitur, id omne eo tendere videtur, ut erroribus levemur, veritatem simplicitatemque teneamus, que due res ad bene beateque vivendum fundamenta atque robur sunt, quibus iactis et constitutis virtutem animis magnificentius instruimus, ratio ipsa virtutis comes florescit, animus intelligentie et sapientie munere fruitur, mens omni perturbatione vacua contra omnem fortunam victrix persistit. Ergo in litteris sapientie laudem exposces, litterate, tum virtutem totis viribus tuebere atque servabis, quod ipsum libri ipsi (si loqui per se possent) ut faceres admonerent.
Nam his verbis uterentur: — Tantis vigiliis, adolescens, te quo is perditum? Tanti labores quid iuvabunt? Quid apud nos hac tua solertia et assiduitate queritas? Quonam tendunt he vigilationes, cure, et cogitationes tue? Cupis oblectari dum te ipsum excrucias curis? An tibi unquam aliquod indixeris otium? Sperasne tu divitias, idem qui paupertatem apud nos non metuere didicisti? An te preterit nostrum nihil esse venale? Non te lateat, adolescens, commodius ducere nos amatores nostros pauperes habere quam divites.
Nam experti sumus: nemo est unquam factus ditior studiosus qui non illico delitiis et luxu rerum imbutus ceperit nostram consuetudinem, nostrumque complexum fastidire. Quid? Tune potentiam exquiris, gaudes honoribus, affectas dignitates, desideras amplitudinem? Falleris adolescens, falleris, si vulgi assentationes, si plebis plausum preponis virtuti, si fortune ludum, forensem tumultum, popularem auram non longe postponis doctrine et sapientie.
Caduca illa, instabilia, fragilia, plena inanium laborum, plena timorum, plena suspicionum, plena casibus et labe quis animi quieti et stabilitati virtutis disciplinarumque pulchritudini compararit? An fugit, adolescens, te virtutem apud nos undique circumstare, nullam cupiditatem, nullum fastum, nullam tumiditatem, nullam in animis levitatem amare, omni caligine, omni umbra turpitudinum mentem expurgatissimam fieri velle? Tum, adolescens, nonne perspicis quam lumine ac splendore suo hec cuius verbis loquimur sapientia nobis deditos illustres ac clarissimos elaboret reddere?
Memento rerum preteritarum vetustissimam apud nos memoriam integramque prudentiam considere, que te res omni fortune impetu et casu possit sublevare ac sustinere. Sepone igitur mentem istam cupidam, exue animum istum spe amplitudinis tumidum, fuge istas divitiarum et futilis fame corrupteque laudis famulas quas litteris adhibes operas. Stultum est prosequi voluntate quod opera nequeas assequi, stultissimumque id adniti opera quod si perficere nequeas peniteat laborum, si assequaris turpitudinis pudeat.
Utere apud nos laboribus parcius, virtute acrius; neque tantum peritiam doctrinarum que quidem merito virtutis comes putatur apud nos consectaberis, quin te ad integram potius virtutem spe, ratione et cogitatione in dies reddas aptiorem. Nam ex doctrina et artibus illud preclarum dabitur: ut ad sapientiam liceat aspirare, ex virtute divinum illud consequeris: ut quietem animi, laudem, dignitatem et felicitatem adipiscaris.
Quod si, ut debes, ad virtutem, ceteris posthabitis rebus, contenderis, maxima omnium vitiorum levatio fiet, tum maxima laus et gloria succedet. Prestat enim et excellit virtus, nam ei coniuncta et complexa est divina quedam vis qua levamur a vitiis atque erroribus omnibus, quam laus, honos, integraque et permanens animi voluptas et quies subsequitur et persistit.
Quam quidem virtutem qui animo, voluntate et usu comprehenderit, qui solidam et expressam virtutem non in plebis iudicio esse, sed in animi elegantia et splendore sitam meminerit, is nullum sibi cum fortuna commercium esse volet, is omnia sua in se bona esse posita putabit; ex quo profecto notissimam et beatissimam atque deorum persimilem vitam ducet. Que cum ita sint, adolescens, incumbe ad virtutem, ac de his fortune commodis sic iudicato: nihil eorum esse vehementius cupiendum, nihil animis bonis preferendum, nihil admodum probatissimis viris preter sapientiam et virtutem persequendum, nihil preter insipientiam et vitium pertimescendum atque refugiendum.
Etenim qui volet suum facere animum ornatissimum, is quidem sordes istas quas voluptates nuncupant, atque illas virtutum inimicas quas opulentiam et divitias nominant, atque alias istas omnes morum animorumque pestes, quas honores, dignitates et amplitudinem appellant, despiciat, oderit et abhorreat necesse est. Quibus omnibus rebus si diligentissimam adhibueris operam, adolescens, comperies litteras esse voluptuosissimas, utillimas ad laudem, ad gloriam, atque ad fructum posteritatis et immortalitatis accomodatissimas. —
Nos idcirco tum nostra superiori, tum hac librorum hortatione et commonefactione excitati atque erecti sic prosequamur in litteris, Carole, ut nostra apud omnes virtus, mi frater, comprobetur, et dubitet nemo vel solam a nobis esse quesitam sapientiam.