AMATOR

Leon Battista Alberti

Scripsere veteres vario multiplicique plerumque motu animos hominum exagitari, et inter eos motus, odia, expectationes, desideria, metum atque inprimis iram, amoremque et hujusmodi connumerarunt; quas quidem res perturbationes nuncuparunt, mea quidem sententia ut dici commodius nihil possit; nam, ut cetera omittam, ira profecto, ut videre licet, majorem in modum commutamur: quo quidem fit ut flagrantes ira animi non satis sui compotes et prope furentes efferantur, quoad per iram fecisse dixisseque cum plurima, sedato animi calore, te postea poeniteat: accedit eo, quod irati ferme omnes fronte, superciliis, ac omni denique vultu inhausti furoris notas et signa indecentissime depromunt: ut cum illinc satis appareat iratos nullam constantiae, firmitatisque laudem in se a natura expetitam servare, tum conspicuum ac plane dilucidum fit, in animis hominum iracundiam habere vim tantam, ut queat rationem prosternere atque penitus subigere, perdereque. Ex quo ferunt Platonem admonere solitum studiosos, ut priusquam quidpiam iracundiae concederent, suos in speculo vultus contemplarentur: non enim dubitabat quemque iratum, ut primum esset oris sui speciem conspicatus, illico tantam odisse vultus deformitatem occiperet, ac sese ad animi tranquillitatem et modum restitueret. Iram idcirco in animis hominum vehementem primariamque esse perturbationum omnium possumus affirmare, quod idem poetis placuisse in promptu est; namque primis in faucibus Orci cum luctu et ceteris istiusmodi monstris, item et ultrices circum curas collocarunt: ut hinc eos cum primas animi partes, tum primores in pectoribus hominum motus notasse possimus interpretari. Denique inveniri posse doctum neminem reor qui quidem iram perturbationum esse acerrimam neget, ac fortassis plerique reperientur, qui perturbationum omnium, quibus animi vexantur, nullam huic fore comparandam dijudicabunt; nos vero etsi profligata ratione sua, vi et impetu iram coagitare hominum mentes atque omnem rationis statum et rectitudinem perturbare, dejicereque intelligamus, evenit tamen ut nonnunquam subdubitarimus majoribus ne flammis hominum genus ex amore an ex ira ureretur.

Et quis erit qui audeat affirmare amantes ignibus torreri levioribus quam iratos? Tum et curae hominum ne vero non longe acerbiores sunt, quae assidue diutineque mordere animos aut lacerare non desinant, quam quae momento temporis efferbuerint atque evanuerint? Iram quidem nemo est qui non intelligat suas faces, prope tunc cum incenduntur, extinxisse, at enim amor dies annosque pectoribus praecordiisque ipsis insidet atque infixus haeret, ambiguo non magis vexatur, quam enutritur duello rationis adversus desiderium. Suntque amantium curae variae, multiplices, leves, inconstantes, nimiumque mobiles et volubiles. Volunt amantes, nolunt, cupiunt, refugiunt, atque dum gaudent, cum et una dolent; quae habeant, quae agant, quaeve expectent, omnia ad miseriam accumulandam faciunt, anguntur suspicionibus, suam omnes, quae vel casu detur vel temporibus, in partem ullam sponte subeant sortem. Indignantur denique, et ira item excandescunt, iterato metuunt, inde dum timent, aut nimium exacerbescunt, aut plus satis mitescunt; medium quod sit, amantes non novere. Fit pax, proximi dissidii gradus initur, capitale odium pacis propediem futurae caussa. Itaque sempiterne aut incerta degendae vitae ratione aut protervitate duroque instituto sese ipsos male consulti excruciant, tormentis quidem tanto gravioribus, quanto eorum sunt caussae leviores atque inconstantiores; finemque primi mali amantes deputant cum novissime duriorem aliquam inierint sortem. Adde quod eo amantium aerumnae intolerabiliores extant, quo non habent ut eas nisi cum damno etiam amicis propalent, aut sine molestia tacite occulteque perferant; nam amoris quidem sedes atque domicilium oculi fronsque, patulae quidem et nimium apertae corporis partes; tum etsi quid forte abditum reconditumque apud eos, qui amori serviant, fovetur, plenum id ipsum est gravis periculi ultimique discriminis, ut malint, si sapiunt, obticuisse quam ad paratas inimicitias, ad expositam ignominiam, ad promptam infamiam, ad reliquaque proxima et incumbentia infortunia aditum atque viam sua loquacitate aperuisse. Tametsi in amantibus nunquam non elucet ex omni eorum gestu frontisque tristitia aliquid inesse animis admodum intolerabilis molestiae; quibus indiciis facile intelligas male illo cum homine conflictari aegreque mentem suam posse regere, neque satis eumdem sese posse perferre. Quare mihi quidem veteres pulcre Cupidinem finxisse videntur caecum, nudumque, atque ad omnem motum et instabilitatem levibus alis adornatum; amantem vero ipsum violam pallere adnotarunt et pallorem aptum esse amantium colorem et tenuitatem macritudinemque belle amantibus convenire affirmarunt, quandoquidem evigilatae noctes et amatoriae curae animosque atque vultus ipsos exusto exhaustoque vigore expallentes et tenebris terroribusque refertissimos reddiderint.
Sed cum amorum varia diversaque sint genera, hic locus admonet, ut altius rem ipsam repetamus, quo clarius intelligatur, quosnam hos esse deterrimos amores recenseamus. Duo, si recte interpretor, amorum genera veteres esse existimavere, quorum alterum omni esset turpitudine vacuum, essetque virtute et moribus magis quam utilitate voluptateque aliqua productum atque excultum. Amoris alterum esse genus dicebant corruptum et minime perfectum, id quidem cum voluptatis emolumentive gratia quempiam adamaremus; sed unico purissimoque ex fonte naturae, hoc est benevolentia, utrosque oriri assuevisse arbitrabantur; quo quidem a fonte illud emanet, ut eos admodum nequeamus non diligere quos virtute, moribus, formave ornatos, atque redimitos intueamur. Natura enim fieri censent, ut cum probitatem, ingenium, doctrinam, reliquaque istiusmodi ornamenta laude et admiratione digna dijudicemus, tum et eos quibus ea insint, non amasse nesciamus. Ergo benevolentiam fortassis recte animi esse motum et affectionem statuemus, qua his bene adesse exoptemus. Ex benevolentia vero honestus ille perfectusque amor primum, atque deinceps ceteri omnes reliqui amores exoriuntur. Atque amorem quidem tum dicunt excrevisse atque efflorescere cum animo menteque ita sumus affecti, ut meditationum cogitationumque nostrarum nullae non eo versus tendant ut huic conferant, quem benevolentia dignum putarimus; in eoque omne nostrum studium, operam, diligentiam exponimus atque consumimus, ut cuncta illi ex voluntate sua bene atque feliciter succedant. Crescunt amores usu potissimum atque opinionum studiorumque mutua similitudine et commutatione; ex quibus ipsa benevolentia coalescit. Quod quidem officium per se atque a benevolentia semel natum familiaritatem nuncupamus; neque sit qui neget familiaritatem ipsam longe posse ab omni benevolentia secerni atque disseparari; nam et benevolentiam, seclusa et seposita familiaritate, in animis hominum vigere palam est, quandoquidem quos nunquam vidimus, eorum virtutum fama commoti egregie interdum diligimus, beneque illis affore plurimum exoptamus, eorumque adversis et asperis rebus indolemus. Quod ipsum evenit cum Priami fortunam, aut heroum, procerumque optimorum miserabiles casus, duramque sortem et acerbissima fata probissimorum audierimus. Familiaritatem quidem ab omni benevolentia segregatam et ab omni amicitiae officio penitus alienam observari interdum cum ceteris in locis, tum in aedibus fortunatorum pulcre animadvertimus, quorum sub tectis confertissimi confluunt partim emolumenti, partim voluptatis excipiendae gratia.
Quae cum ita sint, constare arbitror fieri posse, ut benevolentia ab ipso usu, hoc est a familiaritate disjuncta et diducta reperiatur. Hinc suborta est quaestio a familiaritate ne, an a benevolentia majores extent amoris fructus; amoris quidem fructus amor. Sed de hoc alias. Quicumque illi sint fructus, certe familiari usu persaepe amor gignitur, ut apud Terentium comicum Pamphilus usu cepit Philomenae fieri conjunctior. A benevolentia item ipse amor non rarissime proficiscitur et corroboratur; quod ipsum apud Virgilium poetam Didoni phoenissae evenit; nam terra marique multa perpessum virum iterum atque iterum admirans caeco est capta igni; ex quo spelunca familiarius iniere. Non tamen is ero, qui audeam affirmare integram dari posse perfecto in amore benevolentiam omni seposita et exclusa familiaritate, nam utrumque ex utroque alterne enutriri arbitramur; idque maxime tum fieri dijudicamus cum et mutua, et perspecta, et multis obsequiis, omnique officio corroborata est inter amantes benevolentia. Sed benevolentiam ipsam atque una item familiaritatem plenam voluptatis, plenamque emolumenti illic praesertim sentiemus ubi absolutus perfectusque ita evaserit amor, ut in quo sit, in eo ardeat benevolentia plena honestissimi obsequii, et ita affecta ut nihil magis in ea re quam redamari cupiat. In eo vero amore qui non usquequaque integer et solidus sit, animi ita affecti sunt, ut eorum benevolentia ex commodis, voluptateque, vel magis quam ex honestate pendeat; quo quidem in amore cum benevolentia, tum et familiaritas una cum voluptatis emolumentique spe decrescet ac funditus deficiet. Adde quod et suspicionibus, invidia, moerore, ceterisque hujusmodi reliquis perturbationibus nunquam erit amantium mens vacua. Sed dicet quispiam: et quonam fieri posse pacto arbitramur, ut spes, voluptas, quae amoris quidem sunt alimenta, eos qui timent excrucient? Hanc nosse oportet amantium animis voluptatem dolori commixtam esse atque confusam, quod ipsi in dies, qui amore flagrant, sentiunt atque profitentur: eosque si roges, nusquam negabunt sibi posteaquam amasse occeperint, nullas in eam usque diem sibi advenisse voluptates vacuas expostulationibus, sibique et sempiternum et grave fuisse paratum bellum adversus plerosque omnino acerbissimos casus: accessisse item ut hinc inertiam, tarditatemve, illinc temeritatem, inconsultamve rationem suam non minus quam fortunam redarguendam ducerent, quandoquidem non magis temporum difficultatem et fortunae iniquitatem, quam suam culpam incusent, vel quae possint tantis tamque variis et levissimis amantium cupiditatibus subvenire, inservire. Tum amantium generatim quis est qui tuto satis audeat in suorum amorum successu quidpiam sperare aut quae ulla spes amantium non refertissima dolore atque moestitia; ubi prout sua fert voluntas, non illico sibi obtemperasse liceat?
Inexplebiles amantium voluntates. Adde his, quos animo perferant morsus, cum sese fronte labiisque pressis castigant, cum dictis factisque suis instituta spesque suas omnes ultro interturbasse ex rerum eventu intelligunt. Quid et illud quod et ipsis momentis novissimae undique in animis amantium perturbationes increbrescant, suspiciones, injuriae, odia, amoris item irritamenta; quo fit ut semper queruli sint, semper festini et properantes, semper trepident, semper moereant. Quid item, quod quo propius eo accesserint ut satisfactum iri sibi sentiant, eo acrius quod indoleat atque optatur incumbit, ut negari non possit, amantes omni ex parte tota fore in vita miseros; neque illud quoque infelicissimis deest, quod nimis accurate, nimiaque vigilantia et futura quaeque et non adfutura scrutantur et quae satis indagasse et praevidisse rentur, cum metuunt nimis, tum et nimis confidunt, et quae probarant improbant, et quod displicuerat, placuisse optabunt. Cumque plus satis sperant, tum nimium ex multis locis cadunt animis atque extimescunt. Ex quo fit, ut ineptis fautoribus et abjectissimis suffragatoribus se adjungant et applicent, indignisque se subigant consciis, atque conspiratoribus, immeritos oderint, inimicis supplicent, amicorum fidem facile suspectam habeant, ac denique modis omnibus insaniant. Dum se colligunt, miseri esse non tamen desinunt, nam meditationum, consiliorumque suorum summam et rationem repetere non cessant, et nihil habent gestorum suorum quod non emendandum planeque redarguendum putent. Quibus quidem omnibus curis amantes aeternum adscripti sunt; per se stetisse inculpant, quominus tantis desideriis satisfecerint, et una suorum errorum alios fuisse auctores praedicant atque accusant. Et, exceptis voluptatibus, non extinguunt incendia, sed excitant, cupiditatemque longe inflammant. Non idcirco injuria dubitaram ira ne, an amore ipso hoc, de quo disserimus, animi hominum subactiores turbatioresque reddantur. Atque quo magis magisque hac nostra in re discutienda mente et cogitatione versor, eo utramque prope aequam habere vim ad perturbandos animos comperio. Sed inprimis amantes omnium miserrimi esse mihi multo videntur. Suntque amantium calamitates hujusmodi, ut quamcumque illorum esse eximiam statuerim, alias item plerasque multo superiores offendam: tam sunt omnes maximae et ceteris incomparabiles. Inde apud me paene infinitae dubitationes suboriuntur. Ex quibus omnibus quae non indigna et ad bonos mores accomodata videntur, nonnulla literis mandanda censui.
Dicam igitur primo quaenam sint quae dubitem, cum amorum incrementa pensito; proxime brevissime pertingam quaenam sint quae dubitem, cum, eorum qui amore capti sint, curas et aerumnas repeto. Principio quidem cum benevolentiam omnium fore amorum fontem posuerimus, illud mihi quaerendum videbatur, unde ne benevolentia ipsa paretur atque promptior excitetur. Ex moribus ne optimis, gestibusque pulcherrimis foedae informisque puellae, an ex forma, aspectusque venustate ineptissimae atque indecentissimae? Tum et illud est quod quaeram, oris ne, ac vultus, atque oculorum apta lineamenta, et modus, cum reliqua corporis membra distorta et obsita paedore male conveniant, ad excitandum sint amorem aptiora quam tornita, absoluta et omni parte perfecta corporis membra, quibus adjunctus sit vultus teter, frons tristissima, oculique truculenti? Atque item illud quaero, virgines et intemeratae aequene atque veteranae in cupidinem deveniant? Est etiam percuncter, docti ne internuntii eloquentia, an ipsa amantis assiduitas ad inflammandos amores sit accomodatior? Praeterea fit ut dubitem per solitudinem ne et absque interprete, an per frequentiam ludorum et celebritatem ad veneris illecebras simus acceptiores? Unaque et illud dubito, ad gignendam benevolentiam aptior ne sit virtus pauperis quam praepotentis divitiae, in quo summa sit ignavia? Neque non et illud dubito, superbi ne et tumidi facilius in amorem incidant quam frigidi et remissi? Atque et illud quoque dubito, ad constituendam benevolentiam quidnam praestet, perspecta ne probitas et integritas sine familiari usu, an usus ipse familiaris in quo aliqua levitatis suspicio appareat? Et a reciproca constituenda benevolentia, quinam sint alieni magis assentatores an suspiciosi? Et accomodatior ne sit ad fructus amoris pulcherrima sed levis et in amorem ambitiosa, quae quidem amantium numero gaudeat, an turpis quae sese aspernari a quovis hominum existimet? Rursus et illud dubito, quanam in mente et animo plus polleat amor ejus ne quae nobili in familia claris parentibus orta, et ingenue sit educata, an ejus quae plebeia in domo neglecte et ruditer adoleverit? Etiam dubito an mutuo excrescente amore spes ipsa amantium et desideria una excrescant, an tepescant atque remittantur. Nequeo item non dubitasse, desideria ne, seclusa spe, crescant, an deficiant. Dubitoque divites ne, an pauperes puellae ad complendas amantium libidines sint faciliores. Et cum illo ne commodius agatur, qui assiduus inter suspiciosos versetur, quam qui rarissimus spectetur, amorque ipse cum plurimi rivales circumfluant, atque circumassideant, excrescat ne, magis quam cum nullus praeter unum sollicitet; liberalitateque amantis perspecta et cognita, dulces amatoriae curae accumulentur ne an comminuantur? Et amor ipse utilitate ne et emolumentis, quam jocis et voluptate enutriatur? Donis item an pollicitis pulchrius muliebria ingenia contineamus? Tum et utrum amor ipse foveatur recordatione et meditatione cum praeteritarum rerum, tum et earum quae futurae esse possint, magis quam praesentium voluptate et, ut ita loquar, scena? Haec igitur sunt quae circa amoris primordia dubitem.
Rursus in ipso amoris cultu offendo quae dubitem, difficilius ne sit fingere te ardere hanc quam oderis, an simulare hanc quam ardeas, odisse? Simul et illud dubito amanti, cum ex tempore et praeter spem atque expectationem in summas voluptates amatorias inciderit, gratius ne id sit quod eam fors et fortuna optatam occasionem attulerit, quam si multa sua opera et solertia pro desiderio successisset? Cum his et illud dubito, utrum ad laetitias et animi voluptatem plus faciat, cum certis indiciis et apertissimis conjecturis sese mutuo reciproceque amari amans intellexerit, an cum aeque manifestissimis rationibus intellexerit plurimum esse dominae suum odio rivalem. Dubito item quaenam amanti victoria sit praestantior, an cum tandem recuperata benevolentia in pristinam gratiam cum amante redierit, an cum rivalem assiduum profligarit: et amanti utrum ne suavius sit a domina donari, an a domina benigne sua excipi munuscula? Et curent ne, qui amant, tum gratissimos puellae exhibere se, cum amore illam esse erga se incensam sentiant, magis quam dum a sua se amari domina prope diffidant. Tum et cupidi avarique qui amant, cum emolumenta excipiunt, non satis intelligo ament ne minus dehinc, an minus cupiant, atque item benevolentia ne prius deficiat quam utilitas; augendique amoris extremum ne illud sit cum odisse occeperis, an cum, quae maxima sunt amantium desideria, compleveris. Praeterea cum puellarum ingenia levia et mobilia repeto, ex ipsa re admonitus sum ut dubitem tristitia ne amantis et lacrimis puella magis moveatur, quam spe commodorum pollicitarumque rerum expectatione. Et puellis ambitiosus ne amator quispiam, qui palam omnibus sese ultro offerat, acceptior sit, quam qui nullam omnino sectetur aut curet?
Porro et id quoque dubito, utrum ne adduci possit puella ut hunc oderit a quo se prorsus amari intelligat, magis quam ut hunc ardeat quem erga se capitali esse odio praeditum meminerit? Quidni et illud quispiam mecum dubitarit, risum ne facilius, quam lacrimas mulierculae norint fingere: et notis ne an ignotis lubentius obtemperent: et quaenam amori ocius colla subigat, an cum unicus aderit solicitator an cum numerus alludentium circumvolitabit? Simul et illud dubito tam ne praeter officium sit puellarum eos odisse omnes, qui se admirentur et suam laudibus venustatem efferant opera non intermissa, an ubi sint illae quidem ad omnes amoris illecebras fortassis ineptissimae, omnes ad se appetendum obvios illicere? Rursus cum animo et meditatione repeto fieri posse plerumque, ut inter amantes non tam puellarum morositate et intractabilitate, quam procum protervitate et inconsulta petulantia dissidia exoriantur; evenit ut dubitem vituperatione digniores sint qui stultam adolescentulam quam qui vetulam deformem adamaverint. Pariter et illud dubito, aeque ne increpandi sint qui forte turpem et obscoenam, cui sese fore odio sentiant, sectentur; atque hi qui formosam et virtute ornatam oderint, a qua se diligi animadverterint: et improbior ne sit qui ob istos amores in vera amicitia fidem ruperit, quam stultior, perfido qui familiari non secus atque probatissimo integerrimoque amico fidem adhibuerit. Item et nequiorem ne putes hominem qui ultro sponteque pollicitetur quae sit minime daturus, quam qui ex studio petat, quae si dentur, aegre accepturus sit. Et in re amatoria uter ex arte ipsa amoris instructior sit, an qui omnia veretur nimium timide, an qui nulla ex parte praecautione utitur. Denique hunc qui ingrate amantis munificentiam obsequiumque excipit, culpes ne, magis quam alterum hunc qui dulcissimae amantissimaeque dominae invitus obtemperet. In ipsisque amantium miseriis pensitandis fit ut dubitem, suboriatur ne suspicio ex sagaci ingenio et mentis praestantia, an potius ex diffidentia et ignavia? Proxime illud jam tum dubitasse non desino, suspicio ipsa amantibus ne ex redundanti amore an ex male integra benevolentia exoriatur, nam memini quidem spe fideque amorem enutriri magna ex parte, suspicionem vero indignationibus et exprobrationibus fore nunquam vacuam.
Necnon et illud item dubito cum zelotypia et amatoriis suspicionibus excruciari amantem puellae intuentur, doleant ne ob id potiusquam laetentur; et in suspicionem labantur ne pronius deformis adolescens an bellulus vetulus: et porrectam suspicionem ipse vir ne, quam mulier, celerius suscipiat. Praeterea sum animi dubius, utrum acrior ea suspicio sit quae ab domina, quam quae ab rivali inprimis proficiscitur; et suspicio ipsa adolescat, an evanescat cum tacitus et dissimulans perferas. Et incertus quidem sum pellicatores, ut ita loquar, excrucientur ne magis cum pro eorum suspicione aliquid ita fore compererint, an cum astu et calliditate rivalium deluduntur, et curent ne suspiciosi magis ut redamentur, quam ut rivales excludantur; ac denuo incidit in mentem ut dubitem, enutriat ne suspicionem amor potius an metus. Huic non dissimile idem est quod aeque dubito, possit ne amor sine suspicionibus diutius adesse et suspicionem ab amore queas ne sejungere, et suspicionem ipsam minoris ne sit dissimulare quam amorem. Et una cum his dubito quaenam curarum veluti carnificinam exercens magis amantium animos pertundat; an quae rationem prae se fert unde e vestigio et mature seu libidini seu indignationi suae satisfacere possit, sed cum detrimento et maximo discrimine; an cum ostentabitur via modusque plenus emolumenti, quod si supersederit atque pertulerit longos post dies belle sint aerumnam posituri. Denique et amantes utrum antiquius ducant non separari cum permixtis gaudiis exultant, an rejungi cum e regione seclusi sunt. Et male tam ne agatur cum matrona, quae legitimum virum suum alienis indulgentem mulierculis perdite amet, quam quae alienum ardeat, a quo in dies mille suspicionum rationes amorem perturbent; et mordeat ne minus amantem si se forte ab amata vituperari sentiat, quam si coram forte a domina ipsa rivalem collaudari videat.
Tum et illud non satis apud me exploratum est, dissidium ne pervicacius muliebres animi servent quam virorum; et excruciet ne magis pellicatores, si amatam a familiari et prope amico, quam si ab inimico cognitam resciverint. Atque ne id satis quidem intelligo, tam ne ab officio sit suspicionibus amatoriis amantem affici ubi nullo pacto, etiam re cognita et perspecta, suae indignationi prospexisse potuerit, quam ubi nullas nisi plane futiles et suo quoque judicio infirmas ineptasque caussas ad suspicandum habuerit. Neque item esset ab re si et illud dubitarim, a vetula ne formosa pariter atque a juvencula deformi in amore par sit inconstantia extimescenda.
Est et anceps apud me sententia, quod non perspicio utrum plus gaudeant amantes, dum quid incidat rerum ut omnis e medio suspicio tollatur, ac sublata esse videatur, an plus moereant cum offenderint quidquiam unde nova erumpat suspicio. Aeque et illud dubitationem affert, expeditiores ne sint ad deliberandum qui nisi unica sed eadem incerta ratione, an qui varia et nimium multiplici ratione suis queant rebus consuluisse. Tum et hic haereo mecum ipse quaeritans, patafacta veritate, quemnam certioribus odiis amans prosequetur, hunc ne delatorem, cujus incriminationibus divortia in amore subsecuta sunt, an hunc alterum, qui novi cum altero amoris ineundi fuerit amatae interpres. Ceterum et cum me illuc cogitatione converto ut mecum explicem quibus non solum suspicionibus, verum et una multis reliquis diversisque tormentis amantes excrucientur, fit ut etiam pleraque dubitem, siquidem non intelligo plus ne artis ac laboris sit, dum te in gratiam insinues quam dum initam serves atque contineas. Cupioque et illud ediscere, utrum ne viro suspiciosissimo nupta puella plus caveat ne secum male a marito agatur, quam studeat morem amico amantissimo gerere. Praeterea dubito nuperrimo ne sectatori, quam vetusto foemina ocius obtemperet. Ac velim quidem nosse acerbius ne amanti sit grave in dominam intulisse incommodum, quam eo devenisse ut propediem incommodum ipsum in eam inferendum sit. Stat etiam animo cupiditas ediscendi pari ne poena torqueantur amantes cum fortassis adversis rebus interpellati nequeant dominae gratificari, seque reddere commendatiores, atque dum frustra, perditaque opera, egregie omni amantis officio utantur. Studeoque fieri certior aeque ne excrucientur, qui cum potiri voluptate occeperint et illico interpellentur, atque hi quibus jamjam ineunda voluptas eripitur; neque facile dixerim, doleant ne minus in amore qui se, quaeque exposcant, assequi desperant, quam qui ea formidant expetere, quae sese confidant assecuturos.
Quaero item, molestius ne sit amanti audire quempiam, qui suas veneres cupidinesque vituperet, quam voluptuosius coram suas praedicantem laudes auscultare. Quid et illud, angatur ne magis puella si invita insolenti indignoque pareat, quam si amanti obtemperare prohibeatur? Scrupulum et illud me habet, tam ne moereant quibus haec sit forte adjecta conditio ut potiri liceat nisi et rivalis aeque potiatur, quam quibus data optio est, ne ipse, neve rivalis uspiam potiatur. Proxime et illud aveo intelligere, quinam amanti adsint acriores stimuli, cum forte eo nequeat proficisci quo a domina sua expectetur, an cum illic expectat quo amata non, ut instituerat, accesserit. Profecto et illud item disputatione indiget, urgeat ne magis cum repetiverint quibus sint lacessiti affectique injuriis, an cum mente et cogitatione pendeant ut pensitent quantas otiosi per ignaviam voluptates perdiderint. Rursus nescio an iniquius ferant puellae, si forte amatoriae de se historiae efferantur cum eaedem verae, quam cum falsae sint. Peraeque illud dubito aerumna ne minor sit amanti jam intulisse in dominam injuriam, quam fore ut inferenda sit: enimvero et quid, si forte fortuna evenerit, ut hic alter amans turpissimam compresserit et se amatam puellam novisse existimet, alter cum se ad turpissimam admitti opinetur, a domina excipiatur; quid tum gaudebit, ne magis alter, quam indoleat alter? Quid item si forte puellae tua omnia propalaris secreta; pigebit ne minus quam si illi quaeque effinxerit, credideris? Et quis erit qui satis discernat pervicacior pertinaciorve sit ne, qui dudum hanc sectetur a qua se odiis et indigna animi timiditate aspernari secludique videat, quam qui odiis prosequi non desistat hanc a qua se dudum unice et vehementer amari sentiat? Tum et huc illud sese offert ut dubitem, major ne sit amantis moeror, cum praeter spem et omnem suam opinionem despici se et floccipendi animadvertat, quam voluptas cum praeter expectationem se maximi fieri perpendat: et indoleant ne magis qui a dominae gratia ceciderunt, quam laetentur qui in gratiam rediere.
Denique tam multa tamque varia sese mihi offerunt digna memoratu, dum amantium vitam moresque repeto, ut si ea quota ex parte cupiam, recensere nequeam; aut si tandem, adhibito studio et diligentia, fortassis queam, verear tamen ne aut ineptus quaestiuncularum conflator his, qui amorem experti non sunt, videar, aut his qui amant in suis enumerandis malis quae palam atque in promptu exposita sunt, nimium accuratus videar. Sed quae breviter succincteque recensuimus eo, ni fallor, juvabunt, quo qui nos legerint amoris expertes intelligent, hinc se esse admonitos ut amorem omni opera et cura fugiant, quem tam multis perturbationibus refertum videant; amantibus vero fortassis proderit, quod in recensendis eorum aerumnis clarius intelligent, quam sint miseri ac proinde sibi meliorem degendae vitae rationem ineundam ducent. Et, posito amore, vitam omnibus his quas perstrinximus miseriis vacuam, reliquis amatoriis voluptatibus praeferent. Docuimus enim, si satis quae attigimus interpretemur, ni fallimur, magna ex parte amantes plurimis esse curis tristes, levique eosdem esse et inconstanti mente praeditos, rarissimis voluptatibus perfrui et minime in voluptatis gaudio versari, ambiguis et incertis institutorum suorum rationibus fluctuare animis semper, atque erroribus esse penitus imbutos, nunquam metu, suspicionibus, doloribusque tota illa in vita amatoria esse vacuos. Quam quidem rem satis persuasimus; repetite poetas, viros alioquin graves et doctos, suos qui musa et versu amores solentur: ipsum me quidem, inquit, jugula, mitior hostis ero; alius eleganti carmine passerem deflet demortuum, delitias dominae, alius foribus supplicat. Demum illorum quivis dum levissimis offensis tam atrociter movetur, dum pueriles ineptias tam accuratissime prosequitur, quis est qui non plane suis doceat verbis multo se jam tum esse ad insaniam redactum? Quid illud, quod affirmant omnes fugiendum amorem; an his qui amant ea credenda non sunt, cum eadem et qui non amant, praedicent? Nae vero non videmus, quam veterum amantium quisque lugendo et suas calamitates repetendo, non tam legentibus lacrimas ad sui misericordiam excitare enitatur, quam hortari contendat, ut tam detestabili ab peste caveant? Quod si qui amandi artem otiosis praebuere, tum hac in re satis quae sua esset opinio, ostendere, quandoquidem duriora et acerbiora videant istic esse, quam in armorum militia perferenda; tum et in deos superos atque inferos fieri amantes impios jubent, nam deos quidem perjuria et ridere amantium, quasi indignissimam scelestissimamque rem non nisi flagitiis recte posse agi, asseverent.
Tantos ergo labores pro infando amore, quantos pro patriae salute; tantos pro servitute, quantos pro libertate perferemus? Non enim amet, inquiunt amandi magistri, qui liber esse cupit. Adde his damna, dispendia, incommoda, odia, inimicitias, ignominiam, infamiam: adde et studiorum bonorum, rerumque omnium quae quidem ad rem et pubblicam et privatam cum laude agendam pertinent, interitum atque perniciem. Quantis familiis, quantis urbibus, quantis amor provinciis exitium attulit pestifer; non est ut hic recitem Helenam, non Laviniam puellam; plenae historiae, plena hominum memoria, plenae ubique privatorum aedes; omnia calamitatibus referta sunt, quas mulierum caussa pertulerunt. Quis est qui suos vicinos, suosque lares respectans, non illic videat aut veteres ruinas, aut flagrans aliquod incendium, quasi facibus amoris effectum? Quis negabit in dote mulierum primarium et praecipuum adesse munus, ut quam in domum venerint, in ea dissidia, discordias, odia, injurias, inimicitias, venena, ferrum, caedesque inferant; necessarii, affines, cognati, fratres, amici, inter se, foeminarum caussa, pessime conveniant. Plausu quidem et risu mulier funestos ignes inspirat, lacrimis, et fictis verbis lurida et venefica immiscet hominum mentibus medicamenta: quibus maleficiis charitas, quies, tranquillitas, religioque familiarum labefactatur ac penitus desolata redditur. Quae res cum ita sint, cumque ferme sit homo nemo qui non ex ipsa re perpendat, miserius in terris, uti ajunt, nihil esse, quod juvat, amante, quidnam caussae esse censeam quod vix unum aut alterum ex tanto civium numero reperias, qui non aliquando per aetatem in cupidinis laqueos inciderit? Morbum ne hunc esse hominibus a natura datum arbitrabimur, ut sint hinc et tempora et ratio in qua maximam stultitiae partem consumamus?
Sed hic mihi inter homines adesse aliqui videntur, quibus fortuna abunde omnia usque suppeditet; hi quoque nullum sibi esse industriae relictum locum ad res cura et sollicitudine agendas sentiunt, praeterquam ut id curent ne per otium et inertiam marcescant, fruendi otio, fugiendique taedii gratia non aliquid non agere quaeritent. Idcirco hoc sibi suscipiunt operae in qua per voluptatem tempora consumant sua, sponteque ad omnem sese amoenitatem conferant; fit illis obviam lascivus amor, blanditur, illicit, incautosque occupat atque implicat, quoad coadhaerentes haereticos et invitos detinet. Sponte igitur, ut ferunt, amor ab his initur, sed non cum velint a tantis nexibus eximuntur. Tamen quod otium ad insidias occasionem praestiterit, sublato posse otio, ajunt, cupidinis artes frustrari.
Alterum item esse hominum genus sentio industrium et non usquequaque otiosum et supinum, in quibus aut dignitas elegantiave perspectae alicujus formae, aut decus, specimenque morum atque virtutum, quae aut oculis aut animo intueantur, benevolentiam excitavit; susceptaque benevolentia, non spe et voluntate hos forte contendere intueor ut amicitiam simplicem et omni macula atque turpitudine vacuam confirment; sed ut corruptis moribus depravati, pro concupita voluptate turpe aliquod adimpleant desiderium: atque hi quidem, cum dicuntur ardere et perdite amare, cum colla jugo ita subegerint, ut de se plus queant nihil, quam amor imperet, et amissa libertate omnisque obliti officii, quo sint deterrimo constituti in loco, non perpendant.
Tertio item loco in hominum genere forte adesse et alios hujusmodi possumus affirmare, ut sint aliqui percupidi non id nescire quid secum dulces cupidinis ludi afferant: vident enim amatorios coetus, vident amantium catervas, amoremque fortassis dignum putant libere et ingenue educato: idcirco male consulti accedunt propius, atque se choreis immiscent saltantibusque laeti se inglomerant; illic sua tetendit Cupido retia, illic exposuit insidias. Quid mirum? Confestim capiuntur, neque se in altum importuosissimum quasi a piratis raptos prius sentiunt, quam fluctibus amoris maximas per animi procellas agitantur.
Tria igitur haec, si recte interpretemur, iners ignavumque otium, corrupti mores, insulsa ratio animos in amorem aut trahunt, aut impellunt. Quae quidem nimirum sunt procul studiosis fugienda: tantas enim curas, vigilias, labores majoribus et ad laudem accomodatioribus in rebus studiosi exponant condecet, quandoquidem sese non ad ludos et inanes vel potius doloribus plenas voluptates natos, sed ad suos, seque, familiamque, patriamque suam honestandam et multo in dies nobilitandam factis dictisque magnificis intelligant.
Neque illos audiant, si qui forte disputent, amore juventutem ornari, lautioresque atque splendidiores ob amorem fieri: fieri etiam ut amantes probi et frugi videri cupiant, aemulationemque quamdam virtutis ad famam gloriamque nanciscendam oriri ex amore ex quo vafri solertesque reddantur. Non enim tanti haec sunt, ut quas recensui miserias et plerasque omnes alias amantium aerumnas, quas brevitatis caussa praetermisi, subiisse studiosos non poeniteat. Quod si cetera parum hic habent momenti, nos tamen hic meminisse oportet libertatis, quae quidem cum amore nusquam convenit. Ac si qui tandem sunt, qui amandum duxerint, pro studiorum inter nos necessitudine hortor obtestorque ut id agant quam possunt parce et moderate, animique motus coerceant, seque interea, ubi resipiscendi locus aliquis ab aestu amoris datur, severe castigent, ne his omnibus, quas recensui, miseriis obruantur. Tametsi novi ut cassus futilisque omnis futurus sit in ea re labor eorum, qui postquam se amori adscripserint, invito, ut ipsi putant, deo, sese velint in libertatem restituere. Qua de re iterum atque iterum admoneo: vitate hoc malum, studiosi, vitate; pestiferasque esse multo, uti sunt, res omnes putate, unde vel minima ad amandum scintillula elucescat; fugite amantium coetus et voluptuosorum consuetudinem, fugite ludos, scenasque amatorias, fugite quidquid amorem ipsum sapiat, et amantium aut ineptias irridete, aut miserias deplorate, ut ex quota id liceat parte amorem odisse ediscatis, nam si amorem oderitis dum estis liberi, non eveniet ut inita servitute ob ejus durum et agreste imperium lugeatis.